THEODOSIANI LIBRI XVI

 

CUM CONSTITUTIONIBUS SIRMONDIANIS

 

 

GESTA SENATUS ROMANI DE THEODOSIANO PUBLICANDO

 

( March 26, AD 429 )

 

--------------------------------------------------------------------------------

( Based on the edition of Th. Mommsen, Theodosiani libri XVI.., Berlin, 1905 ).

 

--------------------------------------------------------------------------------

Domino [nostro] Flavio Theodosio Aug(usto) [XIV] et Anicio Achillio Glabrione Fausto v. c. consulibus Anicius Achillius Glabrio Faustus v. c. et inl(ustris), tertio expraefecto urbi, praefectus praetorio et consul ordinarius in domo sua, quae est ad Palmam ; Fl(avius) Paulus v. c. et inl. urbis praefectus ; Iunius Pomponius Publianus vir spectabilis vicarius urbis aeternae ; proceres amplissimusque ordo senatus dum convenisset habuissentque inter se aliquamdiu tractatum, ibi ingressis ex praecepto Anastasio et Martino constitutionariis Anicius Achillius Glabrio Faustus v. c. et inl., tertio expraefecto urbi, praefectus praetorio et consul ordinarius dixit :

 

Aeternorum principum felicitas eo usque procedit augmento, ut ornamentis pacis instruat, quos bellorum sorte defendit. Proximo superiore anno cum felicissimam sacrorum omnium coniunctionem pro devotione comitarer, peractis feliciter nuptiis hanc quoque orbi suo sacratissmus princeps dominus noster Theodosius adicere voluit dignitatem, ut in unum collectis legum praeceptionibus sequenda per orbem sedecim librorum compendio , quos sacratissimo suo nomine voluit consecrari, constitui iuberet. Quam rem aeternus princeps dominus noster Valentinianus devotione socii, affectu filii conprobavit.

 

Adclamatum est : Nove diserte, vere diserte.

Anicius Achillius Glabrio Faustus v. .c. et inl., tertio expraefeto urbi, p(raefectus) p(raetori)o et consul ordinarius dixit :

 

Vocatis igitur me et inl(ustri) viro illius temporis Orientis praefecto singulos codices sua nobis manu divina tradi iussit per orbem sui cum reverentia dirigendos, ita ut inter prima vestrae sublimitatis notioni provisionem suam sacratissimus princeps iuberet offerri. In manu est acceptus codex utriusque principis praeceptione directus. Constitutionarii praesentes sunt : si placet amplitudini vestrae, has ipsas leges, quibus hoc idem fieri iusserunt, amplitudo vestra relegi sibi iubeat, ut consultissimis aeternorum principum praeceptis consentanea devotione pareamus.

 

Acclamatum est : Aequum est, placet, placet.

 

Anicius Achillius Glabrio Faustus v. c. et inl., tertio expraefecto urbi, praefectus p(raetori)o et consul ordinarius legit ex codice Theodosiano, libro primo, sub titulo 'de constitutionibus principum et edictis :

 

Impp. Theodosius et Valentinianus aa. ad senatum. Ad similitudinem Gregoriani atque Hermogeniani codicis cunctas colligi constitutiones decernimus, quas Constantinus inclitus et post eum divi principes nosque tulimus, edictorum viribus aut sacra generalitate subnixas. Et primum tituli, quae negotiorum sunt certa vocabula, separandi ita sunt, ut, si capitulis diversis expressis ad plures titulos constitutio una pertineat, quod ubique aptum est, collocetur ; dein, quod in utramque dici partem faciet varietas, lectionum probetur ordine non solum reputatis consulibus et tempore quaesito imperii, sed ipsius etiam compositione operis validiora esse, quae sunt posteriora, monstrante ; post haec, ut constitutionum ipsa etiam verba, quae ad rem pertinent, reserventur, praetermissis illis, quae sanciendae rei non ex ipsa necessitate adiuncta sunt. Sed cum simplicius iustiusque sit praetermissis eis, quas posteriores infirmant, explicari solas, quas valere conveniet, hunc quidem codicem et priores diligentioribus compositos cognoscamus, quorumscholasticae intentioni tribuitur nosse etiam illa, quae mandata silentio in desuetudinemabierunt, pro sui tantum temporis negotiis valitura. Ex his autem tribus codicibus, et persingulos titulos cohaerentibus prudentium tractatibus et responsis, eorundem opera, quitertium ordinabunt, noster erit alius, qui nullum errorem, nullas patietur ambages, quinostro nomine nuncupatus sequenda omnibus vitandaque monstrabit. Ad tanticonsummationem operis et contexendos codices -- quorum primus omni generalium constitutionum diversitate collecta nullaque extra se, quam iam proferri liceat, praetermissa inanem verborum copiam recusabit, alter omni iuris diversitate exclusa magisterium vitae suscipiet -- deligendi viri sunt singularis fidei, limatioris ingenii ; qui, cum primum codicemnostrae scientiae et publicae auctoritati obtulerint, adgredientur alium, donec dignuseditione fuerit, pertractandum. Electos vestra amplitudo cognoscat : Antiochum virum inl(ustrem), exquaestore et praefectum elegimus ; Antiochum virum in(lustrem) quaestorem sacri palatii ; Theodorum virum spectabilem comitem et magistrum memoriae ; Eudicium et Eusebium viros spectabiles magistros scriniorum ; Iohannem vir(um) spectabilem excomite nostri sacrarii ; Comazontem atque Eubulum viros spectabiles ex magistris scriniorum, et Apellem virum disertissimum scholasticum. Hos a nostra perennitate electos eruditissimum quemque adhibituros esse confidimus, ut communi studio vitae ratione deprehensa iura excludantur fallacia. In futurum autem, si quid promulgari placuerit, ita in coniunctissimi parte alia valebit imperii, ut non fide dubia nec privata adsertione nitatur, sed ex qua parte fuerit constitutum, cum sacris transmittatur adfatibus in alterius quoque recipiendum scriniis et cum edictorum sollemnitate vulgandum. Missum enim suscipi et indubitanter optinere conveniet, emendandi vel revocandi potestate nostrae clementiae reservata. Declarari autem invicem oportebit nec admittenda aliter, et cetera. Dat. VII kal. april. Constantinopoli Florentio et Dionysio conss.

 

Adclamatum est : Augusti Augustorum, maximi Augustorum. Dictum VIII.

Deus vos nobis dedit, deus vos nobis servet. Dictum XXVII.

Romani imperatores et pii felices, multis annis imperetis. Dictum XXII.

Bono generis humani, bono senatus, boni rei publicae, bono omnium. Dictum XXIIII.

Spes in vobis, salus in nobis. Dictum XXVI.

Ut vivere delectet Augustos nostros semper. Dictum XXII.

Orbe placato praesentes triumphetis. Dictum XXIIII.

Haec sunt vota senatus, haec sunt vota populi Romani. Dictum X.

Liberis cariores, parentibus cariores. Dictum XVI.

Extinctores delatorum, extinctores calumniarum. Dictum XXVIII.

Per vos honores, per vos patrimonia, per vos omnia. Dictum XXVIII.

Per vos arma, per vos iura. Dictum XX.

Dispositioni vestrae gratias agimus. Dictum XXIII.

Constitutionum ambiguum removistis. Dictum XXIII.

Pii imperatores sic consulunt. Dictum XXVI.

Causis consulitis, quieti consulitis. Dictum XXV.

Plures codices fiant habendi officiis. Dictum X.

In scriniis publicis sub signaculis habeantur. Dictum XX.

Ne interpolentur constituta, plures codices fiant. Dictum XXV.

Ne constituta interpolentur, omnes codices litteris conscribantur. Dictum XVIII.

Huic codici, qui faciendus a constitutionariis, notae iuris non adscribantur. Dictum XII.

Codices in scriniis habendi sumptu publico fiant, rogamus. Dictum XVI.

Fauste, aveas. Dictum XVII.

Bis consulem te. Dictum XV.

Omnia explicas, neminem laedis. Dictum XV.

Codices conscripti ad provincias dirigantur. [Dictum] XI.

Tantorum beneficiorum dignus perlator. Dictum X.

Paule, aveas. Dictum XII.

Consulem te. Dictum XI.

Ut in scriniis publicis habeantur, rogamus. Dictum XV.

Ad curam pertineat praefecturae. Dictum XII.

Singuli praefecti signacula sua adhibeant. Dictum XV.

In officiis suis singulos codices habeant. Dictum XII.

Ut ad preces nullae leges promulgentur, rogamus. Dictum XXI.

Aeti, aveas. Dictum XV.

Ter consulem te. Dictum XIII.

Excubiis tuis salvi et securi sumus. Dictum XII.

Excubiis tuis, laboribus tuis. Dictum XV.

Fauste, aveas. Dictum XIII.

Bis consulem te. Dictum X.

Desideria senatus ut suggeras, rogamus. Dictum XX.

Conservator legum, conservator decretorum. Dictum XVI.

His subreptionibus possessorum ius omne confunditur. Dictum XVII.

Anicius Achillius Glabrio Faustus v. c. et inl., tertio expraefecto urbi, praefectus p(raetori)o et consul ord(inarius) d(ixit) : Quae lecta sunt sui cum veneratione, gestis adhaerebunt et addentur. Hanc quoque partem inter beneficia aeternorum principum numero, quod per me magnitudini vestrae ea, quae pro legibus suis statuere dignati sunt, intimarunt.

Adclamatum est : Fauste, aveas. Dictum XVI.

Bis te consulem. Dictum X.

Consuli oraculi. Dictum XIII.

Anicius Achillius Glabrio Faustus v. c. et inl., tertio expraefecto urbi, praefectus p(raetori)o et consul ord(inarius) d(ixit) : Erit nunc meae diligentiae secundum dominorum praecepta et desideria culminis vestri, ut hic codex fide spectabilis viri Veroniciani, quem amplitudinis vestrae mecum consensus elegit, nec non et fide Anastasii et Martini constitutionariorum, quos iam dudum huic officio inservire praeter culpam probamus, per tria corpora transcribatur, ut hoc quem detuli in officio praetoriani apicis remanente paris fidei viri magnifici praefecti urbi scrinia alterum teneant, tertium vero constitutionarii sua fide et periculo apud se edendum populis retinere iubeantur, ita ut nisi a constitutionariis ex hoc corpore eorundem manu conscripta exemplaria non edantur. Si quidem erit meae diligentiae etiam illam tractare partem, ut conscriptus per hos alius codex ad Africam provinciam pari devotione dirigatur, ut illic quoque paris fidei forma servetur.

Adclamatum est : Fauste, aveas. Dictum XVI.

Bis consulem te. Dictum XV.

Omnium virtutum viro. Dictum X.

Et alia manu : Fl(avius) Laurentius exceptor amplissimi senatus edidi sub d(ie) VIII k. Ian.

Domini [nostri] imp. Caesares Flavio Anastasio et Hilario Martino. Quantum consulente viro inl(ustri) Fausto praefecto praetorio numinibus nostris subdita senatus amplissimi gesta testantur, vidimus id, quod invictissimus princeps inter clementiae nostrae in custodiendi Theodosiani codicis observatione praecepit, a senatu diligentia maiore munitum, ut hi ad edenda exemplaria haberent tantum licentiam contributam, quos manebat periculum, si quid edita falsitatis habuissent. Et ideo vir inl. p(raefectus) u(rbi), parens amicusque noster, ad cuius diligentiam pertinet observare diligentius, quod pro omnium cautela decrevit senatus, sciet vobis licentiam in edendis examplaribus contributam, confectionem quoque memorati corporis vestro tantum periculo procurandam, nec habeant vel de editione vel de confectione commercium, cum ad vos certum sit redundare de falsitate discrimen, interminatione multae precibus comprehensae et sacrilegii poena constringi tam cognitionale officium quam eos, qui nostris minime paruerunt constitutis, omni obreptione cessante. Dat. X. k. ian. Romae Maximo II et Paterio vv. cc. conss.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

††

PRAEFATIO DE THEODOSIANI CODICIS AUCTORITATE

( February 15, AD 438 )

†††††

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

( Based on the edition of Th. Mommsen, Theodosiani libri XVI.., Berlin, 1905 ).

 

--------------------------------------------------------------------------------

IMPP. THEOD(OSIUS) ET VALENT(INIANUS) AA. FLORENTIO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O ORIENTIS.

 

Saepe nostra clementia dubitavit, quae causa faceret, ut tantis propositis praemiis, quibus artes et studia nutriuntur, tam pauci rarique extiterint, qui plene iuris civilis scientia ditarentur, et in tanto lucubrationum tristi pallore vix unus aut alter receperit soliditatem perfectae doctrinae. Quod ne a quoquam ulterius sedula ambiguitate tractetur, si copia immensa librorum, si actionum diversitas difficultasque causarum animis nostris occurrat, si denique moles constitutionum divalium, quae velut sub crassa demersae caligine obscuritatis vallo sui notitiam humanis ingeniis interclusit, verum egimus negotium temporis nostri et discussis tenebris conpendio brevitatis lumen legibus dedimus, electis viris nobilibus exploratae fidei, famosae doctrinae, quibus delegata causa civilis officii, purgata interpretatione, retro principum scita vulgavimus, ne iurisperitorum ulterius, severitate mentita dissimulata inscientia, velut ab ipsis adytis expectarentur formidanda responsa, cum liquido pateat, quo pondere donatio deferatur, qua actione petatur hereditas, quibus verbis stipulatio colligatur, ut certum vel incertum debitum sit exigendum. Quae singula prudentium detecta vigiliis in apertum lucemque deducta sunt nominis nostri radiante splendore. Nec parvum pretium sibi hoc suspicetur esse delatum, quibus divina sensa pectoris nostri mandavimus. Etenim si recte mentis acie futura prospicimus, ad posteros usque devenient laboris nostri consortio. Quam ob rem detersa nube voluminum, in quibus multorum nihil explicantium aetates attritae sunt, conpendiosam divalium constitutionum scientiam ex divi Constantini temporibus roboramus, nulli post Kal. Ian. concessa licentia ad forum et cotidianas advocationes ius principale deferre vel litis instrumenta componere, nisi ex his videlicet libris, qui in nostri numinis vocabulum transierunt et sacris habentur in scriniis. Quamquam nulli retro principum aeter nitas sua detracta est, nullius latoris occidit nomen: immo lucis gratia mutati claritudine consultorum augusta nobiscum societate iunguntur. Manet igitur manebitque perpetuo elimata gloria conditorum nec in nostrum titulum demigravit nisi lux sola brevitatis. Et quamvis nostris auspiciis totius operis instauratio deberetur, adtamen magis imperatorium magisque credidimus gloriosum, si fugata invidia perennitatis iure memoria remaneret auctorum. Nobis ad fructum bonae conscientiae satis abundeque sufficiet relevatis legibus inventa maiorum obscuritatis iniuria vindicasse. His adicimus nullam constitutionem in posterum velut latam in partibus occidentis aliove in loco ab invictissimo principe filio nostrae clementiae p(er)p(etuo) Augusto Valentiniano posse proferri vel vim legis aliquam obtinere, nisi hoc idem divina pragmatica nostris mentibus intimetur. Quod observari necesse est in his etiam, quae per Orientem nobis auctoribus promulgantur; falsitatis nota damnandis, quae ex tempore definito Theodosiano non referuntur in codice, exceptis his, quae habentur apud militum sancta principia, vel de titulis publicis expensarum aliarumque rerum gratia quae in regestis diversorum officiorum relata sunt. Longum est memorare, quid in huius consummationem negotii contulerit vigiliis suis Antiochus cuncta sublimis, ex praef(ecto) et cons(ule), quid Maximinus v(ir) inl(ustris), ex quaestore nostri palatii, eminens omni genere litterarum, quid Martyrius, v(ir) inl(ustris), comes et quaestor, nostrae clementiae fidus interpres, quid etiam Sperantius Apollodorus Theodorus viri spectabiles, comites sacri nostri consistorii, quid Epigenes v(ir) s(pectabilis), com(es) et mag(ister) memoriae, quid Procopius v(ir) s(pectabilis), com(es) et magister libellorum, iure omnibus veteribus comparandi. Quod restat, Florenti p(arens) k(arissime) a(tque) a(mantissime), inlustris et magnifica auctoritas tua, cui amicum, cui familiare est placere principibus, edictis propositis in omnium populorum, in omnium provinciarum notitiam scita maiestatis augustae nostrae faciat pervenire.

