Verzeichnis der königlichen Tafelgüter. – 1064/1065

MG, Const. I, Nr. 440, S. 647-649. (mit Erklärung der Ortsnamen)

 

Iste sunt curie, que pertinent ad mensam regis Romani. De Saxonia cum omnibus appenditiis earum: Licendices dat V servitia regalia; item Melca; item Nisana; item Budesin; item Altenburc; item Gisleva; item Altensteda; item Wulfersteda; item Warnesteda; item Walehusen; item Tulleda; item Ostrorobeda; item Werla; item Goslaria; item Hohenborc; item Poleda; item Gruna, ibi pertinent salcaru (!) regis; item Iskinwege; item Mulehusa; item Merseborc XL servitia. Iste curie tamen de Saxonia dant regi tot servitia, quot sunt dies in anno, et XL plus. Item notificamus tamen vobis, quod sit regale servitium in Saxonia. Sunt XXX magni porci, III vacce, V porcelli, L galline, L ova, LXXXX casei, X anseres, V carrate cerivisie, V libre piperis, X libre cere, vinum de cellario suo ubique Saxonie.

Item iste sunt curie de Francia circa Rhenum: Tijla II regalia servitia; item Numaca VIII; item Aquisgrani VIII; item Compendium II; item Dura II; item Reimaia II; item Syncika II; item Hambrestein II; item Andernaca II; item Bobarda III; item Ingleheim III; item Luthera VIII; item Brie castrum VIII; item Tydonisvilla III; item Floringia VII; item Salotra VII; item Surie VII; item Hasela I; item Nerestena I; item Triburia IIII; item Frankenevort III. Item (iste) sunt curie de Francia. Tantum dant: XL porcos, VII porcellos lactantes, L gallinas, V vaccas, quingenta ova, X anseres, V libras piperis, nonaginta caseos, X libras cere, IIII carratas vini magnas.

Item iste sunt curie de Bawaria: Nuremberc dat II regalia servitia; item Grenda I; item Scybol I; item Botinga I; item Wizenborc I ; item Nuremberc castrum VII; item Havemberc VII; item Gradinga V; item Nuvemburc super Danubium Il; item Crusa III; item Nuerenwat cum multis mansis; item Turenberc II. Item iste sunt curie de Bawaria, dant XXVI regalia servitia, et tam magna sicut illa de Francia.

Item iste sunt curie de Lombardia: item Septima dat II regalia servitia; item Turrin allodium suum; item Susa II mille marcas; item Avilana castrum mille marcas; item Ploszascum CCCCC marcas; item Cara sex marcas; item Tastusta VC marcas; item Vivel VC marcas; item Saluza CC marcas; item Albinga CC marcas; item Seduna civitas CC marcas; item Tarcul, item Cavalar, item Canella civitates dant VIII servitia.

Item Naum X regalia servitia; item Rubianacum I; item (ad) Sanctum Georgium V; item Gamunda IIII; item Marona VIII; item Zeca III; item Retor II; item Bijpont II; item Basiliadus II; item Vigiula nobilis curia; item Tronibal nobilis curia; item Lombel; item Montilin; item Curana cum magnis appendiciis. Item iste sunt curie de Lombardia. Tantum dant quot nullus potest enarrare nec investigare, nisi prius veniamus in Lombardiam.

 

Quellensammlung zur Geschichte der deutschen Reichsverfassung in Mittelalter und Neuzeit, hg. v. Zeumer, K., 2. A. 1913, Neudruck 1987, 1, Nr. 2 (1064/1065)