Gesetz König Heinrichs zu Gunsten der Landesherren gegen die Städte (Statutum in favorem principum). – 1231, Mai 1.

MG. Const. II, Nr. 304, S. 418-420.

 

Heinricus Dei gratia Romanorum rex semper augustus universis fidelibus suis gratiam suam et omne bonum. Volentes principes nostros ecclesiasticos et mundanos ceterosque fideles regni nostri in sua libertate servare et modis omnibus confovere, de regia nostra munificentia gratiam eis fecimus, quam a civitatibus nostris eisdem volumus inviolabiliter observari.

(Der Text hier folgenden c. 1-24 stimmt mit der definitiven Fassung Friedrichs II. Nr. 53 bis auf die dort angegebenen Abweichungen überein.)

Talibus autem beneficiis dilectos nobis honorabiles principes maiestas decrevit regia prevenire, salvis privilegiis a nostro genitore obtentis et ab eo vel a nobis in posterum obtinendis. Eodem quoque iure gaudere volumus vassallos, ministeriales, homines et civitates nobis et imperio attinentes.

Testes sunt hii: Siffridus Maguntinus electus, Th. Treverensis, A. Magdeburgensis, H. Coloniensis archiepiscopi; H. Wirceburgensis, H. Wormaciensis, . . . Argentinensis, . . . Spirensis, . . . Augustensis, . . . Curiensis episcopi; Sancti Galli, Wizenburgensis et Brumensis abbates; Meranie, Luturingie, Brabantie duces, et alii quam plures.

Data apud Wormatiam in curia sollempni, anno Domini MCCXXX primo, Kal. Maii, indictione quarta.

 

Quellensammlung zur Geschichte der deutschen Reichsverfassung in Mittelalter und Neuzeit, hg. v. Zeumer, K., 2. A. 1913, Neudruck 1987, 44, Nr. 47 (1231, Mai 1)