 

DAT. XV KAL. MART. CONSTANTINOPOLI

D. N. THEOD(OSIO) A. XVI CONS. ET QVI FUERIT NUNTIATUS.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

††

††

TITULI EX CORPORE CODICI THEODOSIANI

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

Liber primus

 

†††

 

1.1.0. De constitutionibus principum et edictis

1.2.0. De diversis rescriptis

1.3.0. [=brev.1.3.0.] De mandatis principum

1.4.0. De responsis prudentum

1.5.0. De officio praefectorum praetorio

1.6.0. De officio praefecti urbis

1.7.0. De officio magistri militum

1.8.0. De officio quaestoris

1.9.0. De officio magistri officiorum

1.10.0. De officio comitis sacrarum largitionum

1.11.0. De officio comitis rei privatae

1.12.0. De officio proconsulis et legati

1.13.0. De officio comitis Orientis

1.14.0. De officio praefecti augustalis

1.15.0. De officio vicarii

1.16.0. De officio rectoris provinciae

1.17.0. De officio rationalis summarum et rei privatae

1.18.0. De officio praefecti vigilum

1.19.0. De officio tribuni voluptatum

1.20.0. [=brev.1.7.0.] De officio iudicum civilium

1.21.0. [=brev.1.8.0.] De officio iudicum militarium

1.22.0. De officio iudicum omnium

1.27.0. De episcopali definitione

1.28.0. De defensoribus senatus

1.29.0. De defensoribus civitatum

1.30.0. De curatoribus civitatum

1.31.0. De administratiunculis intra urbem

1.32.0. De procuratoribus gynaecei et metallorum

1.33.0. De primiceriis

1.34.0. De adsessoribus, domesticis et cancellariis

††††

 

--------------------------------------------------------------------------------

Liber secundus

 

††

 

2.1.0. De iurisdictione, et ubi quis conveniri debeat

2.2.0. Ne in sua causa quis iudicet

2.3.0. De omissa actionis impetratione

2.4.0. De denuntiatione vel editione rescripti

2.5.0. De dominio rei quae poscitur vel consortibus ab eo, cui denuntiatum fuerit, nominandis

2.6.0. De temporum cursu et reparationibus denuntiationum

2.7.0. De dilationibus

2.8.0. De feriis

2.9.0. De pactis et transactionibus

2.10.0. De postulando

2.11.0. De erroribus advocatorum.

2.12.0. De cognitoribus et procuratoribus.

2.13.0. De actionibus ad potentes translatis

2.14.0. De his, qui potentiorum nomina in lite praetendunt aut titulos praediis affigunt

2.15.0. De dolo malo

2.16.0. De integri restitutione

2.17.0. De his, qui veniam aetatis impetrarunt

2.18.0. De iudiciis

2.19.0. De inofficioso testamento

2.20.0. De inofficiosis donationibus

2.21.0. De inofficiosis dotibus

2.22.0. De hereditatis petitione

2.23.0. De rei vindicatione

2.24.0. De familiae herciscundae

2.25.0. De communi dividundo

2.26.0. De finium regundorum

2.27.0. Si certum petatur de chirographis

2.28.0. De pecuniae sequestratione prohibita

2.29.0. Si certum petatur de suffragiis

2.30.0. De pignoribus

2.31.0. Quod iussu

2.32.0. De peculio

2.33.0. De usuris

 

--------------------------------------------------------------------------------

Liber tertius

 

 

3.1.0. De contrahenda emptione

3.2.0. De commissoria rescindenda

3.3.0. De patribus, qui filios distraxerunt

3.4.0. De aediliciis actionibus

3.5.0. De sponsalibus et ante nuptias donationibus

3.6.0. Si provinciae rector vel ad eum pertinentes sponsalia dederint

3.7.0. De nuptiis

3.8.0. De secundis nuptiis

3.9.0. Si secundo nupserit mulier, cui maritus usumfructum reliquerit

3.10.0. Si nuptiae ex rescripto petantur

3.11.0. Si quacumque* praeditus potestate nuptias petat invitae

3.12.0. De incestis nuptiis

3.13.0. De dotibus

3.14.0. De nuptiis gentilium

3.15.0. De fideiussoribus dotium

3.16.0. De repudiis

3.17.0. De tutoribus et curatoribus creandis

3.18.0. Qui petant

3.30.0. De administratione et periculo tutorum et curatorum

3.31.0. De excusatione tutorum

3.32.0. De praediis minorum sine decreto non alienandis

 

--------------------------------------------------------------------------------

Liber quartus

 

 

4.1.0. De cretione vel bonorum possessione

4.2.0. Unde liberi

4.3.0. De Carboniano edicto

4.4.0. De testamentis et codicillis

4.5.0. De litigiosis

4.6.0. De naturalibus filiis et matribus eorum

4.7.0. De manumissionibus in ecclesia

4.8.0. De liberali causa

4.9.0. De his, qui a non domino manumissi sunt

4.10.0. De libertis et eorum liberis

4.11.0. De longi temporis praescriptione

4.12.0. Ad senatus consultum Claudianum

4.13.0. De vectigalibus et commissis

4.14.0. [=brev.4.12.0.] De actionibus certo tempore finiendis

4.15.0 [=brev.4.13.0.] De quinquennii praescriptione

4.16.0. De re iudicata

4.17.0. De sententiis ex periculo recitandis

4.18.0. [=brev.4.16.0.] De fructibus et litis expensis

4.19.0. [=brev.4.17.0.] De usuris rei iudicatae

4.20.0. Qui bonis ex lege Iulia cedere possunt

4.21.0. [=brev.4.19.0.] Quorum bonorum

4.22.0. [=brev.4.20.0.] Unde vi

4.23.0. [=brev.4.21.0.] Utrubi

4.24.0. De aedificiis privatis et publicis

 

--------------------------------------------------------------------------------

Liber quintus

 

 

5.1.0. De legitimis heredibus

5.2.0. De bonis decurionum

5.3.0. De bonis clericorum et monachorum

5.6.0. De bonis militum

5.7.0. [=brev.5.5.0.] De postliminio

5.8.0. [=brev.5.6.0.] De ingenuis, qui tempore tyranni servierunt

5.9.0. [=brev.5.7.0.] De expositis

5.10.0. [=brev.5.8.0.] De his, qui sanguinolentos emptos* vel nutriendos acceperint

5.11.0. .................

5.12.0. De fundis patrimonialibus et saltuensibus et emphyteuticis et eorum conductoribus

5.13.0. De fundis rei privatae et saltibus divinae domus

5.14.0. De diversis praediis urbanis et rusticis et de omni reditu civili

5.15.0. De omni agro deserto et quando steriles fertilibus imponantur

5.16.0. De agricolis et mancipiis dominicis vel fiscalibus sive rei privatae?

5.17.0. De fugitivis colonis, inquilinis et servis

5.18.0. [=brev.5.10.0.] De inquilinis et colonis

5.19.0. [=brev.5.11.0.] Ne colonus inscio domino suum alienet peculium vel litem inferat ei civilem

5.20.0. [=brev.5.12.0.] De longa consuetudine

 

--------------------------------------------------------------------------------

Liber sextus

 

 

6.1.0. De dignitatibus

6.2.0. De senatoria dignitate

6.3.0. De praediis senatorum

6.4.0. De praetoribus et quaestoribus

6.5.0. Ut dignitatum ordo servetur

6.6.0. De consulibus, praefectis, magistris militum et patriciis

6.7.0. De praefectis praetorio sive urbis et magistris militum

6.8.0. De praepositis sacri cubiculi

6.9.0. De quaestoribus, magistris officiorum, comite sacrarum largitionum et rerum privatarum

6.10.0. De primicerio et notariis

6.11.0. De magistris scriniorum

6.12.0. De comitibus consistorianis

6.13.0. De comitibus et tribunis scholarum

6.14.0. De comitibus rei militaris

6.15.0. De comitibus, qui illustribus agentibus adsident

6.16.0. De comitibus et archiatris sacri palatii

6.17.0. De comitibus, qui provincias regunt

6.18.0. De comitibus vacantibus

6.19.0. De consularibus et praesidibus

6.20.0. De comitibus ordinis primi artium diversarum

6.21.0. De professoribus, qui in urbe Constantinopolitana docentes ex lege meruerint comitivam

6.22.0. De honorariis codicillis

6.23.0. De decurionibus et silentiariis

6.24.0. De domesticis et protectoribus

6.25.0. De praepositis labarum

6.26.0. De proximis, comitibus dispositionum ceterisque, qui in sacris scriniis militant

6.27.0. De agentibus in rebus

6.28.0. De principibus agentum in rebus

6.29.0. De curiosis

6.30.0. De palatinis sacrarum largitionum et rerum privatarum

6.31.0. De stratoribus

6.32.0. De castrensianis

6.33.0. De decanis

6.34.0. De mensoribus

6.35.0. De privilegiis eorum, qui in sacro palatio militarunt

6.36.0. De castrensi omnium palatinorum peculio

6.37.0. De equestri dignitate

6.38.0. De perfectissimatus dignitate

 

--------------------------------------------------------------------------------

Liber septimus

 

 

7.1.0. De re militari

7.2.0. Quid probare debeant ad quamcumque militiam venientes

7.3.0. Quis in gradu praeferatur

7.4.0. De erogatione militaris annonae

7.5.0. De excoctione et translatione annonarum

7.6.0. De militari veste

7.7.0. De pascuis

7.8.0. De metatis

7.9.0. De salgamo hospitibus non praebendo

7.10.0. Ne quis in palatiis maneat

7.11.0. Ne comitibus et tribunis lavacra praestentur

7.12.0. De commeatu

7.13.0. De tironibus

7.14.0. De burgariis

7.15.0. De terris limitaneis

7.16.0. De litorum et itinerum custodia

7.17.0. De lusoriis Danuvii

7.18.0. De desertoribus et occultatoribus eorum

7.19.0. De saturianis et subafrensibus et occultatoribus eorum

7.20.0. De veteranis

7.21.0. De testimoniali ex tribunis et protectoribus

7.22.0. De filiis militarium apparitorum et veteranorum

7.23.0. De oblatione equorum

7.24.0. De oblatione votorum

 

--------------------------------------------------------------------------------

Liber octavus

 

 

8.1.0. De numerariis, actuariis, scriniariis et exceptoribus

8.2.0. De tabulariis, logografis et censualibus

8.3.0. De privilegiis apparitorum magisteriae potestatis

8.4.0. De cohortalibus principibus corniculariis et primipilaribus

8.5.0. De cursu publico angariis et parangariis

8.6.0. De tractoriis et stativis

8.7.0. De diversis officiis et apparitoribus et probatoriis eorum

8.8.0. De executoribus et exactionibus

8.9.0. De lucris officiorum

8.10.0. De concussionibus advocatorum sive apparitorum

8.11.0. Ne quid publicae laetitiae nuntii ex descriptione vel ab invitis accipiant

8.12.0. De donationibus

8.13.0. De revocandis donationibus

8.14.0. [=brev.8.7.0.] De ingratis liberis

8.15.0. De his, quae administrantibus vel publicum officium gerentibus distracta sunt vel donata

8.16.0. De infirmandis poenis caelibatus et orbitatis

8.17.0. De iure liberorum

8.18.0. De maternis bonis et materni generis et cretione sublata

8.19.0. [=brev.8.10.0.] De bonis, quae filiisfamilias ex matrimonio acquiruntur

††

 

--------------------------------------------------------------------------------

Liber nonus

 

 

9.1.0. De accusationibus et inscriptionibus

9.2.0. De exhibendis vel transmittendis reis

9.3.0. De custodia reorum

9.4.0. Si quis imperatori maledixerit

9.5.0. Ad legem Iuliam maiestatis

9.6.0. Ne praeter crimen maiestatis servus dominum vel patronum libertus seu familiaris accuset

9.7.0. Ad legem Iuliam de adulteriis

9.8.0. [=brev.9.5.0.] Si quis eam, cuius tutor fuerit, corruperit

9.9.0. [=brev.9.6.0.] De mulieribus, quae se servis propriis iunxerunt

9.10.0. Ad legem Iuliam de vi publica et privata

9.11.0. [=brev.9.8.0.] De privati carceris custodia

9.12.0. De emendatione servorum

9.13.0. [=brev.9.10.0.] De emendatione propinquorum

9.14.0. Ad legem Corneliam de sicariis

9.15.0. [=brev.9.12.0.] De parricidis

9.16.0. De maleficis et mathematicis et ceteris similibus

9.17.0. De sepulchri violati

9.18.0. [=brev.9.14.0.] Ad legem Fabiam

9.19.0. Ad legem Corneliam de falso

9.20.0. Victum civiliter agere et criminaliter posse

9.21.0. De falsa moneta

9.22.0. [=brev.9.18.0.] Si quis solidi circulum exteriorem inciderit vel adulteratum (..)

9.23.0. Si quis pecunias conflaverit vel mercandi causa transtulerit aut vetitas contrectaverit

9.24.0. De raptu virginum vel viduarum

9.25.0. De raptu vel matrimonio sanctimonialium virginum vel viduarum

9.26.0. Ad legem Iuliam de ambitu

9.27.0. Ad legem Iuliam repetundarum

9.28.0. De crimine peculatus

9.29.0. De his, qui latrones vel aliis criminibus reos occultaverint

9.30.0. Quibus equorum usus concessus est aut denegatus

9.31.0. Ne pastoribus dentur filii nutriendi

9.32.0. De nili aggeribus non corrumpendis

9.33.0. [=brev.9.23.0.] De his, qui plebem audent contra publicam colligere disciplinam

9.34.0. De famosis libellis

9.35.0. De quaestionibus

9.36.0. [=brev.9.26.0.] Ut intra annum criminalis actio terminetur

9.37.0. De abolitionibus

9.38.0. De indulgentiis criminum

9.39.0. [=brev.9.29.0.] De calumniatoribus

9.40.0. De poenis

9.41.0. [=brev.9.31.0.] Ne sine iussu principis certis iudicibus liceat confiscare

9.42.0. De bonis proscriptorum seu damnatorum

9.43.0. [=brev.9.33.0.] De sententiam passis et restitutis et liberis eorum

9.44.0. De his, qui ad statuas confugiunt

9.45.0. De his, qui ad ecclesias confugiunt

††

 

--------------------------------------------------------------------------------

Liber decimus

 

 

10.1.0. De iure fisci

10.2.0. De domibus ad rem privatam pertinentibus distrahendis vel praetoriis iudicum reservandis

10.3.0. De locatione fundorum iuris emphyteutici et rei publicae et templorum

10.4.0. De actoribus et procuratoribus et conductoribus rei privatae

10.5.0. Qui conductores rei privatae fideiussores exigi non debent

10.6.0. De grege dominico

10.7.0. De caesarianis

10.8.0. De bonis vacantibus

10.9.0. De incorporatione

10.10.0. De petitionibus et ultro datis et delatoribus

10.11.0. De his qui se deferunt

10.12.0. Si vagum petatur mancipium

10.13.0. De petitoribus et desistentibus

10.14.0. Si petitionis socius sine herede defecerit

10.15.0. De advocatis fisci

10.16.0. De fisci debitoribus

10.17.0. De fide et iure hastae

10.18.0. De thesauris

10.19.0. De metallis et metallariis

10.20.0. De murilegulis et gynaeceariis et monetariis et bastagariis

10.21.0. De vestibus holoveris et auratis

10.22.0. De fabricensibus

10.23.0. De classicis

10.24.0. De his, qui cum dispensatore contraxerunt

10.25.0. De privilegiis domus Augustae

10.26.0. De conductoribus et hominibus domus Augustae

††

 

--------------------------------------------------------------------------------

Liber undecimus

 

 

11.1.0. De annona et tributis

11.2.0. Tributa in ipsis speciebus inferri

11.3.0. Sine censu vel reliquis fundum comparari non posse

11.4.0. Ne collatio per logografos celebretur

11.5.0. De indictionibus

11.6.0. [=brev.11.3.0.] De superindicto

11.7.0. De exactionibus

11.8.0. De superexactionibus

11.9.0. De distrahendis pignoribus, quae tributorum causa tenentur

11.10.0. Ne operae a collatoribus exigantur

11.11.0. [=brev.11.5.0.] Ne damna provincialibus infligantur

11.12.0. De immunitate concessa

11.13.0. Si per obreptionem fuerit impetrata

11.14.0. De conditis in publicis horreis

11.15.0. De publica comparatione

11.16.0. De extraordinariis sive sordidis muneribus

11.17.0. De equorum collatione

11.18.0. Qui a praebitione tironum et equorum excusentur

11.19.0. De collatione fundorum patrimonialium vel emphyteuticorum et rei privatae

11.20.0. De collatione donatarum vel relevatarum possessionum

11.21.0. De collatione aeris

11.22.0. Ne collationis translatio postuletur

11.23.0. De protostasia

11.24.0. De patrociniis vicorum

11.25.0. De quadrimenstruis brevibus

11.26.0. De discussoribus

11.27.0. De alimentis, quae inopes parentes de publico petere debent

11.28.0. De indulgentiis debitorum

11.29.0. De relationibus

11.30.0. De appellationibus et poenis earum et consultationibus

11.31.0. De reparationibus appellationum

11.32.0. De secundo lapsu

11.33.0. De dilationibus ex consensu

11.34.0. De his, qui per metum iudicis non appellaverunt

11.35.0. [=brev.11.10.0.] Si pendente appellatione mors intervenerit

11.36.0. Quorum appellationes non recipiantur

11.37.0. [=brev.11.12.0.] Si de momento fuerit appellatum

11.38.0. [=brev.11.13.0.] De possessione ab eo, qui bis provocaverit, transferenda

11.39.0. De fide testium et instrumentorum

††

 

--------------------------------------------------------------------------------

Liber duodecimus

 

 

12.1.0. De decurionibus

12.2.0. De praebendo salario

12.3.0. De praediis et mancipiis curialium sine decreto non alienandis

12.4.0. De imponenda lucrativis descriptione

12.5.0. Quemadmodum munera civilia indicantur

12.6.0. De susceptoribus, praepositis et arcariis

12.7.0. De ponderatoribus et auri illatione

12.8.0. De auri publici prosecutoribus

12.9.0. De his, quae ex publica collatione illata sunt, non usurpandis

12.10.0. Ne praefectianus exactoris vel curiosi vel horreorum custodis fungatur officio

12.11.0. De curatoribus kalendarii et fideiussoribus eorum

12.12.0. De legatis et decretis legationum

12.13.0. De auro coronario

12.14.0. De irenarchis

12.15.0. De centurionibus

12.16.0. De mancipibus

12.17.0. De his, qui numero liberorum vel paupertate excusationem meruerint

12.18.0. Si curialis relicta civitate rus habitare maluerit

12.19.0. De his, qui condicionem propriam reliquerunt

†††

 

--------------------------------------------------------------------------------

Liber tertius decimus

 

 

13.1.0. De lustrali collatione

13.2.0. De argenti pretio, quod thensauris infertur

13.3.0. De medicis et professoribus

13.4.0. De excusationibus artificum

13.5.0. De naviculariis

13.6.0. De praediis naviculariorum

13.7.0. De navibus non excusandis

13.8.0. Ne quid oneri publico imponatur

13.9.0. De naufragiis

13.10.0. De censu sive adscriptione

13.11.0. De censitoribus, peraequatoribus et inspectoribus

††

 

--------------------------------------------------------------------------------

Liber decimus quartus

 

 

14.1.0. De decuriis urbis Romae

14.2.0. De privilegiis corporatorum urbis Romae

14.3.0. De pistoribus et catabolensibus

14.4.0. De suariis, pecuariis et susceptoribus vini ceterisque corporatis

14.5.0. De mancipibus thermarum urbis et subvectione lignorum

14.6.0. De calcis coctoribus urbis Romae et Constantinopolitanae

14.7.0. De collegiatis

14.8.0. De centonariis et dendroforis

14.9.0. De studiis liberalibus urbis Romae et Constantinopolitanae

14.10.0. De habitu, quo uti oportet intra urbem

14.11.0. Quibus militantibus ad urbem non liceat accedere

14.12.0. De honoratorum vehiculis

14.13.0. De iure Italico urbis Constantinopolitanae

14.14.0. De campo Martio urbis Romae

14.15.0. De canone frumentario urbis Romae

14.16.0. De frumento urbis Constantinopolitanae

14.17.0. De annonis civicis et pane gradili

14.18.0. De mendicantibus non invalidis

14.19.0. De pretio panis ostiensis

14.20.0. De pretio piscis

14.21.0. De nautis Tiberinis

14.22.0. De saccariis portus Romae

14.23.0. De patronis horreorum portuensium

14.24.0. De mensis oleariis

14.25.0. De frumento Carthaginiensi

14.26.0. De frumento Alexandrino

14.27.0. De Alexandrinae plebis primatibus

††

 

--------------------------------------------------------------------------------

Liber quintus decimus

 

 

15.1.0. De operibus publicis

15.2.0. De aquaeductu

15.3.0. De itinere muniendo

15.4.0. De imaginibus imperialibus

15.5.0. De spectaculis

15.6.0. De maiuma

15.7.0. De scaenicis

15.8.0. De lenonibus

15.9.0. De expensis ludorum

15.10.0. De equis curulibus

15.11.0. De venatione ferarum

15.12.0. De gladiatoribus

15.13.0. De usu sellarum

15.14.0. De infirmandis his, quae sub tyrannis aut barbaris gesta sunt

15.15.0. Quod armorum usus interdictus est

†††

 

--------------------------------------------------------------------------------

Liber decimus sextus

 

 

16.1.0. De fide catholica

16.2.0. De episcopis, ecclesiis et clericis

16.3.0. De monachis

16.4.0. De his, qui super religione contendunt

16.5.0. De haereticis

16.6.0. Ne sanctum baptisma iteretur

16.7.0. De apostatis

16.8.0. De iudaeis, caelicolis et samaritanis

16.9.0. Ne christianum mancipium iudaeus habeat

16.10.0. De paganis, sacrificiis et templis

16.11.0. De religione

†††

 

--------------------------------------------------------------------------------

†††

THEODOSIANI LIBRI XVI

 

CUM CONSTITUTIONIBUS SIRMONDIANIS

 

ET

 

LEGES NOVELLAE AD THEODOSIANUM PERTINENTES

liber primus

 

--------------------------------------------------------------------------------

( Based on the edition of Th. Mommsen, Theodosiani libri XVI.., Berlin, 1905 ).

 

--------------------------------------------------------------------------------

CTh.1.1.0. De constitutionibus principum et edictis

CTh.1.2.0. De diversis rescriptis

CTh.1.3.0. [=brev.1.3.0.] De mandatis principum

CTh.1.4.0. De responsis prudentum

CTh.1.5.0. De officio praefectorum praetorio

CTh.1.6.0. De officio praefecti urbis

CTh.1.7.0. De officio magistri militum

CTh.1.8.0. De officio quaestoris

CTh.1.9.0. De officio magistri officiorum

CTh.1.10.0. De officio comitis sacrarum largitionum

CTh.1.11.0. De officio comitis rei privatae

CTh.1.12.0. De officio proconsulis et legati

CTh.1.13.0. De officio comitis Orientis

CTh.1.14.0. De officio praefecti augustalis

CTh.1.15.0. De officio vicarii

CTh.1.16.0. De officio rectoris provinciae

CTh.1.17.0. De officio rationalis summarum et rei privatae

CTh.1.18.0. De officio praefecti vigilum

CTh.1.19.0. De officio tribuni voluptatum

CTh.1.20.0. [=brev.1.7.0.] De officio iudicum civilium

CTh.1.21.0. [=brev.1.8.0.] De officio iudicum militarium

CTh.1.22.0. De officio iudicum omnium

CTh.1.27.0. De episcopali definitione

CTh.1.28.0. De defensoribus senatus

CTh.1.29.0. De defensoribus civitatum

CTh.1.30.0. De curatoribus civitatum

CTh.1.31.0. De administratiunculis intra urbem

CTh.1.32.0. De procuratoribus gynaecei et metallorum

CTh.1.33.0. De primiceriis

CTh.1.34.0. De adsessoribus, domesticis et cancellariis

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

1.1.0. De constitutionibus principum et edictis

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

1.1.1 [=brev.1.1.1]

 

Imp. Constantinus a. ad Lusitanos.

 

Si qua posthac edicta sive constitutiones sine die et consule fuerint deprehensa, auctoritate careant.

 

Dat. VII. kal. aug. Sabariae, Probiano et Iuliano vv. cc. coss.

 

Interpretatio. Quaecumque* leges sine die et consule fuerint prolatae, non valeant.

 

1.1.2 [=brev.1.1.2]

 

Imppp. Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. Flaviano pf. p. Illyrici et Italiae.

 

Perpensas serenitatis nostrae longa deliberatione constitutiones nec ignorare quemquam, nec dissimulare permittimus.

 

Dat. VI. kal. iun. Vincentiae, Tatiano et Symmacho coss.

 

Interpretatio. Leges nescire nulli liceat, aut quae sunt statuta contemnere.

 

1.1.3 [=brev.1.1.3]

 

Iidem aaa. Aureliano pf. U.

 

Omnia constituta non praeteritis calumniam faciunt, sed futuris regulam ponunt.

 

Dat. III. kal. mart. Constantinopoli, d.n. Theodosius a. III. et Abundantio v.c. coss.

 

Interpretatio. Omnes leges non ea, quae anteriore tempore acta sunt, damnant, sed in futurum observanda constituunt.

 

1.1.4 [=brev.1.1.4]

 

Iidem aaa. Victorio proconsuli Asiae.

 

Generale praeceptum beneficio speciali anteferendum est.

 

Dat. XII. kal. sept. Constantinopoli, Theodosius a. III. et Abundantio v.c. coss.

 

Interpretatio. Legem, quae communiter omnes tenet, unius persona vel una causa non vacuet.

 

1.1.5

 

Impp. Theodosius et Valentinianus aa. ad senatum.

 

Ad similitudinem Gregoriani atque Hermogeniani codicis cunctas colligi constitutiones decernimus, quas Constantinus inclitus et post eum divi principes nosque tulimus, edictorum viribus aut sacra generalitate subnixas. Et primum tituli, que negotiorum sunt certa vocabula, separandi ita sunt, ut, si capitulis diversis expressis ad plures titulos constitutio una pertineat, quod ubique aptum est, collocetur; dein, quod in utramque dici partem faciet varietas, lectionum probetur ordine non solum reputatis consulibus et tempore quaesito imperii, sed ipsius etiam compositione operis validiora esse, quae sunt posteriora, monstrante; post haec, ut constitutionum ipsa etiam verba, quae ad rem pertinent, reserventur, praetermissis illis, quae sanciendae rei non ex ipsa necessitate adiuncta sunt. Sed cum simplicius iustiusque sit praetermissis eis, quas posteriores infirmant, explicari solas, quas valere conveniet, hunc quidem codicem et priores diligentioribus compositos cognoscamus, quorum scholasticae intentioni tribuitur nosse etiam illa, quae mandata silentio in desuetudinem abierunt, pro sui tantum temporis negotiis valitura. Ex his autem tribus codicibus, et per singulos titulos cohaerentibus prudentium tractatibus et responsis, eorundem opera, qui tertium ordinabunt, noster erit alius, qui nullum errorem, nullas patietur ambages, qui nostro nomine nuncupatus sequenda omnibus vitandaque monstrabit. Ad tanti consummationem operis et contexendos codices - quorum primus omni generalium constitutionum diversitate collecta nullaque extra se, quam iam proferri liceat, praetermissa inanem verborum copiam recusabit, alter omni iuris diversitate exclusa magisterium vitae suscipiet - deligendi viri sunt singularis fidei, limatioris ingenii; qui, cum primum codicem nostrae scientiae et publicae auctoritati obtulerint, adgredientur alium, donec dignus editione fuerit, pertractandum. Electos vestra amplitudo cognoscat: Antiochum virum illustrem, exquaestore et praefectum elegimus, Antiochum virum illustrem quaestorem sacri palatii, Theodorum virum spectabilem comitem et magistrum memoriae, eudicium et eusebium viros spectabiles magistros scriniorum, Iohannem virum spectabilem ex comite nostri sacrarii, Comazontem atque Eubulum viros spectabiles ex magistris scriniorum et apellem virum disertissimum scholasticum. Hos a nostra perennitate electos eruditissimum quemque adhibituros esse confidimus, ut communi studio vitae ratione deprehensa iura excludantur Fallacia. In futurum autem si quid promulgari placuerit, ita in coniunctissimi parte alia valebit imperii, ut non fide dubia nec privata adsertione nitatur, sed ex qua parte fuerit constitutum, cum sacris transmittatur adfatibus in alterius quoque recipiendum scriniis et cum edictorum sollemnitate vulgandum. Missum enim suscipi et indubitanter optinere conveniet, emendandi vel revocandi potestate nostrae clementiae reservata. Declarari autem invicem oportebit nec admittenda aliter. Et cetera.

 

Dat. VII kal. april. Constantinopoli Florentio et Dionysio conss. (429 mart. 26).

 

1.1.6

 

Idem aa.

 

pr. Omnes edictales generalesque constitutiones vel in certis provinciis seu locis valere aut proponi iussae, quas divus Constantinus posterioresque principes ac nos tulimus, indicibus rerum titulis distinguantur, ita ut non solum consulum dierumque supputatione, sed etiam ordine compositionis apparere possint novissimae. Ac si qua earum in plura sit divisa capita, unumquodque eorum, diiunctum a ceteris apto subiciatur titulo et circumcisis ex quaque constitutione ad vim sanctionis non pertinentibus solum ius relinquatur.

 

1. Quod ut brevitate constrictum claritate luceat, adgressuris hoc opus et demendi supervacanea verba et adiciendi necessaria et demutandi ambigua et emendandi incongrua tribuimus potestatem, scilicet ut his modis unaquaeque illustrata constitutio emineat.

 

2. Erunt contextores huius Theodosiani codicis Antiochus amplissimus adque gloriosissimus praefectorius ac consularis Eubulus illustris ac magnificus comes et quaestor noster maximinus vir illustris insignibus quaestoriae dignitatis ornatus; Sperantius, Martyrius, Alypius, Sebastianus, Apollodorus, Theodorus, eron spectabiles comites consistoriani Maximinus, Epigenes, Diodorus, Procopius spectabiles comites et magistri sacrorum scriniorum; Erotius vir spectabilis ex vicariis iuris doctor; Neoterius vir spectabilis ex....

 

3. Quorum si quis aut humano praepeditus casu aut aliqua rei publicae detentus sollicitudine ab iniuncto fuerit abstractus negotio, alius in locum eius, si ita fuerit visum, nostro substituetur arbitrio; ut absolutionem codicis in omnibus negotiis iudiciisque valituri nullumque extra se novellae constitutioni locum relicturi, nisi quae post editionem huius fuerit promulgata, nullum possit inhibere obstaculum.

 

Dat. XIII k. ian. Constantinopoli, dd. nn. Theodosio a. XV et Valentiniano IIII a. conss. (435 dec. 20).

††

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

1.2.0. De diversis rescriptis

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

1.2.1

 

Imp. Constantinus a. Iulio Antiocho praefecto vigilum.

 

Annotationes nostras sine rescriptione admitti non placet, ideoque officium gravitatis tuae observet, sicut semper est custoditum, ut rescripta vel epistulas potius nostras quam adnotationes solas existimes audiendas.

 

Dat. III k. ian. treviris Volusiano et Anniano conss. (314 [?] dec. 30).

 

1.2.2 [=brev.1.2.1]

 

Imp. Constantinus a. ad populum.

 

Contra ius rescripta non valeant, quocumque* modo fuerint impetrata. Quod enim publica iura praescribunt, magis sequi iudices debent.

 

Pp. IV. kal. sept. Romae, Constantino a. IV. et Licinio IV. caes. coss.

 

Interpretatio. Quaecumque* contra leges a principibus fuerint obtenta, non valeant.

 

1.2.3

 

Idem a. Septimio Basso praefecto Urbi.

 

Ubi rigorem iuris placare aut lenire specialiter exoramur, id observetur, ut rescripta ante edictum propositum impetrata suam habeant firmitatem, nec rescripto posteriore derogetur priori. Quae vero postea sunt elicita, nullum robur habeant, nisi consentanea sint legibus publicis; maxime cum inter aequitatem iusque interpositam interpretationem, nobis solis et oporteat et liceat inspicere.

 

Dat. III non. decemb. Sabino et Rufino conss. (316 [immo 317/8] dec. 3).

 

1.2.4 [=brev.1.2.2]

 

Idem a. Crepereio Donatiano.

 

Rescripta, quibus usi non fuerint, qui in fata concedunt, heredes possunt allegare, ut congrue impetrata successoribus emolumenta conquirantur.

 

Pp. id. dec. Constantino a. V. et Licinio V. Caes. coss.

 

Interpretatio. Beneficia principum, quae illi, qui meruerunt, interveniente morte, non fuerint consecuti, successoribus eorum exsequi liceat, ut beneficia heredes ab auctoribus suis impetrata percipiant.

 

1.2.5 [=brev.1.2.3]

 

Idem a. Severo pf. Urbi.

 

Quoties rescripto nostro praeiudicium vel moratoria praescriptio remittitur, aditus supplicandi pandatur: quod autem totius negotii cognitionem tollit et vires principalis negotii exhaurit, sine gravi partis alterius dispendio convelli non potest. Nec praescriptionis igitur peremptoriae* relaxatio petatur, nec contra edictum supplicetur.

 

Dat. X. kal. iun. Nicaeae, Paulino et Iuliano VV. CC. coss.

 

Interpretatio. Moratoria praescriptio dicitur, quae causam prolongat, id est, quando induciae a litigatore petuntur a principe: peremptoria*, quae causam principalem tollit, id est, si litigator beneficio principis sine iudicio causam velit exstingui. Et ideo moratoria praescriptio per rescriptum principis supplicantibus concedi potest; peremptoria* concedi non potest, et si concessa fuerit a principe, non valebit.

 

1.2.6 [=brev.1.2.4]

 

Idem a. ad Barbarum Pompeianum consularem Campaniae.

 

Etsi non cognitio, sed exsecutio mandatur, de veritate precum inquiri oportet, ut, si fraus intervenit, de omni negotio cognoscatur.

 

Dat. III. id. nov. aquis, Dalmatio et Zenophilo vv. cc. coss.

 

Interpretatio. Quicquid non vera, sed falsa petitio a principe obtinuerit, quia fraus intervenit, non valebit.

 

1.2.7 [=brev.1.2.5]

 

Idem a. et Iulianus Caesar ad Taurum pf. p.

 

Mulctabuntur iudices, qui rescripta contempserint* aut distulerint.

 

Dat. III. non. iul. Mediolano, Constantio a. VIII. et Iuliano caes. coss.

 

Interpretatio. Feriantur iudices damno, qui data secundum leges principis praecepta contempserint* aut colludio quocumque* distulerint.

 

1.2.8 [=brev.1.2.6]

 

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. Floro pf. p.

 

Universa rescripta, quae in debitorum causis super praestandis dilationibus impetrata sunt, rescindantur, cum sit acerbius perurgendus, qui, mansuetudinis nostrae pudore fatigato, non quid utilitatibus publicis, sed quid suis fraudibus conveniret, adspexit.

 

Dat. VIII. kal. mart. Constantinopoli, Antonio et Syagrio vv. cc. coss.

 

Interpretatio. Si cuiuslibet rei debitor convictus, propter differendam solutionem a principe inducias impetraverit, beneficium, quod obtinuerit, non valebit, sed cautionem suam implere cogatur.

 

1.2.9

 

Idem aaa. Principio praefecto praetorio.

 

In fraudem annonariae rei ac devotionis publicae elicitum damnabili subreptione rescriptum, manifestum est vires non posse sortiri. circa omnes igitur par atque aequalis illationis forma teneatur.

 

Dat. VIII kalend. octob. Aquileiae Arcadio a. i et Bautone v. c. conss.

 

Interpretatio. Si quis principis beneficio impetraverit, ut cum reliquis possessoribus tributa non solvat, haec impetratio penitus non valebit: circa omnes enim possessores leges aequalem illationis formam servare praecipiunt. (385 sept. 24)

 

1.2.10 [=brev.1.2.7]

 

Impp. Arcadius et Honorius aa. Remigio pf. augustali.

 

Dubium non est, contestationem intelligi etiam, si nostrae fuerint tranquillitati preces oblatae, easque adversus heredem quoque eius, in quem porrectae sunt, vel ab herede eius, qui meruerit, exerceri. Nam sicut ex causis numerosis etiam haec actio transmittitur ad heredem, quae testatori competiisse monstratur, sic et e diverso definitione iuris consultorum omnium consona responsione firmatur, ab herede actionem non incipere, quae non competierit testatori.

 

Dat. III. kal. april. Constantinopoli, Arcadio iv. et Honorio III. aa. coss.

 

Interpretatio. Si quis principi de negotio suo preces obtulerit, litem contestatus esse cognoscitur. Et si defunctus fuerit is, qui preces obtulerit, vel is, contra quem obtulit, actio et heredibus defuncti et contra heredes pulsati salva permaneat: quia causa actione contestata, ea, quae competebat defuncto, competit et heredi. Si vero auctor quolibet ordine repetitionem suam praesens non publicaverit, heres eius, unde auctor actionem non proposuit, agere prohibetur.

 

1.2.11

 

Impp. Arcadius et Honorius aa. Eutychiano praefecto praetorio.

 

Rescripta ad consultationem emissa vel emittenda, in futurum his tantum negotiis opitulentur, quibus effusa docebuntur. et cetera.

 

Dat. VIII id. decemb. Constantinopoli Honorio a. IIII et Eutychiano conss. (398 dec. 6).

 

1.2.12

 

Impp. Honorius et Theodosius aa. Iohanni praefecto praetorio.

 

Post alia. Nulli habetur ambiguum etiam ab heredibus et pro heredibus posse scripta nostri numinis allegari nec excludi temporibus nec aboleri casibus impetratum. et cetera.

 

Dat. XIII kal. mart. Ravenna post consulatum Honorii VIIII et Theodosii v aa. (413 febr. 17).

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

1.3.0. [=brev.1.3.0.] De mandatis principum.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

1.3.1 [=brev.1.3.1]

 

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. ad Eusignium proconsulem Africae.

 

Si quis asserat, cum mandatis nostris se venire secretis, omnes sciant, nemini quicquam, nisi quod scriptis probaverit, esse credendum, nec ullius dignitate terreri, sive ille tribuni sive notarii sive comitis praeferat potestatem, sed sacras nostras literas esse credendas.

 

Dat. xv. kal. iul. Verona. accepta prid. kal. aug. Merobaude iterum et Saturnino coss.

 

Interpretatio. Si quis asserat, cum mandatis dominorum se venire secretis, omnes sciant, nemini quicquam, nisi quod scriptis probaverit, esse credendum, nec ullius dignitate terreri, sed in omnibus scriptis principis esse credendum.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

1.4.0. De responsis prudentum

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

1.4.1

 

Imp. Constantinus a. ad Maximum praefectum Urbi.

 

Perpetuas prudentium contentiones eruere cupientes Ulpiani ac Pauli in Papinianum notas, qui, dum ingenii laudem sectantur, non tam corrigere eum, quam depravare maluerunt, aboleri praecipimus.

 

Dat. IIII k. oct. Crispo et Constantino conss. (321/4 [321] sept. 28).

 

1.4.2

 

Idem a. ad Maximum praefectum praetorio.

 

Universa, quae scriptura pauli continentur, recepta auctoritate firmanda sunt et omni veneratione celebranda. Ideoque sententiarum libros plenissima luce et perfectissima elocutione et iustissima iuris ratione succinctos in iudiciis prolatos valere minime dubitatur.

 

Dat. v k. oct. treviris Constantio et Maximo conss. (327 [?] sept. 27).

 

1.4.3 [=brev.1.4.1]

 

Impp. Theodosius et Valentinianus aa. ad senatum urbis Romae.

 

Post alia: Papiniani, Pauli, Gaii, Ulpiani atque Modestini scripta universa firmamus ita, ut Gaium quae Paulum, Ulpianum et cunctos comitetur auctoritas, lectionesque ex omni eius opere recitentur. Eorum quoque scientiam, quorum tractatus atque sententias praedicti omnes suis operibus miscuerunt, ratam esse censemus, ut Scaevolae, Sabini, Iuliani atque Marcelli, omniumque, quos illi celebrarunt, si tamen eorum libri, propter antiquitatis incertum, codicum collatione firmentur. Ubi autem diversae sententiae proferuntur, potior numerus vincat auctorum, vel, si numerus aequalis sit, eius partis praecedat auctoritas, in qua excellentis ingenii vir Papinianus emineat, qui, ut singulos vincit, ita cedit duobus. Notas etiam Pauli atque Ulpiani in Papiniani corpus factas, sicut dudum statutum est, praecipimus infirmari. Ubi autem pares eorum sententiae recitantur, quorum par censetur auctoritas, quod sequi debeat, eligat moderatio iudicantis. Pauli quoque sententias semper valere praecipimus etc.

 

Dat. VIII. id. nov. Ravenna, dd. nn. Theodosius XII. et Valentinianus ii. aa. coss.

 

Interpretatio. Haec lex ostendit, quorum iuris conditorum sententiae valeant; hoc est, Papiniani, Pauli, Gaii, Ulpiani, Modestini, Scaevolae, Sabini, Iuliani atque Marcelli: quorum si fuerint prolatae diversae sententiae, ubi maior numerus unum senserit, vincat. Quod si forsitan aequalis numerus in utraque parte sit, eius partis praecedat auctoritas, in qua Papinianus cum aequali numero senserit: quia ut singulos Papinianus vincit, ita et cedit duobus. Scaevola, Sabinus, Iulianus atque Marcellus in suis corporibus non inveniuntur, sed in praefatorum opere tenentur inserti. Gregorianum vero et Hermogenianum ideo lex ista praeteriit, quia suis auctoritatibus confirmantur ex lege priore, sub titulo de constitutionibus principum et edictis. Sed ex his omnibus iuris consultoribus, ex Gregoriano, Hermogeniano, Gaio, Papiniano et Paulo, quae necessaria causis praesentium temporum videbantur, elegimus.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

1.5.0. De officio praefectorum praetorio

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

1.5.1

 

Imp. Constantinus a. ad Constantium praefectum praetorio.

 

Edicto omnes provinciales monemus, ut, si interpellantes proprios praesides contempti fuerint, gravitatem tuam interpellent, ut, si id culpa vel neglegentia praesidum admissum esse constiterit, ilico ad scientiam nostram referat gravitas tua, quo possint congrue coerceri.

 

Dat. IIII k. sept. Antiochiae Paulino et Iuliano conss. (325 aug. 29).

 

1.5.2

 

Idem a. ad Maximum praefectum praetorio.

 

Qui de statutis praesidalibus conqueruntur, cum ea in detrimentum legum prolata arbitrantur, ad tuae auctoritatis iudicium pervenire faciant, ut fractis atque convulsis quae perperam inpressa sunt ne nomen quidem sententiae possint retinere.

 

Dat. XII k. feb. Constantio et Maximo conss. (327 [?] ian. 21).

 

1.5.3 [=brev.1.5.1]

 

Imp. Constantinus a. ad Bassum pf. p.

 

Super his, qui a praeside vel a quolibet alio iudice sententiam dictam infirmari deposcunt, sub eo fine sublimitatis tuae succedat examen, ut, si internis negotii usquequaque decursis ex evidenti claruerit, sententiam a iure iustitiaque discedere, ea penitus explosa, controversia de aequitate terminum capiat. Quod si consentanea sit legibus iam prompta* sententia, eius pronuntiationis improbus oppugnator, si patrimonio circumfluit, biennio in insulam relegatione plectatur, eiusque bonorum media portio fiscalibus compendiis addicta cedat: quod si agrestis vitae sit aut etiam egentis, ad biennii tempus in metallum detrudendus est. Quam legem in annotationibus quoque nostris de iterando post sententiam iudicio custodire debebis.

 

Dat. XIII. kal. nov. Basso et Ablavio coss.

 

Interpretatio. Quicumque* causa dicta discussoque negotio a quocumque* fuerit superatus et hanc ipsam litem postea reparare tentaverit, si pro ipso, qui antea addictus est, fuerit legibus lata sententia, prius iudicium non valebit. Nam si et apud alium iudicem fuerit superatus, si digna idoneaque persona est, biennio in exsilium deputetur, et medietatem facultatum suarum fiscus acquirat. Si vero indigna et pauperior persona est, in metallum biennio deputetur.

 

1.5.4

 

Imp. Constantius a. ad Leontium praefectum praetorio.

 

Moneantur iudices, qui provocationes vitantes sub praetextu relationis differunt causas civiles, coepta negotia terminare, ut, si quis appellandum crediderit, in auditorio sacro aput auctoritatem tuam vel eos, qui de appellationibus iudicant, negotium audiatur.

 

Dat. III k. aug. Constantio III et Constante ii aa. conss. (342 iul. 30).

 

1.5.5

 

Impp. Constantius et Constans aa. ad Taurum praefectum praetorio.

 

Inter cetera solita perpetrari plerique dividere arbitrio suo annonarias species deteguntur, quod nulli omnino fas est praeter sublime fastigium praefecturae. Nullus igitur iudex sine auctoritate tua in speciebus annonariis erogandis habeat facultatem.

 

Dat. xv k. aug. Mediolani Arbitione et Lolliano conss. (355 iul. 18).

 

1.5.6

 

Idem aa. Musoniano praefecto praetorio.

 

Nullum patimur praefectorum in aliena dioecesi emolumenta annonaria erogare.

 

Dat. VII id. iun. Haerbillo Datiano et Cereale conss. (358 iun. 7).

 

1.5.7

 

Idem aa. Musoniano praefecto praetorio.

 

Citra nostra praecepta nulli annonas cognoscas esse praebendas.

 

Dat. IIII id. iun. Mediolani indictione xv. (357 [358] iun. 10).

 

1.5.8

 

Imppp. Valens, Gratianus et Valentinianus aaa. ad Marinum praefectum urbi.

 

Ex eorum corpore atque ordine, qui sacris cognitionibus praesunt propriamque apparitionem hanc potissimum sustinent, ut speciali officio eminentiae tuae iudiciis obsecundent, cum interposita in aliis iudiciis provocatione definiendi negotii suscipiant curam, eos, qui ad proximatum perveniant vel militiae ordine vel exercitationis merito, deligere debebis, submotis ceteris, quos extra sortem positos et aliunde venientes secreto ordini non oportet adiungi.

 

Dat. VII id. mart. Valente vi et Valentiniano ii aa. conss. (378 mart. 9).

 

1.5.9

 

Imppp. Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. Tatiano praefecto praetorio.

 

Si quos iudices corpore marcentes et neglegentes desidiae somniis oscitantes, si quos servilis furti aviditate degeneres vel similium vitiorum labe sublimitas tua reppererit involutos, in eos vindictam publicae ultionis exaggeret et amotis vicarios subroget, ut ad nostrae mansuetudinis scientiam non crimina, sed vindicta referatur.

 

Dat. vi. non. mart. Mediolano Timasio et Promoto conss. (389 mart. 2).

 

1.5.10

 

Idem aaa. Addeo comiti et magistro utriusque militiae.

 

De ordinario iudice semper illustris est cognitio praefecturae, licet militari viro ab eo facta fuerit iniuria.

 

Dat. prid. id. ian. Constantinopoli Theodosio a. III et Abundantio conss. (393 ian. 12).

 

1.5.11

 

Impp. Arcadius et Honorius aa. Vincentio praefecto praetorio.

 

Omnes, qui provincias regunt, reliqua sui temporis deposita administratione compellant; possessores vero, quos ad implendas necessitates nulla potest verecundia conmovere, conventi intra annum trina vice, nisi omnes impleverint functiones, duplatum debitum per officium magnificentiae tuae impleant.

 

Dat. III id. feb. Mediolano Honorio a. IIII et Eutychiano conss. (398 feb. 11).

 

1.5.12

 

Idem aa. Messalae praefecto praetorio.

 

Per omnes provincias dioeceses tuae per Africam largitionalium titulorum comitum submotis dispositionibus magnificentiae tuae huius tituli curam necessitatemque permittimus amotis palatinis omnibus. Sciant itaque omnes vicarii vel ordinarii iudices ad se, si dissimulata fuerit exactio, culpam esse referendam.

 

Dat. v id. octob. Theodoro v. c. cons. (399 oct. 11).

 

1.5.13

 

Idem aa. Messalae praefecto praetorio.

 

Iam dudum e provinciis arceri iussimus palatinos, cum omnis exactio ad diligentiam magnificentiae tuae et virorum spectabilium vicariorum nec non et ordinariorum iudicum sollicitudinem debeat pertinere: et nunc eadem confirmantes decernimus, ut, si quis palatinus ex officio viri illustris comitis sacrarum largitionum per provincias repertus fuerit, qui exactionem sibi audeat vindicare, ad audientiam viri illustris comitis sacri aerarii ferro obrutus derigatur vel si est idoneus, curiae vindicetur. Eos sane palatinos, qui a viro illustri comite rei privatae cum publicis litteris destinantur ad commonitionem iudicis, quo facilius ex praediis rei nostrae conferantur debitae pensiones, cum summa degere praecipimus disciplina: de quorum nominibus, si temere versati fuerint, ad sublimitatem tuam referri per ordinarios iudices oportebit, ut in eos severissime vindicetur.

 

Dat. v k. dec. Mediolano Stilichone et Aureliano conss. (400 nov. 27).

 

1.5.14

 

Imppp. Arcadius, Honorius et Theodosius aaa. Anthemio praefecto praetorio.

 

Si qui posthac velut indebitis oneribus gravati ad preces crediderint convolandum sive de naviculariis rationibus sive de transvectionibus sive de lustralis auri argentive collatione, de omnibus his atque huiusmodi ordinationibus rescripta quae emitti contigerit, ad sedem sublimitatis tuae rescribantur.

 

Dat. VII id. dec. Constantinopoli Stilichone ii et Anthemio conss. (405 dec. 7).

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

1.6.0. De officio praefecti urbis

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

1.6.1

 

Imp. Constantius a. ad senatum.

 

Cum appellatio interposita fuerit per Bithyniam, Paphlagoniam, Lydiam, Hellespontum, insulas etiam ac Phrygiam salutarem, Europam ac Rhodopam et Haemimontum, praefecturae urbi iudicium sacrum appellator observet.

 

Dat. v non. mai. Tauro et Florentio consul. (361 mai. 3).

 

1.6.2

 

Impp. Valentinianus et Valens aa. ad Symmachum praefectum urbi.

 

Sacrae definitionis ius magnificentiae tuae detulimus, cum ab urbis Romae vicario interposita provocatio nostrae cognitionis opperiri videbitur dignitatem.

 

Dat. vi id. iun. Mediolano divo Ioviano et Varroniano consul. (364 iun. 8).

 

1.6.3

 

Idem aa. Severo vicario urbis.

 

Si quando provocatio interposita adversus sententias vicariae potestatis nostrae cognitionis videatur arbitrium opperiri, nulla itineris fatigatione laedatur sed vir magnificus praefectus urbi rite sollemnibus ordinatis vicem nostram sustinens sacrae disceptationis arbitrium suscepto litis examine terminabit.

 

Dat. vi k. iul. Constantinopoli divo Ioviano et Varroniano conss. (364 iul. [?] 26).

 

1.6.4

 

Idem aa. ad Symmachum praefectum urbi.

 

Si quid sacer ac venerabilis populus deferri aliquibus consideratione vetustatis et gratia postularit, id non ante praebeatur, quam tranquillitatis nostrae fuerit consulta sententia.

 

Dat. vi id. mart. Valentiniano et Valente consulibus. (365 mart. 9).

 

1.6.5

 

Idem aa. ad Volusianum praefectum Urbi.

 

Studentibus nobis statum urbis et rationem annonariam aliquando firmare in animo subiit eiusdem annonae curam non omnibus deferre potestatibus. Ac ne praefectura urbis abrogatum sibi aliquid putaret, si totum ad officium annonarium redundasset, eidem praefecturae sollicitudinis ac diligentiae necessitatem mandamus, sed non ita, ut lateat officium annonariae praefecturae, sed ut ambae potestates, in quantum sibi est negotii, tueantur annonam sitque societas muneris ita, ut inferior gradus meritum superioris agnoscat atque ita superior potestas se exserat, ut sciat ex ipso nomine, quid praefecto debeatur annonae.

 

Dat. ii non. april. Mediolano Valentiniano et Valente aa. ii consul. (368 [365] apr. 4).

 

1.6.6

 

Idem aa. ad Praetextatum praefectum Urbi.

 

Illustris sinceritas tua quasi in speculis tuebitur, quemadmodum singuli, quibus intra urbem romam publicum munus iniungimus, credito sibi famulentur officio: et si aliquis indignum administratione se gesserit, referre non differat, ut veritate comperta continuo alium idoneum vel tuae celsitudinis testimonio vel nostro dirigamus arbitrio.

 

Dat. XII k. oct. novo mansione Valentiniano et Valente consul. (368 sept. 20).

 

1.6.7

 

Imppp. Valens, Gratianus et Valentinianus aaa. ad Rufinum praefectum praetorio.

 

Suis partibus annonae praefectura moderatur, sed ita, ut ex veterum more praefecto urbis per publicum incedente honoris eius et loci gratia expensio panis habeatur. Eatenus tamen praefecturam annonae cedere volumus dignitatis fastigio, ut curandi partibus non cedat. Neque tamen apparitoribus urbanae praefecturae annonarium officium inseratur, sed apparitorum aemulatione secreta ministerio suo annonae praefectura fungatur, non ut potentiae subiecta, sed ut negotii sui diligens tantumque se a contemptu vindicans, quantum non pergat in contumeliam superioris. Praefectura autem urbis cunctis, quae intra urbem sunt, antecellat potestatibus, tantum ex omnibus parte delibans, quantum sine iniuria ac detrimento alieni honoris usurpet.

 

Dat. III id. iul. Valente v et Valentiniano aa. consul. (376 iul. 13).

 

1.6.8

 

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. ad Bassum praefectum Urbi.

 

Apparitoribus tuis stationes, quas habuere antiquitus, statuimus esse reddendas. Igitur pristino more servato ad omnes provincias, quas vel divi Constantini constitutio dederat vel Probus vir illustris permissa sibi a patre nostro potestate reddiderat, praecelsa sinceritas tua principes destinabit; qui sane meminerint nihil morae in his, quae primipili nomine res poscuntur, esse faciendum.

 

Dat. x k. dec. Mediolano Antonio et Syagrio consul. (382 nov.[?] 22).

 

1.6.9

 

Imppp. Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. ad. Symmachum praefectum Urbi.

 

Disputari de principali iudicio non oportet: sacrilegii enim instar est dubitare, an is dignus sit, quem elegerit imperator. Si quis igitur iudicum fuerit repertus, qui supercilium suum principali aestimet iudicio praeferendum, quinque libras auri eius officium, nisi formam nostrae sanctionis suggesserit, decem ipse fisci viribus inferre cogatur.

 

Dat. v k. mai. Mediolano post consulatum Richomeris et Clearchi vv. cc. (385 apr. 27).

 

1.6.10

 

Idem aaa. Neoterio praefecto praetorio.

 

Sacrum iudicium praefecti Urbis aeternae paucis dabat reddebatque regionibus: et ideo huic Bithyniam atque Paphlagoniam nec non Phrygiam salutarem credidimus deputandas, ut appellationes suas ad illud mittant examen illudque expectent iudicium in sacrae cognitionis eventu.

 

Dat. Ulpianis ad Iulianam. accepta ii id. a. crago. (.....).

 

1.6.11

 

Impp. Honorius et Theodosius aa. consulibus, praetoribus, tribunis plebis, senatui suo salutem dicunt.

 

Post alia: nihil sibi intra urbem agendum praesumat executio militaris, ac si quid erit forte praeceptum, in notitiam prius urbanae veniat praefecturae quae aut compleat congrua iuri mandata aut contra ius imposita depellat. Itaque decernimus, ut, si quis in privato negotio adversus senatorem aut aliquem sacratissimae urbis corporatum seu qui in urbe larem locaverit, sive intra urbem sive per provincias exsecutionem poposcerit militarem, litis, etiam si bona sit, careat eventu: et si quis cuiuslibet honoris aut militiae intra urbem sacratissimam vel in provinciis etiam in actu publico apparitionem habuerit militarem et senatorem vel corporatum Urbis aeternae seu in Urbe seu in provinciis levi saltem conventione pulsaverit aut iudex non vindicaverit, in perpetuum honore privetur, ita ut salvis de urbano foro praescriptionibus negotia universa dicantur et contra omnem exhibitionis iniuriam non modo senatorem, sed quemvis romanis corporibus insertum leges tueantur. Quodsi in his tuendis vir illustris praefectus Urbi neglegentia aut trepidatione defuerit, careat dignitate, quam nescit tueri; eos autem, qui armato officio deputati desiderii temeritatem secuti sunt, adflictos supplicio corporali praefecti vigilibus obsequio praefecturae urbanae sententia deputabit, ita ut perpetua eius officii apparitione devincti mutandae militiae ademptam sibi intellegant potestatem, supplicio maiore retinendi, si quolibet genere ad id quod prohibetur irrepserint.

 

Dat. VIII id. aug. Ravenna Asclepiodoto et Mariniano consul. (423 aug. 6).

 

1.6.12

 

Imp. Theodosius a. Constantio praefecto Urbi.

 

Primicerius adiutorum tuae sedis officii per biennium, quod in eodem gradu ex consuetudine priscae ordinationis emeruit, curam insuper personarum usurpatione omni atque ambitione cessante suscipiat, hoc etiam adiecto, ut, si quis ex memorato ordine vel condicionis humanae fine praeventus vel alia quacumque ratione militiae gradum propriae amisisse monstrabitur, solitae ambitionis iniuria vacante locum is, qui iuxta matriculae veritatem sequitur, obtineat.

 

Dat. XIII k. ian. Constantinopoli Victore v. c. consul. (424 dec. 20).

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

1.7.0. De officio magistri militum

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

1.7.1

 

Imp. Constantius a. et Iulianus Caes. Hermogeni praefecto praetorio.

 

De cetero, quotiens aliqua necessitas depoposcerit transferri de loco milites ad alium locum, communicato tractatu cum magistro equitum ac peditum id fieri oportebit, ut ad ea loca, quae publica utilitas depoposcerit, transferantur.

 

Dat. v k. iun. Sirmio Eusebio et Hypatio conss. (359 mai. 28).

 

1.7.2

 

Imppp. Theodosius, Arcadius et Honorius aaa. Addeo comiti et magistro utriusque militiae.

 

Corrector quidem provinciae augustamnicae ob illatam duci contumeliam, ut cum officio suo condemnaretur, meruit; a sede autem sublimitatis tuae usurpari iudicii pars ista non debuit, quia semper de ordinario iudice illustris est cognitio praefecturae.

 

Dat. ii id. ian. Constantinopoli Theodosio a. III et Abundantio consul. (393 ian. 12).

 

1.7.3

 

Impp. Arcadius et Honorius Stilichoni magistro militum.

 

Sicut clarissimis viris comitibus et ducibus diversarum provinciarum et limitum, ita et viro spectabili comiti per africam principes et numerarii ex officio magisteriae potestatis mittantur, sub ea tamen condicione, ut emenso unius anni spatio singuli qui designati sunt intra africam officio functi et actuum suorum et fidei, quam exhibuerint rei publicae, reddendam sibi non ambigant rationem.

 

Dat. id. sept. Mediolano Honorio a. IIII et Eutychiano consul. (398 sept. 13).

 

1.7.4

 

Impp. Honorius et Theodosius aa. ad Hypatium magistrum militum per Orientem.

 

Apparitores officii tuae praestantiae ad aliud iudicium trahi ex auctoritate sacrorum rescriptorum minime oportebit, etiamsi quis id a nostra clementia vel exposita vel suppressa veritate meruerit. Sciat igitur illustris magnificentia tua sub te, sive civiliter sive criminaliter appetuntur, eos litigare debere.

 

Dat. id. dec. Constantinopoli Constantio et Constante vv. cc. consul. (414 dec. 13).

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

1.8.0. De officio quaestoris

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

1.8.1

 

Impp. Honorius et Theodosius aa. Florentio magistro militum.

 

Viro illustri quaestore Eustathio suggerente cognovimus per innovationem quorundam a minore laterculo praeposituras fuisse sublatas, quod iam in alteram consuetudinem derivatum ex integro revocare noluimus. Quadraginta vero praeposituras minori laterculo pro infra scripta instructione eius restitui praecipimus, ut de scrinio memoriae de cetero emittantur, observaturo sublimitatis tuae officio, ut nihil de memorato numero sibi usurpet, quo pro parte habeat inconcussum quod contra rationem fuerat immutatum.

 

Dat. id. oct. Constantinopoli Honorio x et Theodosio vi aa. consul. scripta eodem exemplo Sapricio magistro militum, Helioni magistro officiorum et Eustathio quaestori. (415 oct. 15).

 

1.8.2

 

Imp. Theodosius a. Sallustio, viro illustri comiti et quaestori.

 

Laterculi curam totius scias ad tuae sublimitatis sollicitudinem pertinere, ita ut tuo arbitratu ex scrinio memoriae totius minoris laterculi dignitates, hoc est praepositurae omnes, tribunatus et praefecturae iuxta consuetudinem priscam clementiae meae auctoritate deinceps emittantur.

 

Dat. VII k. mai. Constantinopoli Victore v. c. consule. (424 apr. 25).

 

1.8.3

 

Idem a. Helioni comiti et magistro officiorum.

 

Omnes minoris laterculi dignitates, quae sub cura quidem ac sollicitudine viri illustris quaestoris esse antea videbantur, postea vero vel universae vel mediae ad magistrorum militum potestatem dispositionemque transierant, placuit nunc clementiae meae vetusti temporis more renovato ad prisca deinceps iura revocare.

 

Dat. III k. mai. Constantinopoli Victore v. c. consule. (424 apr. 29).

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

1.9.0. De officio magistri officiorum

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

1.9.1

 

Imp. Constantius a. et Iulianus Caes. ad agentes in rebus.

 

Universi, qui indignis natalibus et conversatione deterrima ad scholam agentium in rebus adspiraverunt vel translati sunt, cognoscente viro clarissimo comite et magistro officiorum vestro consortio secernantur, ut ita vos privilegiis dudum indultis frui possitis. Ad ducenam etiam et centenam et biarchiam nemo suffragio, sed per laborem unusquisque perveniat, usus omnium testimonio: principatum vero adipiscatur matricula decurrente, ita ut ad curas agendas et cursum illi exeant, quos ordo militiae vocat et labor. Adiutor praeterea, in quo totius scholae status et magistri securitas constituta est, omni schola testimonium praebente, idoneus probitate morum ac bonis artibus praeditus nostris per magistrum obtutibus offeratur, ut nostro ordinetur arbitrio, data omnibus contra dicendi licentia, si hanc legem quisquam violare temptet.

 

Dat. et proposita Romae in foro Traiani k. nov. Eusebio et Hypatio consulibus. (359 nov. 1).

 

1.9.2

 

Imppp. Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. ad principium magistrum officiorum.

 

Nefas est a minoribus maiora vel posci vel sperari: ideoque nemo a nobis postulet agentum in rebus aliquem militiae potiori sociari, nisi quem tua acceptio probari debere significat, ita ut petitorem constet loco esse potiorem. Ordinem vero militiae atque stipendia nemo praevertat, etiamsi nostri numinis per obreptionem detulerit indultum: ac si formam istius modi docebitur obtulisse, in locum, ex quo indecenter emerserat, revertatur, ut is gradu ceteros antecedat, quem stipendia longiora vel labor prolixior fecerit anteire.

 

Proposita Hadrumeti VII id. mart. post consulatum Arcadi a. i et Bautonis v. c. (386 mart. 9).

 

1.9.3

 

Imppp. Arcadius, Honorius et Theodosius aaa. Aemiliano magistro officiorum.

 

Magnificentia tua matriculam scholae agentum in rebus ex nostra auctoritate tractabit atque perficiet, ut sedula inspectione laboriosi segnibus, praesentes absentibus ac sibi perpetuo vacantibus praeferantur: ii quoque, quos sua virtus cum nostra munificentia gradibus honoravit sive dignos effecit, praemiorum sibi delatorum competenti firmitate potiantur, quo secreta ignobili turba multorum industrius quisque et labore non minus quam genere nobilis obsequiis nostris inhaereat.

 

Dat. k. aug. Ancyrae Stilichone ii. et Anthemio consul. (405 aug. 1).

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

1.10.0. De officio comitis sacrarum largitionum

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

1.10.1

 

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. ad Syagrium praefectum praetorio.

 

Palatinos strenuos regionibus singulis attributos iubemus eam in cunctis adhibere sollertiam, ut non modo abire e provincia non sinatur qui canonem propriae administrationis exactum certissimis nequeat adprobare documentis, verum etiam mansuetudinis nostrae instructa cognitio eum graviore vindicta censeat corrigendum.

 

Dat. III non. iul. Viminacio Syagrio et Eucherio consul. (381 iul. 5).

 

1.10.2

 

Imppp. Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. Trifolio comiti sacrarum largitionum.

 

Palatini monitores frequentissimi ad profligandos largitionales titulos iudicibus ordinariis semper adsistant, deinde, si alicuius remissior super hoc fuerit cura detecta, tamdiu unusquisque iudex a palatinis intra provinciam a se administratam peracto iam honore teneatur, quamdiu per eum id quod debitum fuerit exigatur.

 

Dat. VII id. april. Constantinopoli Arcadio a. et Bautone coss. (385 apr. 7).

 

1.10.3

 

Idem aaa. ad Florentium comitem sacrarum largitionum.

 

In omnibus causis ita cognitioni iurgiorum operam dabis, ut extra ordinem ac sine temporibus recognoscens mature, cum ratione tulerit, ac rursus severius, si iustitia persuaserit, definitivam scias promendam esse sententiam.

 

Dat. v k. dec. Arcadio a. i et Bautone conss. (385 nov. 25).

 

1.10.4

 

Idem aaa. Severino comiti sacrarum largitionum.

 

Comperimus inconsulto praefecto urbis ac penitus ignorante raptos ad supplicium mercatores corporalibus affectos iniuriis, gravis insuper multae acerbitate nudatos. Cum igitur omnia corporatorum genera, quae in Constantinopolitana urbe versantur, universos quoque cives atque populares praefecturae urbanae regi moderamine recognoscas, si cuiuspiam fortasse personam fisci flagitabit examen vel in aliquem horum similis posthac redundabit invidia, is non per officium palatinum, sed per apparitionem sedis urbanae cognoscendo negotio praeparatus ad eum cognitorem, cui urbs tota subiacet, deducetur, ut ab eo possit audiri aut, si necessitas suaserit, ad iudicium tuum te petente transmitti.

 

Dat. XVII k. mai. Mediolano Tatiano et Symmacho consul. (391 apr. 15).

 

1.10.5

 

Impp. Arcadius et Honorius aa. Anthemio comiti sacrarum largitionum.

 

Quia per neglegentiam iudicantis quidam se perperam queruntur esse deiectos, cunctos, qui in hac iniuria continentur, locis debitis praecipimus reddi debere; illos vero, qui sine commeatu aut sine officii publici necessitate per provincias divagantur, tuo examini praesentatos arbitrio celsitudinis tuae condemnatione percelli, deinde militia sententiae tuae, prout visum tibi fuerit, auctoritate privari, hos vero, qui hanc secuti militiam cohortalina officia deseruerunt, a perperam quaesita militia prohiberi.

 

Dat. VII k. sept. Constantinopoli Stilichone et Aureliano consul. (400 aug. 26).

 

1.10.6

 

Idem aa. Hadriano praefecto praetorio.

 

In exactionibus largitionalium titulorum iuxta veterem consuetudinem palatinorum iudicibus incumbat instantia: ad hoc enim tantum videntur emitti, ut rectoribus vigilanter immineant. et cetera.

 

Dat. III k. mart. Mediolano Vincentio et Fravito consul. (401 febr. 27).

 

1.10.7

 

Idem aa. Limenio comiti sacrarum largitionum.

 

Observandum esse censemus, ut bini in singulis indictionibus per singulas provincias palatini dirigantur, ita ut singularum librarum auri adiutores per singulos multa constringat, si legis nostrae definitiones neglexerint vel minus idoneos destinaverint. Quibus haec cura debet esse praecipua, ut periculo proprio notoriis destinatis super neglegentia iudicum, si ita res exegerit, conquerantur, ne eorum sit impunita desidia. Iudices quoque de eorum nominibus referre convenit, quos commodis propriis magis quam utilitatibus publicis studere praeviderint: breves etiam quadrimenstruos ad officium palatinum noverint dirigendos aurumque exactum ad sacras largitiones sine ulla dilatione mittatur.

 

Dat. III k. mart. Mediolano Vincentio et Fravito consul. (401 febr. 27).

 

1.10.8

 

Impp. Theodosius et Valentinianus aa. ad Volusianum praefectum praetorio.

 

Non amplius quam semel intra eandem provinciam quicquam publici muneris palatinus exerceat, sed adiutoris suggestio gestis expressa teneatur, quae et nomen palatini et ei, qui dirigendus est, in eandem provinciam nihil ante commissum evidenter expromat. Quod si aut huiusmodi sollemnitate neglecta aut repetito actu ad provinciam missus fuerit palatinus, adiutorem officii et primicerium atque secundicerium triginta librarum auri poena percellat, nec uti licebit his fortasse praestigiis, quod eidem, non eadem tamen, possint gerenda committi: eundem enim palatinum intra eandem provinciam quicquam publici muneris iterum procurare non licet. Palatini vero scient sibi cum provincialibus nihil esse commune. Iudicibus sane oportebit insistere et si inter eos breves, quos ad provinciam deferent, et eos, qui a provinciarum tabulariis proferuntur, fuerit aliqua diversitas, adscitis sibi in consilium ex provincia quinque honoratis inter palatinum ac tabularium provinciae moderator cognoscat et discussa brevium fide accelerari exactionem iubebit aut censurae legum veterum subiacebit. Noverint sane provinciarum moderatores nullam prorsus exactionis partem ad palatinum officium pertinere nec umquam his adminicula praebenda. Sed nec susceptori quidem aut tabulario provinciae palatinus incumbet, neque a susceptore summam illatorum neque nominatorios breves a tabulario postulabit, cum haec omnis sollicitudo sit iudicis. Comitibus quoque titulorum, si quando eos ad provinciam mitti ratio necessitatis exegerit, nulla adminicula de palatino dari iubemus officio, sed sola eis provincialis apparitio parebit, poena viginti librarum auri comitem titulorum et officium feriente palatinum, si quis palatinorum cuilibet comiti titulorum fuerit adiunctus.

 

Dat. III k. mart. Ravennae Felice et Tauro consul. (428 febr. 27).

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

1.11.0. De officio comitis rei privatae

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

1.11.1

 

Impp. Arcadius et Honorius aa. Minervio comiti rei privatae.

 

Manentibus fideiussorum atque subsignationum meritis et possessoribus in eadem, qua nunc habentur, conductione durantibus ad palatinorum curam et ad rationalium officia omnium rerum nostrarum et totius perpetuarii, iuris exactio revertatur nihilque omnino de exactione reddita, hoc est perpetuarii iuris vel sacratissimae domus ad ordinarios iudices pertineat. Meminerint autem officia ordinariorum iudicum non leve fortunis suis imminere dispendium, nisi omnia reliqua praeteriti temporis curaverint exigenda, quae penes conductores ipsorum desidia aut coniventia resederunt.

 

Dat. x k. ian. Mediolano Caesario et Attico consul. (397 dec. 23).

 

1.11.2

 

Impp. Arcadius et Honorius aa. Firmino, comiti sacrarum largitionum.

 

Divae memoriae Valentiniano iuniori subreptum est, ut ordinariorum iudicum officiis actores seu conductores dominicos conveniendi licentia negaretur; et idcirco ad rationales privatae rei exigendorum fiscalium debitorum ex illo tempore cura translata est. Ad hanc tamen inutilem praecepti novitatem etiam illud adiectum est, ut, si quid in rei privatae nostrae praediis sceleris esset admissum, quod pro sua atrocitate ulcisci potestas, nisi ferro accincta, non posset, exhibendorum reorum, nisi qui per dominicos deducerentur et defenderentur actores, ordinario iudici copia non pateret. Quod ne deinceps fiat, hac sanctione prohibemus.

 

Dat. VIIII k. iun. Mediolano, Honorio a. IIII et Eutychiano consul. (398 mai 24).

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

1.12.0. De officio proconsulis et legati

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

1.12.1

 

Imp. Constantinus a. Aeliano proconsuli Africae.

 

Omnes civiles causas et praecipue eas, quae fama celebriores sunt, negotia etiam criminalia publice audire debebis tertia, vel ut tardissime quarta vel certe quinta die acta conficienda iussurus. Quae omnia legati quoque coercitione commoniti observabunt.

 

Dat. III k. nov. treviris, Constantino a. IIII et Licinio IIII coss. (315 [313] oct. 30).

 

1.12.2

 

Idem a. ad Proculum.

 

Et publicae disciplinae interest et proconsulari convenit dignitati, ut publicarum exactionum ceterarumque rerum curam et notitiam ad tuam redigas potestatem, ita ut non officialium instructione et voce fraudulenta contentus sis, sed ipsorum iudicum curam responsionemque condiscas praefecti annonae et rationalium, si fidelis est ea instructio. Ita enim provincialibus contra iniquas exactiones poterit subveniri.

 

Dat. VII k. ian. Constantino a. v et Licinio caes. consul. (319 dec. 26).

 

1.12.3

 

Idem a. Aeliano proconsuli Africae.

 

Legati non solum civiles, sed et criminales causas audiant, ita ut, si sententiam in reos ferendam perviderint, ad proconsules eos transmittere non morentur: ab omnibus enim iudicibus hoc observari oportet, ut supputato tempore competenti, quo necessaria causae criminalis instructio poterit adhiberi, maturam vel nocens poenam vel absolutionem innocens consequatur.

 

Dat. k. oct. Constantino a. et Constantio consul. (....[313?] oct. 1).

 

1.12.4

 

Imppp. Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. Flacciano proconsuli Africae.

 

Officio, quod tuis meritis obsecundat, non curialem quemquam nec plebeia stirpe progenitum volumus adgregari: ac si qui erunt inter apparitores huiusmodi, restitui eos debitis muniis mox iubemus. Veteranorum filios militare permittimus, ut, licet diversa condicione, paternam tamen teneant sub cingulo viliore fortunam.

 

Dat. non. octob. Constantinopoli Theodosio a. III et Abundantio consul. (393 oct. 7).

 

1.12.5

 

Impp. Arcadius et Honorius aa. Simplicio proconsuli Asiae.

 

Officium Hellesponti consularis aeternae recordationis patrem serenitatis nostrae adiit et expositis suis incommodis, quibus a vicarianis apparitoribus urgebatur, oravit sub tuae sublimitatis agere potestate. Cuius allegationes humanae proclivius pium principem commoverunt.

 

Dat. VIII k. april. Constantinopoli Arcadio a. IIII et Honorio a. consul. (396 mart. 25).

 

1.12.6

 

Idem aa. Victorio proconsuli Africae et Dominatori vicario Africae.

 

Apparitioni tuae et legatorum quadringentos de his dumtaxat, quos rei publicae membra non querentur sibi esse detractos, censuimus deputandos, ita ut, si modum hunc quisquam vitio temeritatis excesserit, quinis libris auri per singulos neglegentia iudicum, denis autem officium sine dilatione multetur. Quisquis igitur vel ex curiis vel ex ceteris corporibus in officio repertus fuerit, origini suae reddatur. Quod si praeter statutum numerum aliqui fuerint, quos ab omni nexu liberos vel curiae vel collegia forte non vindicent, arbitrii tui officiique publicas necessitates instruant, ita ut idem circa statutum numerum officii tui permaneat annonarum numerus, qui hucusque servatus est.

 

Dat. XII k. iun. Mediolano, Honorio a. IIII et Eutychiano consul. (398 mai. 21).

 

1.12.7

 

Idem aa. Messalae praefecto praetorio et praefecto annonae.

 

Post alia: antiquam exigendi consuetudinem in omni annonario ac superindicto canone servandam esse censemus, ut submotis omnibus exactoribus, qui de diversis officiis extra morem nunc usque directi sunt, officium proconsulare postulet, quod exigere consuevit, nec alienis se partibus impudenter inserat. et cetera.

 

Dat. III k. octob. Altino Theodoro v. c. consul. (399 sept. 28).

 

1.12.8

 

Idem aa. Pompeiano proconsuli Africae.

 

Pravam licentiam iudicum his cancellis severitatis includimus, ut, si quis proconsulum vicem propriae postestatis in legatum suum velut ingratus nostro beneficio repraesentaverit, triginta librarum auri illatione multetur eademque condemnatione legatus feriatur. Primates quoque officii par poena contineat, nisi deferentibus illicita et ambientibus obviaverint.

 

Dat. pridie k. ian. Mediolano Stilichone et Aureliano consul. (400 dec. 31).

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

1.13.0. De officio comitis Orientis

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

1.13.1

 

Imppp. Theodosius, Arcadius et Honorius aaa. Rufino praefecto praetorio Orientis.

 

In officio comitis Orientis non amplius quam dc apparitores habeantur, quos quidem publicis necessitatibus adeo novimus abunde suppetere, ut per eos patrimonialium per Orientem possessionum maturetur exactio.

 

Dat. III k. ian. Heracleae Arcadio III et Honorio ii aa. consul. (394 mai. [?] 30).

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

1.14.0. De officio praefecti augustalis

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

1.14.1

 

Imppp. Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. Florentio praefecto augustali.

 

Per Thebaidam atque augustamnicam provincias officium tuum et officia iudicum competentium omnia tributa exigere suscipere postremo compellere iubemus, ita ut, si qui militares possessores in memoratis provinciis fuerint, hi in tantum per militare officium exigantur. Iam si qui de provincialibus nostris ad inferenda quae debent audaces extiterint, ad nostram clementiam referes, ut, ubi nos iusserimus, per castrenses milites exigantur.

 

Dat. XIII k. mart. Constantinopoli Honorio n. p. et Evodio consul. (386 febr. 17).

 

1.14.2

 

Impp. Arcadius et Honorius aa. Rufino praefecto praetorio.

 

Praefectus augustalis ordinariorum sub se iudicum examinandi flagitia ac super his referendi, non amovendi vel puniendi habeat potestatem.

 

Dat. pridie non. dec. Constantinopoli Olybrio et Probino consul. (395 dec.[?] 4).

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

1.15.0. De officio vicarii

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

1.15.1

 

Imp. Constantinus a. ad Silvium Paulum magistrum Italiae.

 

Post alia: ne tua gravitas occupationibus aliis districta huiusmodi rescriptorum cumulis oneretur, placuit has solas causas gravitati tuae iniungere, in quibus persona potentior inferiorem aut minorem iudicem premere potest aut tale negotium emergit, quod in praesidali iudicio terminari fas non est, vel quod per eosdem praesides diu tractatum apud te debeat terminari.

 

Dat. v k. mart. Nicomediae Paulino et Iuliano consul. (325 febr. 25.).

 

1.15.2

 

Imp. Constantius a. ad Caesonianum vicarium Africae.

 

Relationes iudicum, qui provincias regunt, nec non et rationalium ceterorumque, qui aliquid scientiae nostrae relatum cupiunt, susceptas tua sublimitas nobis celeriter intimare debebit.

 

Dat. IIII k. oct. Philippo et Salia consulibus. (348 sept. 28).

 

1.15.3

 

Idem a. Ilico consulari Numidiae.

 

Cum aliquid rectores provinciarum ad nos referre voluerint, id prius ad vicarium referatur, cui scriptum est, ut suggestiones vel relationes per prosecutores ad comitatum meum transmittendas suscipiat et, quod faciendum viderit, expleat, quippe hoc praeter alia cursus quoque publicus magna relevatione firmabitur.

 

Dat. III non. dec. Sirmio Constantio a. vi et Constante c. consul. (353 [352?] dec. 3).

 

1.15.4

 

Imp. Iulianus a. ad Mamertinum praefectum praetorio.

 

Rectores provinciarum sublimitas tua conveniat, ut cunctis de rebus, de quibus ad nos et ad vestram scientiam crediderint referendum, vicarios esse participandos sciant.

 

Accepta VIII id. iun. Mamertino et Nevitta consul. (362 iun. 6.).

 

1.15.5

 

Impp. Valentinianus et Valens aa. ad Dracontium vicarium Africae.

 

Officium vicariae per Africam praefecturae intra eum numerum colligatur, ut trecentos minime possit excedere, sicuti ceterorum vicariorum esse praecepimus.

 

Dat. VIII k. feb. Mediolano Valentiniano et Valente aa. consul. (365 ian. 25).

 

1.15.6

 

Idem aa. ad Crescentem vicarium Africae.

 

Si quando ex allectis vel susceptoribus aut tabulariis quispiam ratiocinio sive fraude perhibetur obnoxius, non officialis ad exhibitionem eius dirigatur, sed rectori provinciae rei indago mandetur. Ubi primum tamen sinceritas tua provinciam introierit, requirat attente, quam ordinarius iudex iniunctis rebus diligentiam efficaciamque detulerit: qui eorum titulorum, de quibus instructus est, non ad plenum vel discussionem egisse vel satisfactionem deprehenditur curasse, fas erit eum pro neglectu utilitatis publicae dignam commonitionis subire censuram.

 

Dat. IIII k. mart. treviris Modesto et Arintheo consul. (372 feb. 27).

 

1.15.7

 

Imppp. Valens, Gratianus et Valentinianus aaa. Antonio praefecto praetorio.

 

In civilibus causis vicarios comitibus militum convenit anteferri, in militaribus comites vicariis anteponi: quotiensque societas in iudicando contigerit, priore loco vicarius ponderetur, comes adiunctus accedat; si quidem, cum praefecturae meritum ceteris dignitatibus antestet, vicaria dignitas ipso nomine eius se trahere indicet portionem et sacrae cognitionis habeat potestatem et iudicationis nostrae soleat repraesentare reverentiam.

 

Dat. VIII id. ian. Gratiano a. IIII et Merobaude consul. (377 ian. 6).

 

1.15.8

 

Idem aaa. ad Hesperium praefectum praetorio.

 

Relationes vicariorum, si quando usus attulerit, ad nostram mansuetudinem deferantur; nam etsi plura sunt, quibus etiam illustris censura tua inconsultis quoque nobis potest dare responsum, scimus tamen aliquanta esse, quae nisi auctoritas principalis oraculi solvere non potest. Et relationes iudicum libenter audimus, ne administratorum decrescere videatur auctoritas, si eorum consulta veluti profanorum preces a nostris adytis repellamus.

 

Dat. XII k. feb. Gratiano a. IIII et Merobaude consul. (377 [379?] ian. 21.).

 

1.15.9

 

Idem aaa. ad Alypium.

 

Omnes largitionales titulos laudabilitatis tuae officium more pristino curabit implere speciali cura et periculo, ut utique post hanc praeceptionem culpam cum rationalis officio communicare non possit, a quo etiam curam alienam esse cognoscat.

 

Dat. k. iun. treviris. accepta non. iul. Valente vi et Valentiniano ii aa. consul. (378 iun. 1.).

 

1.15.10

 

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. ad Syagrium.

 

Vicario Africae aditus provinciae proconsularis inhibendus est tantumque ei consilii gratia in thevestinam civitatem accessus pateat. Canoni autem cogendo annonae praefectus immineat. Vestes largitionales sinceritatis tuae cogat officium, cui negotio etiam rationalis insistat, ita tamen, ut principe loco apparitores tuos maneat et coactionis instantia et deceptionis invidia. Vectigalia sane apud Karthaginem constituta vicariae praefecturae apparitio procuret. pp. Karthagine.

 

Dat. VII k. sept. Auxonio et Olybrio consul. (379 aug. 26.).

 

1.15.11

 

Iidem aa. Iustiano vicario Ponticae.

 

Cornicularios officii, quod meritis tuis paret, institutam antiquitus ordinationem militiae repetisse cognovimus, ut peracto corniculario agentium in rebus numero conectantur. Sed divalia statuta obsistunt, quibus comperimus virorum quoque illustrium praefectorum praetorio cornicularios, comitis quin etiam Orientis camelorum gregibus praecepto sic temporis praefici, quo vicariorum omnium corniculariis variae erogationis in urbe Constantinopolitana constat impositam functionem.

 

Dat. ii non. april. Thessalonicae Gratiano v et Theodosio i aa. conss. (380 apr. 4).

 

1.15.12

 

Imppp. Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. omnibus vicariis.

 

Singuli vicarii per dioeceses sibi creditas ter centenos tantum noverint militare debere, ita ut, quicumque maiorum nexu curiis debentur, municipum functionibus dentur et nemo privilegii alicuius praetextu aut annositatis se defendat obstaculo.

 

Dat. vi k. nov. Honorio n. p. et Evodio v. c. consul. (386 oct. 27).

 

1.15.13

 

Idem aaa. Have Tatiane karissime nobis.

 

Officium dioeceseos Asianae, cuius octo provinciarum ambitus per spatia latiora tenduntur, ducentorum niti apparitione praecipimus.

 

Dat. IIII k. mai. Mediolano Timasio et Promoto consul. (389 apr. 28).

 

1.15.14

 

Impp. Arcadius et Honorius aa. Eusebio praefecto praetorio.

 

Cavendum est, ne qua ob canonem africae fiat frumenti deceptio. Vicarium itaque virum spectabilem per Africam volumus in proconsulari provincia exactionis et transmissionis necessitates arripere.

 

Dat. XIIII k. ian. Romae Olybrio et Probino consul. (395 dec. 19).

 

1.15.15

 

Idem aa. ad Vincentium praefectum praetorio.

 

Virum spectabilem vicarium septem provinciarum reliqua praeteriti temporis exigere iubemus, recentia vero debita ordinarios iudices maturare decernimus, quibus tamen vicarium convenit imminere.

 

Dat. XIIII k. iul. Mediolano Stilichone et Aureliano consul. (400 iun. 18).

 

1.15.16

 

Idem aa. Vigilio vicario Hispaniarum.

 

Nullum penitus honoratorum publica salutatione sine chlamydis indumento vicariam potestatem adire oportet. Officium itaque decem librarum auri multa tenebitur, si quis nostra statuta violare temptaverit.

 

Dat. IIII id. sept. Mediolano Vincentio et Fravito consul. (401 sept. 10).

 

1.15.17

 

Iidem aa. Messalae praefecto praetorio.

 

Virum spectabilem vicarium Africae quem totius collationis ac transmissionis cura constringit, iudicibus volumus imminere, ut, quantum singulis quibusque mensibus collatum sit quidve transmissum, maiore cautione disquirat, in eos procul dubio vindicaturus, quorum fuerit indicata desidia. et cetera.

 

Dat. III k. octob. Altino Vincentio et Fravito conss. (401 sept. 29).

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

1.16.0. De officio rectoris provinciae

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

1.16.1

 

Imp. Constantinus a. Rufino Octaviano correctori Lucaniae et Brittiorum.

 

Quicumque extraordinarium iudicium praefectorum vel vicariorum elicuerit vel qui iam consecutus est, eius adversarios et personas causae necessarias minime ad officium praefectorum vel vicarii pergere aut transire patiaris, sed de omni causa in tuo iudicio praesentibus partibus atque personis ita his temporibus ipse cognosce, quae ex eo die computabis, ex quo causa in tuo iudicio coeperit inchoari, ut tunc demum, si ei, qui extraordinarium iudicium postulaverit, tua sententia displicebit, iuxta ordinem legum interposita eam provocatio suspendat atque ad suum iudicem transitum faciat.

 

Dat. III non. aug. treviris Constantino IIII et Licinio IIII consul. (315 aug. 3).

 

1.16.2

 

Idem a. ad Bassum.

 

Decreta provincialium non prius ad comitatum perferri oportet, quam singuli quique iudicantes ea inspexerint atque probaverint suaque adscriptione signaverint. Si quid fiat contrarium, competens ultio exerceatur.

 

Proposita VIII k. oct. Carali Gallicano et Basso consul. (317 sept. 24).

 

1.16.3

 

Idem a. ad Felicem praesidem Corsicae.

 

Cum sex menses transcurrerint, breves omnium negotiorum ab officio tuo descripti commeent ad scrinia eminentissimae praefecturae, ut his recensitis et ad scrinia nostra perlatis pandatur, quis iudicum et in quibus discingendis causis fidelem operam praestiterit, quo vel dignus praemium mereatur vel neglegens coercitionem incurrat: adeundi tuum iudicium de neglegentia vel avaritia tui officii data provincialibus facultate. De eo sane, qui pretio depravatus aut gratia perperam iudicaverit, ei vindicta quem laeserit non solum existimationis dispendiis, sed etiam litis discrimine praebeatur.

 

Dat. VIIII k. nov. Sirmio Constantino a. v et Licinio caes. consul. (319 oct. 24).

 

1.16.4

 

Idem a. ad Maximum.

 

Praesides provinciarum oportet, si quis potiorum extiterit insolentior et ipsi vindicare non possunt aut examinare aut pronuntiare nequeunt, de eius nomine ad nos aut certe ad gravitatis tuae scientiam referre, quo provideatur, qualiter publicae disciplinae et laesis minoribus consulatur. et cetera.

 

Dat. IIII k. ian. treviris Ianuarino et Iusto consul. (328 [?] dec. 29).

 

1.16.5

 

Idem a. Secundo praefecto praetorio Orientis.

 

Ordinarii iudicis provinciarum rectoris seu vicaria potestas ut speculatrix debet prave gesta corrigere. Sed officiales vestrae celsitudinis et vicariae potestatis placet ab exactionibus amoveri et per provincialia officia atque rectores cunctos exigi titulos. Nam si exactio minime impleatur, ante tribunal nostrum exhibitus capitis fortunarumque omnium periculum sustinebit.

 

Dat. XIIII k. mai. Constantinopoli Constantino a. VIII et Constantio IIII conss. (329 [362/3] apr. 18).

 

1.16.6

 

Idem a. ad provinciales.

 

Praesides publicas notiones exerceant frequentatis per examina tribunalibus, nec civiles controversias audituri secretariis sese abscondant, ut iurgaturus conveniendi eos nisi pretio facultatem impetrare non possit, et cum negotiis omnibus, quae ad se delata fuerint, exhibuerint audientiam et frequens praeconis, ut adsolet fieri, inclamatio nullum, qui postulare voluerit, deprehenderit, expletis omnibus actibus publicis privatisque sese recipiant. Iustissimos autem et vigilantissimos iudices publicis adclamationibus collaudandi damus omnibus potestatem, ut honoris eis auctiores proferamus processus, e contrario iniustis et maleficis querellarum vocibus accusandis, ut censurae nostrae vigor eos absumat; nam si verae voces sunt nec ad libidinem per clientelas effusae, diligenter investigabimus, praefectis praetorio et comitibus, qui per provincias constituti sunt, provincialium nostrorum voces ad nostram scientiam referentibus.

 

Propostia k. nov. Constantinopoli Basso et Ablavio consul. (331 nov. 1).

 

1.16.7 [=brev.1.6.1]

 

Imp. Constantinus a. ad provinciales.

 

Cessent iam nunc rapaces officialium manus, cessent inquam: nam si moniti non cessaverint, gladiis praecidentur. non sit venale iudicis velum, non ingressus redempti*, non infame licitationibus secretarium, non visio ipsa praesidis cum pretio: aeque aures iudicantis pauperrimis ac divitibus reserentur. absit ab inducendo eius, qui officii princeps dicitur, depraedatio. nullas litigatoribus adiutores eorundem officii principum concussiones adhibeant; centurionum aliorumque officialium, parva magnaque poscentium, intolerandi impetus oblidantur, eorumque, qui iurgantibus acta restituunt, inexpleta aviditas temperetur. semper invigilet industria praesidalis, ne quicquam a praedictis generibus hominum de litigatore sumatur. qui si de civilibus causis quicquam putaverint esse poscendum, aderit armata censura, quae nefariorum capita cervicesque detruncet, data copia universis, qui concussi fuerint, ut praesidum instruant notionem. qui si dissimulaverint, super eodem conquerendi vocem omnibus aperimus apud comites cunctos provinciarum aut apud praefectum praetorio, si magis fuerit in vicino, ut his referentibus edocti, super talibus latrociniis supplicia proferamus.

 

Dat. kal. nov. Constantinopoli, Basso et Ablavio vv. cc. coss.

 

Interpretatio. Officiales omnium iudicum venales esse non audeant, neque pretium de introitu occurrentium aut litigantium vel egressu requirant. Sed interpellantes tam divites, quam sine ullo praemio pauperes audiantur. Quod si rapaces esse voluerint, gladio puniantur, aut certe de eorum rapacitate dominicis auribus referatur.

 

1.16.8

 

Imp. Iulianus a. Secundo praefecto praetorio.

 

Quaedam sunt negotia, in quibus superfluum est moderatorem exspectari provinciae: ideoque pedaneos iudices, hoc est qui negotia humiliora disceptent, constituendi damus praesidibus potestatem.

 

Dat. v kal. aug. Antiochiae Mamertino et Nevitta conss. (362 iul. 28).

 

1.16.9 [=brev.1.6.2]

 

Impp. Valentinianus et Valens aa. Have Arthemi, carissime nobis.

 

Iudex sibi hanc praecipuam curam in audiendis ac discingendis litibus impositam esse non ambigat, ita ut non in secessu domus de statu hominum vel patrimoniorum sententiam ferat, sed apertis secretarii foribus, intro vocatis omnibus, aut pro tribunali locatus et civiles et criminales controversias audiat, ne congruae ultionis animadversio cohibeatur. Absit autem, ut iudex, popularitati et spectaculorum editionibus mancipatus, plus ludicris curae tribuat quam seriis actibus.

 

Dat. kal. oct. Aquileia, divo Ioviano et Varroniano coss.

 

Interpretatio. Iudex hanc sibi praecipuam curam in audiendis litibus impendendam esse cognoscat, ut litigantium causas iugiter, adhibita aequitate, discutiat: sciturus, non se in secretis domus aut in quibuscumque* angulis finitivam sententiam prolaturum, sed apertis domus suae ianuis intromissisque turbis, ut neminem lateat, quicquid secundum legum vel veritatis ordinem fuerit iudicatum.

 

1.16.10 [=brev.1.6.3]

 

Iidem aa. ad Valerianum vicarium Hispaniarum.

 

Libellos iudicibus, postquam se receperint, vetamus offerri, ne super alienis causis vel statu pronuntient, quando ab officii conspectu atque ab oculis publicis recesserint.

 

Praelata vi. id. sept. Veronae, Valentinianus et Valente aa. coss.

 

Interpretatio. Iudices, postquam se de consessu publico in domum suam receperint, libellos a litigatoribus non accipiant, nec sine officio suo de causis alienis vel de statu aliquid cognoscant.

 

1.16.11 [=brev.1.6.4]

 

Imppp. Valentinianus, Valens et Gratianus aaa. ad Probum pf. p.

 

Provinciis praesidentes per omnium villas sensim atque usitatim vicosque cunctos discurrant et ultro rimentur a singulis, quid unusquisque compulsor insolenter egisset aut cupide. Is enim, de quo aliqua ad nos querela pervenerit, ad ultimam poenam rapietur.

 

Dat. kal. april. treviris, Valentinianus n. p. et Victore v.c. coss.

 

Interpretatio. Iudices provinciarum operam dare debebunt, ut per singulos agros et loca sollicita inquisitione discurrant et per se, qualiter in solutione publici debiti cum possessoribus agatur, agnoscant. Cuius rei curam si implere neglexerint, querelam civium non dubitent in se severissime vindicandam.

 

1.16.12 [i,16,11 h.]

 

Idem aaa. ad Viventium praefectum praetorio.

 

Unusquisque iudex in his locis sedem constituat, in quibus oportet omnibus praesto esse rectorem, non deverticula deliciosa sectetur. Addimus sane, ut eius, qui provinciae praesidentem propria possessione susceperit, ager, quem diversorium habuerit praedictus in transitu, fisci viribus vindicetur. Ita enim iudices mansiones instruere et instaurare nitentur.

 

Dat. kal. apr. trev. Valentiniano n. p. et Victore conss. (369 apr. 1).

 

1.16.13

 

Imppp. Valens, Gratianus et Valentinianus aaa. ad Antonium praefectum praetorio.

 

Ne quis domum iudicis ordinarii postmeridiano tempore ex occasione secreti ingredi familiariter affectet eiusdem dumtaxat provinciae, sive notus iudici sive etiam ignotus, gesti tamen honoris auctoritatem praeferens.

 

Dat. v kal. aug. Mogontiaco Gratiano a. IIII et Merobaude conss. (377 iul. 28)

 

Interpretatio. Ne quis notus aut ignotus, eius tamen provinciae homo meridianis horis aut secretis iudicem videat.

 

1.16.14 [=brev.1.6.5]

 

Impp. Honorius et Theodosius aa. Theodoro pf. p.

 

Moderatores provinciae curam gerere iubemus, ne quid potentium procuratores perperam illiciteque committant.

 

Dat. VIII. kal. dec. Ravenna, Basso et Philippo vv. cc. coss.

 

Interpretatio. Iudices provinciarum summam sollicitudinem habere debent, ne actores potentum aliquid circa inferiores personas illicite iniusteque committant.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

1.17.0. De officio rationalis summarum et rei privatae

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

1.18.0. De officio praefecti vigilum

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

1.19.0. De officio tribuni voluptatum

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

1.20.0. [=brev.1.7.0.] De officio iudicum civilium.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

1.20.1 [=brev.1.7.1]

 

Imppp. Arcadius, Honorius et Theodosius aaa. Curtio pf. p.

 

Honorati, qui lites habere noscuntur, his horis, quibus causarum merita vel facta panduntur, residendi cum iudice non habeant facultatem: nec meridianis horis a litigatoribus iudices videantur. Quina itaque pondo auri tam iudici, quam eius officio et honoratis parem mulctam adscribendam esse cognoscas, si quis contra praeceptum huiusmodi venire tentaverit.

 

Dat. III. non. febr. Roma, Basso et Philippo vv. cc. coss.

 

Interpretatio. Honorati provinciarum (id est, ex curiae corpore), si et ipsi in lite sunt constituti, tempore, quo causae aliorum a iudicibus ventilantur, cum iudice non resideant: et litigatores meridianis horis iudicem non salutent. Si aliud praesumpserint*, mulctam supra scriptae legis exsolvant.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

1.21.0. [=brev.1.8.0.] De officio iudicum militarium.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

1.21.1 [=brev.1.8.1]

 

Imppp. Theodosius, Arcadius et Honorius aaa. comitibus et magistris utriusque militiae.

 

Numquam* omnino negotiis privatorum vel tuitio militis vel exsecutio tribuatur.

 

Dat. prid. id. febr. Constantinopoli, Theodosius a. III. et Abundantio v.c. coss.

 

Interpretatio. Nulli penitus in civilibus causis militaris vel tuitio vel exsecutio deputetur.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

1.22.0. De officio iudicum omnium

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

1.22.1 [=brev.1.9.1]

 

Imp. Constantinus a. ad Domitium Celsum vicarium.

 

Nemo iudex officialem ad eam domum, in qua materfamilias agit, cum aliquo praecepto existimet esse mittendum, ut eandem in publicum protrahat, quum certum sit, debita eius, quae intra domum, considerato sexu, semet contineat, domus eius vel cuiuscumque* rei habita distractione, publicis necessitatibus posse servari. Quod si quis in publicum matremfamilias posthac crediderit protrahendam, inter Maximos reos, citra ullam indulgentiam, capitali poena vel exquisitis potius exitiis suppliciisque plectatur.

 

Dat. III. id. ian. treviris, Sabino et Rufino coss.

 

Interpretatio. Nullus iudicum matronam in domo sua residentem per quemcumque* apparitorem ad publicum existimet protrahendam, sed circa eam, pro sexus reverentia, conventio honesta servetur: quum, si quid eam debere constiterit, constrictis eius auctoribus possit exsolvi. Nam si quis contra fecerit, summo supplicio se afficiendum esse cognoscat.

 

1.22.2 [=brev.1.9.2]

 

Idem a. Andronico.

 

Si contra pupillos, viduas vel morbo fatigatos et debiles impetratum fuerit lenitatis nostrae iudicium, memorati a nullo nostrorum iudicum compellantur comitatui nostro sui copiam facere. Quin imo intra provinciam, in qua litigator et testes vel instrumenta sunt, experiantur iurgandi fortunam, atque omni cautela servetur, ne terminos provinciarum suarum cogantur excedere. Quod si pupilli vel viduae aliique fortunae iniuria miserabiles iudicium nostrae serenitatis oraverint, praesertim cum alicuius potentiam perhorrescunt, cogantur eorum adversarii examini nostro sui copiam facere.

 

Dat. xv. kal. iul. Constantinopoli, Optato et Paulino coss.

 

Interpretatio. Quicumque* adversus pupillos, viduas et aegrotos nostra praecepta meruerit, eos de locis suis commovendi vel extra provinciam suam usquam penitus protrahendi licentiam summovemus, ut ibi causam suam dicant, ubi instructiores esse et testimonia possint facilius invenire. Sane si ipsi, quorum fatigationi consulimus, nos crediderint expetendos, huic voluntati eorum veniendi aditum non negamus; ita ut adversarii eorum sub praesentia principis adesse per rectorem provinciae compellantur.

 

1.22.3

 

Imp. Iulianus a. ad Mamertinum.

 

Conventis rectoribus a sublimitate tua edi non minus criminalia acta quam civilia iubemus, his videlicet, quorum salus ad discrimen vocatur.

 

Dat. xi kal. dec. Antiochiae Iuliano a. IIII et Sallustio conss. (363 nov. 21).

 

1.22.4 [=brev.1.9.3]

 

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa.

 

pr. Pars actorum habitorum in consistorio Gratiani Augusti. Gratianus Augustus dixit: det operam iudex, ut praetorium suum ipse componat.

 

1. Ceterum neque comiti, neque rectori provinciae plus aliquid praestabitur, quam nos concessimus in annonis seu cellariis etc.

 

Actum in consistorio, Merobaude ii. et Saturnino coss.

 

Interpretatio. Iudicem praetorium suum de proprio debere componere et nihil a provincialibus aliquid amplius petere, quam ei in annonis vel cellariis a principe fuerit deputatum.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

1.27.0. De episcopali definitione

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

1.27.1

 

Imp. Constantinus a.

 

Iudex pro sua sollicitudine observare debebit, ut, si ad episcopale iudicium provocetur, silentium accommodetur et, si quis ad legem christianam negotium transferre voluerit et illud iudicium observare, audiatur, etiamsi negotium apud iudicem sit inchoatum, et pro sanctis habeatur, quidquid ab his fuerit iudicatum: ita tamen, ne usurpetur in eo, ut unus ex litigantibus pergat ad supra dictum auditorium et arbitrium suum enuntiet. Iudex enim praesentis causae integre habere debet arbitrium, ut omnibus accepto latis pronuntiet.

 

Data VIIII kal. iulias Constantinopoli ..... a. et Crispo caes. conss. (.... iun. 23).

 

1.27.2

 

Imppp. Arcadius, Honorius et Theodosius aaa. Theodoro praefecto praetorio.

 

Episcopale iudicium sit ratum omnibus, qui se audiri a sacerdotibus adquieverint. Cum enim possint privati inter consentientes etiam iudice nesciente audire, his licere id patimur, quos necessario veneramur eamque illorum iudicationi adhibendam esse reverentiam, quam vestris deferri necesse est potestatibus, a quibus non licet provocare. Per publicum quoque officium, ne sit cassa cognitio, definitioni exsecutio tribuatur.

 

Dat. id. dec. Basso et Philippo conss. (408 dec. 13).

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

1.28.0. De defensoribus senatus

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

1.28.1

 

Imp. Constantius a. ad senatum.

 

Mandanda defensio sit his, quorum fides probabilis aestimatur, ut in singulis quibusque provinciis obsistant, ne quid contra morem atque iustitiam aut competentem pensionum modum a senatoribus postuletur; praesertim cum ea tantum solvi oporteat, quae vel in delegatione manu nostrae mansuetudinis adnotantur vel a praefectura pro rerum necessitatibus postulantur.

 

Dat. v non. mai. Tauro et Florentio conss. (361 mai. 3).

 

1.28.2

 

Impp. Valentinianus et Valens aa. ad Clearchum vicarium Asiae.

 

Habeant senatores potestatem deligendi ex corpore suo singulos vel binos per singulas quasque provincias, qui omnium patrimonia optentu sui ac munitione defendant, depensae quoque capitationis relevatione. Nam commodum principalem divalis iuliani quod ad solos decuriones per gratiam iudicum pervenisse dicitur, non ad curiales tantum, sed ad cunctarum lassas gentium utilitates iubemus communi lege transire.

 

Dat. prid. non. mai. Nicomedia divo Ioviano et Varroniano conss. (364 mai. 6).

 

1.28.3

 

Imppp. Valens, Gratianus et Valentinianus aaa. ad Vindaonium Magnum praefectum Urbi.

 

Quotiens fiscalium functionum dispositio tractatur, absente senatus defensore nihil sibi praesumant vel curiales vel iudices ordinare, ne quid contra commodum coetus amplissimi iustitiae ratione despecta temerariae usurpationis decernat audacia, cum etiam hanc licentiam defensoribus dederimus, ut, si forte in contumeliam senatus divalis fuerit forma neglecta, referre festinent.

 

Dat. IIII k. iun. Antiochia Valente v et Valentiniano aa. conss. (376 mai. 29).

 

1.28.4

 

Imppp. Theodosius, Arcadius et Honorius aaa. Aureliano praefecto Urbi.

 

Defensores senatorum per provincias constitutos suscepti officii tenere convenit libertatem. Qua de re, si quando ab ordinario cognitore privilegia amplissimi ordinis deteruntur ac renitendi sibi copia denegatur, ad nos referre non dubitent, ne singulorum diffidentia cunctorum crescat iniuria.

 

Dat. III kal. mart. Constantinopoli Theodosio a. III et Abundantio v. c. conss. (393 febr. 27).

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

1.29.0. De defensoribus civitatum

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

1.29.1

 

Impp. Valentinianus et Valens aa. ad Probum praefectum praetorio.

 

Admodum utiliter edimus, ut plebs omnis Illyrici officiis patronorum contra potentium defendatur iniurias. Super singulas quasque praedictae dioeceseos civitates aliquos idoneis moribus quorumque vita anteacta laudatur tua sinceritas ad hoc eligere curet officium, qui aut provinciis praefuerunt aut forensium stipendiorum egere militiam aut inter agentes in rebus palatinosque meruerunt. Decurionibus ista non credat; his etiam, qui officio tui culminis vel ordinariis quibuscumque rectoribus aliquando paruerint, non committat hoc munus; referatur vero ad scientiam nostram, qui in quo oppido fuerint ordinati.

 

Dat. v k. mai. divo Ioviano et Varroniano conss. (364 [immo 368 posteave] apr. 27).

 

1.29.2

 

Id. aa. Senecae.

 

Si quis de tenuioribus ac minusculariis interpellandum te esse crediderit, in minoribus causis acta conficias: scilicet ut, si quando quis vel debitum iustum vel servum qui per fugam fuerit elapsus vel quod ultra delegationem dederit postulaverit vel quodlibet horum tua disceptatione restituas; ceteras vero, quae dignae forensi magnitudine videbuntur, ordinario insinuato rectori. et cetera.

 

Dat. v k. iul. Tyr Valentiniano et Valente aa. conss. (365 iun. 27).

 

1.29.3

 

Id. aa. Probo praefecto praetorio.

 

Cum multa pro plebe a nobis studiose statuta sint, nihil providisse nos credidimus, nisi defensores idoneos dederimus. Igitur non ex decurionum corpore, sed ex alio, videlicet ex administratoribus, qui vel consulares fuerint administratione vel praesides, aut ex palatinis vel agentibus in rebus vel his, qui principatus culminis vestri vicariorumque gesserunt, vel ex scholasticis huic officio deputentur.

 

Dat. III non. nov. Valentiniano et Valente aa. conss. (368? 370? 373? nov. 3).

 

1.29.4

 

Imppp. Valentinianus, Valens et Gratianus aaa. ad Probum praefectum praetorio.

 

Qui ex schola agentum in rebus sedi culminis vestri munere principatus nostro quodammodo nomine paruerint, inter ceteros honoratos iussione nostra diversarum urbium plebibus constituantur patroni, ita ut, si quos ex his auctoritas tua putaverit eligendos, eadem his tutela mandetur, ab his autem eos repraesentet inmunes.

 

Dat. VIII id. nov. treviris Valentiniano et Valente ii aa. conss. (368 nov. 6).

 

1.29.5

 

Idem aaa. ad senatum.

 

Utili ratione prospectum est, ut innocens et quieta rusticitas peculiaris patrocinii beneficio fruatur, ne forensis iurgii fraudibus fatigata, etiam cum ultionem posceret, vexaretur; dum aut avarior instruitur advocatus aut obsessor liminis maioribus princeps praemiis exoratur, dum acta ab exceptoribus distrahuntur, dum commodi nomine amplius ab eo qui vicerit intercessor exposcit quam redditurus est ille qui fuerit superatus. Hoc fieri dignitas non patitur senatoris, sed exortas contentiones cita definitione compescet; nam erepta perperam amota dilatione restituit ordin....Sine dubio rectoris habeatur auctoritas, quae meliore in bonos condicione retinetur; nam ille patitur humani cruoris horrorem, hic innoxiam sibi vindicat potestatem.

 

Dat. IIII id. aug. Hierapoli Valentiniano et Valente III aa. conss. (370 aug. 10).

 

1.29.6 [=brev.1.10.1]

 

Imppp. Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. Eusignio pf. p.

 

Hi potissimum constituantur defensores, quos decretis elegerint civitates. Quod si quis ad locum defensionis ambitione pervenerit, confestim eum sinceritas tua reiectum quinque libras auri fisci utilitatibus cogat inferre.

 

Dat. VIII. kal. feb. post consulatum Honorii n. p. et Euodii v.C.

 

Interpretatio. Hi instituantur civitatum defensores, quos consensus civium et subscriptio universorum elegisse cognoscitur. Quod si quis defensorum ad hanc rem cupiditate propria, non interveniente decreto, pervenisse probabitur, pro hac praesumptione* quinque libras auri fisco inferre cogatur.

 

1.29.7 [=brev.1.10.2]

 

Iidem aaa. Potamio praefecto augustali.

 

Defensores nihil sibi insolenter, nihil indebitum vindicantes, nominis sui tantum fungantur officio: nullas infligant mulctas, nullas exerceant quaestiones. Plebem tantum vel decuriones ab omni improborum insolentia et temeritate tueantur, et id tantum, quod esse dicuntur, esse non desinant.

 

Dat. III. non. mart. Constantinopoli, Arcadio a. ii. et Rufino v.c. coss.

 

Interpretatio. Defensores secundum suum nomen curiam vel plebem sibi commissam cum omni iustitia et aequitate defendant; nullum de innocentibus aut condemnare aut verberare praesumant.

 

1.29.8 [=brev.1.10.3]

 

Iidem aaa. Tatiano pf. p.

 

Per omnes regiones, in quibus fera et periculi sui nescia latronum fervet insania, probatissimi quique atque districtissimi defensores adsint disciplinae et quotidianis actibus praesint, qui non sinant crimina impunitate coalescere. Removeantur patrocinia, quae favorem reis et auxilium scelerosis impertiendo, maturari scelera fecerunt.

 

Dat. v. id. april. Constantinopoli, Arcadio a. ii. et Rufino v.c. coss.

 

Interpretatio. Per omnes provincias tales pro studio disciplinae iudices ordinentur, ut cum omni sollicitudine in reos et latrones, remotis potentum patrociniis, districtionem debitam exercere non differant: ne per negligentiam suam aut venalitatem crimina, quae debent puniri, proficiant.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

1.30.0. De curatoribus civitatum

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

1.31.0. De administratiunculis intra urbem

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

1.31.1

 

.......Tuis adnitentibus reformetur. Volumus enim eum morem sicut in omnibus etiam in hac administratione durare, quem priscorum virorum providentia consiliumque firmavit neque aliquid, quod ex sollemnitate eius procurationis et honesta consuetudine manarat, invidentium studiis derogari.

 

Dat. IIII k. mart. Valentiniano et Valente aa. conss. (365? 368? 370? 372? febr. 26).

 

1.31.2

 

Idem aa. ad Olybrium praefectum Urbi.

 

Vetustate consuetudinis ius titulo addendi aliquid lucelli minusculi intra urbem administrationum officiis fuerat adtributum; sed de cetero omnis haec dandi accipiendique consuetudo desistat, ut omnino de usu id quod vocatur formale tollatur. Sit sane in arbitrio dantium, non in potestate accipientium, an aliquid his administrati singulis velint pro sumptuum consideratione largiri. Quod si quemquam hac causa dedisse aliquid invitum nec ad iudicium detulisse constiterit, publica continuo severitas non minus in dantem quam in accipientem vehemens exeratur.

 

Dat. prid. non. april. treviris Valentiniano et Valente aa. conss. (368? 370? apr. 4).

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

1.32.0. De procuratoribus gynaecei et metallorum

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

††

 

1.32.1

 

Imp. Constantinus a. ad Felicem.

 

Procuratores rei privatae bafii et gynaecei, per quos et privata nostra substantia tenuatur et species in gynaeceis confectae conrumpuntur, in bafiis etiam admixta temeratio inquinatae naevum adluvionis adducit, suffragiis, per quae memoratas administrationes adipiscuntur, abstineant vel si contra hoc fecerint, numero civium Romanorum exempti gladio feriantur.

 

Dat. ... k. nov. Aquileiae Dalmatio et Zenofilo conss. (333 oct. nov.).

 

1.32.2

 

Imppp. Valens, Gratianus et Valentinianus aaa. ad Hesperium proconsulem Africae.

 

Officiis rerum salutisque volumus propositum esse discrimen, quod non ambigant per se domus nostrae compensanda esse dispendia, nisi eiusmodi fideiussoribus datis administratores admiserint, quorum sint idoneae facultates, ad quas facto recursu iacturam declinare possumus, si quid in detrimentum rei privatae nostrae administratorum fraus et avaritia conmiserint.

 

Dat. VIII id. iul. treviris p. c. Valentis v et Valentiniani aa. (377 iul. 8).

 

1.32.3

 

Idem aaa. ad Eucherium comitem sacrarum largitionum.

 

pr. Quicumque in largitionibus nostris quocumque nomine atque apparitiones procurans nanctus fuerit administrationem ratiociniis obnoxiam, primum maxime idoneis satisdatoribus datis adfectatum munus incipiat; deinde abiens intra triginta dies in his thesauris, qui negotii sunt minoris, intra quinquaginta autem in his, qui maiorum sunt, chartas et ratiocinia cuncta restituat; plane conscriptum susceptoribus tradat, quid susceperit, quid erogaverit, quid in thesauris conditum maneat.

 

1. Quamvis autem ilico tradi suscepta conveniat, tamen quoniam quibusdam casibus po....Scriptum et pecuniam minorem intra triginta dies, cetera intra quattuor menses, quae in conditis esse oportet, successori, qui advenerit, adnumerari conveniet. quod si tantulum aliquid repperietur etiam per eum, qui decedit, fuisse dilatum, specie honoris exactus exauctoratusque omni pristina dignitate verberum supplicia digna et pro moribus tormenta sustineat, eo usque deformia et pudenda passurus, donec omnis integritas largitionum nostrarum conditis inferatur.

 

2. Quae condicio ad procuratores textrinorum et monetariorum et vectigalium praepositos pertinebit.

 

Dat. IIII kal. april. treviris Gratiano a. IIII et Merobaude conss. (377 mart. 29).

 

1.32.4

 

Impp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. ad Arborium comitem.

 

Qui ex apparitione palatina tuae sinceritatis actibus obsecundant, in speculis esse curabunt, ubi quis eam administrationem, quae praede indiget, sortietur, nequaquam sponsorem decurionem offerens audiatur.

 

Dat. v non. mai. Auxonio et Olybrio conss. (379 mai. 3).

 

1.32.5

 

Idem aaa. ad Eusignium praefectum praetorio.

 

Cum procuratores metallorum intra Macedoniam Daciam Mediterraneam Moesiam seu Dardaniam soliti ex curialibus ordinari, per quos sollemnis profligetur exactio, simulato hostili metu huic se necessitati subtraxerint, ad implendum munus retrahantur ac nulli deinceps licentia laxetur prius indebitas expetere dignitates, quam subeundam procurationem fideli sollertique exactione compleverint.

 

Dat. IIII k. aug. Mediolano Honorio n. p. et Evodio v. c. conss. (386 iul. 29).

 

1.32.6

 

Imppp. Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. Cynegio praefecto praetorio.

 

Procuratores nostri perfectissimatus honore donati ab iniuriis vindicentur, ita ut his et introeundi secretarium ordinariorum iudicum pro suggestionum opportunitate facultas plena servetur.

 

Dat. prid. k. ian. Thessalonica Valentiniano a. III et Eutropio conss. (387 dec. 31).

 

1.32.7

 

Id. aaa. Cynegio praefecto praetorio.

 

Nec consuetudinis putamus esse nec legis alicuius, ut procuratores domorum nostrarum vocentur ad instaurationem operum publicorum.

 

Proposita Beryto Theodosio a. ii et Cynegio v. c. conss. (388 ....).

††

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

1.33.0. De primiceriis

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

1.34.0. De adsessoribus, domesticis et cancellariis

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

1.34.1

 

Impp. Arcadius et Honorius aa. Caesario praefecto praetorio.

 

Si qui iudicum vel cives eius provinciae, quam regit, vel certe peregrinos consiliarium sibi voluerit adsciscere, tantum quattuor sibi menses ad retinendum eum, quem ex eadem provincia sumpserit, tributos esse cognoscat, donec ab aliis evocatum locis suis actibus adhibuerit, ita ut emensis quattuor mensibus crimini detur, si quis ultra hoc tempus consiliarium crediderit retinendum.

 

Dat. vi id. dec. Constantinopoli Stilicone et Aureliano conss. (400 [396/7] dec. 8).

 

1.34.2 [=brev.1.11.1]

 

Impp. Honorius et Theodosius aa. Eustathio pf. p.

 

Post alia: velut castrense peculium filiifamilias assessores post patris obitum vindicent, qui consiliis propriis administratores iuvare consueverunt, si quid licitis honestisque lucris coadunare potuerint.

 

Dat. x. kal. april. Constantinopoli, dd. nn. Honorio XIII. et Theodosius x. aa. coss.

 

Interpretatio. Si quis vivo patre cuiuscumque* iudicis consilio adhaeserit, quicquid ex iustis et bonis causis acquisierit, hoc sibi sic vindicat, sicut et ille filius, qui aliquid vivo patre in armis constitutus acceperit.

 

1.34.3 [=brev.1.11.2]

 

Iidem aa. Asclepiodoto pf. p.

 

Nullus iudicum ad provinciam sibi commissam quemquam secum ducere audeat, cui domestici vel cancellarii nomen imponat, nec profectum ad se undecumque* suscipiat, ne famae nota cum bonorum publicatione plectatur. Periculo enim primatum officii, cancellarios sub fide gestorum electos iudicibus applicari iubemus, ita ut post depositam administrationem per continuum triennium nec militiam deserant, et provincialibus praesentiam sui exhibeant, quo volentibus sit accusandi eos facilitas. Si enim idonea causa exegerit, ad detegenda iudicis flagitia et quaestioni eos subdi oportet etc.

 

Dat. pridie kal. iun. Constantinopoli, Asclepiodoto et Mariniano vv. cc. coss.

 

Interpretatio. Omnes iudices evidenter agnoscant, nullum in provinciam sibi commissam, de eadem, de qua venit, provincia vel alia regione, sibi cancellarium aut domesticum fortasse coniungere, nisi qui ei publice fuerit civium electione deputatus. Ita ut postquam fuerit iudex ille remotus, is qui consiliarii vel domestici gessit officium, triennium sub alio iudice de provincia non discedat, ut, si quis accusator fortasse exstiterit, reddat accusantibus rationem. Et si forte facta iudicis celare usquequaque voluerit, subdatur publicae quaestioni.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

THEODOSIANI LIBRI XVI

 

CUM CONSTITUTIONIBUS SIRMONDIANIS

 

ET

 

LEGES NOVELLAE AD THEODOSIANUM PERTINENTES

liber secundus

 

--------------------------------------------------------------------------------

( Based on the edition of Th. Mommsen, Theodosiani libri XVI.., Berlin, 1905 ).

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

CTh.2.1.0. De iurisdictione, et ubi quis conveniri debeat

CTh.2.2.0. Ne in sua causa quis iudicet

CTh.2.3.0. De omissa actionis impetratione

CTh.2.4.0. De denuntiatione vel editione rescripti

CTh.2.5.0. De dominio rei quae poscitur vel consortibus ab eo, cui denuntiatum fuerit, nominandis

CTh.2.6.0. De temporum cursu et reparationibus denuntiationum

CTh.2.7.0. De dilationibus

CTh.2.8.0. De feriis

CTh.2.9.0. De pactis et transactionibus

CTh.2.10.0. De postulando

CTh.2.11.0. De erroribus advocatorum.

CTh.2.12.0. De cognitoribus et procuratoribus.

CTh.2.13.0. De actionibus ad potentes translatis

CTh.2.14.0. De his, qui potentiorum nomina in lite praetendunt aut titulos praediis affigunt

CTh.2.15.0. De dolo malo

CTh.2.16.0. De integri restitutione

CTh.2.17.0. De his, qui veniam aetatis impetrarunt

CTh.2.18.0. De iudiciis

CTh.2.19.0. De inofficioso testamento

CTh.2.20.0. De inofficiosis donationibus

CTh.2.21.0. De inofficiosis dotibus

CTh.2.22.0. De hereditatis petitione

CTh.2.23.0. De rei vindicatione

CTh.2.24.0. De familiae herciscundae

CTh.2.25.0. De communi dividundo

CTh.2.26.0. De finium regundorum

CTh.2.27.0. Si certum petatur de chirographis

CTh.2.28.0. De pecuniae sequestratione prohibita

CTh.2.29.0. Si certum petatur de suffragiis

CTh.2.30.0. De pignoribus

CTh.2.31.0. Quod iussu

CTh.2.32.0. De peculio

CTh.2.33.0. De usuris

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

2.1.0. De iurisdictione, et ubi quis conveniri debeat.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

2.1.1 [=brev.2.1.1]

 

Imp. Constantius a. ad Eustathium pf. p.

 

Iudices provinciarum volumus vim debitae auctoritatis assumere, ut una actores ceterosque rei privatae nostrae, quae provinciales, teneat disciplina. Sceleratos convictosque carceres teneant, tormenta dilacerent, gladius ultor interimat. Eo enim modo licentia inveteratae desperationis inhibetur, si intelligant, uno sibi ac pari studio vivendum esse cum ceteris etc.

 

Dat. viii. id. mart. Limenio et Catulino coss.

 

Interpretatio. Quicumque* in provinciis iudices ordinati sunt, hoc sibi sciant esse permissum, ut, si aliquos rei dominicae servos vel colonos reatus involverit, sicuti et privatos, comprehendendi eos et puniendi, ut culpa exegerit, nullo contradicente patrimoniorum nostrorum ordinatore, habeant liberam potestatem.

 

2.1.2 [=brev.2.1.2]

 

Idem a. ad Taurum pf. p.

 

Definitum est, provinciarum rectores in civilibus causis litigia terminare, etsi militantes exceperint iurgia vel moverint. Ne igitur usurpatio iudicia legesque confundat aut iudicibus ordinariis adimat propriam notionem, ad provinciarum rectores transferantur iurgia civilium quaestionum. In criminalibus etiam causis, si miles poposcerit reum, provinciae rector inquirat. Si militaris aliquid admisisse firmetur, is cognoscat, cui militaris rei cura mandata est.

 

Dat. viii. kal. aug. Mediolano, Arbetione et Lolliano coss.

 

Interpretatio. Etsi civilia negotia ad provinciarum rectores iussimus pertinere, tamen, quoties criminalis actio intercesserit inter illos, qui in armis nostris militant, atque privatos, si militans privatum in iudicium vocaverit, rector provinciae audiendi et iudicandi habeat potestatem. Si vero privatus servientem nobis in armis vel militantem forte pulsaverit, ille causam audiat, ad cuius ordinationem is respicit, qui militat, vel cui arma tenuerit.

 

2.1.3 [=brev.2.1.3]

 

Idem a. et Iulianus c. ad Taurum pf. p.

 

Non solum in agentes in rebus, sed in alios etiam cuiuslibet homines condicionis* competentes vigoris aculei exserantur, si modo fuerit declaratum, delicto eos obnoxios detineri. quicumque* igitur aliquid improbe turpiterque commiserit aut libidinis macula forte polluerit pudicitiam, debet ad eum ultio severitatis congruae propagari: quum tamen direptionem videantur esse conquesti, qui gravia testantur esse admissa, quae obnoxios claruerit invasisse, in duplum restituere compellantur.

 

Data et accepta viii. kal. oct. Constantio a. ix. et Iuliano c. ii. coss.

 

Interpretatio. In omnibus personis, quas etiam praesentiae nostrae dignitas comitatur, hanc volumus observari sententiam: ut, si quis cuiuscumque* pudicitiam violaverit, poenam statutam iure suscipiat. Et quicumque* direptionem admiserit, in duplum violenter praesumpta* restituat.

 

2.1.4 [=brev.2.1.4]

 

Impp. Valentinianus et Valens aa. ad Terentium correctorem Tusciae.

 

Actor rei forum sequatur, ita ut, si senatores aliquid a provincialibus poscunt, eo, qui provinciam regit, cognitore confligant. Si vero provincialis non suscipiat, sed inferat actiones, praefecto urbis disceptante decertet.

 

Dat. kal. iun. med., divo Ioviano et Varroniano coss.

 

Interpretatio. Si quis alium crediderit lite pulsandum, apud provinciae illius iudicem, ubi is habitat, quem pulsat, negotium suum noverit proponendum.

 

2.1.5 [=brev.2.1.5]

 

Iidem aa. ad Felicem vicarium Macedoniae.

 

Si quis rem nostram coeperit lite pulsare, rationali praesente confligat: quo defensante et controversia omnis agitetur, et iudex eam sententiam decernat, quam iuris aequitas postulaverit.

 

Dat. kal. dec. Valentinianus et Valente aa. coss.

 

Interpretatio. Quoties a fisco nostro aliqua repetuntur, res apud provinciae iudicem sub praesentia nostri ordinatoris agatur: ut illo praesente, quicquid iustitiae ordo suaserit, iudicetur.

 

2.1.6 [=brev.2.1.6]

 

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. Neoterio pf. p.

 

Exceptis his, quibus extra ordinem subvenitur, omnes iacturam litis incurrant, qui non ante in proprio foro iurgaverint, si quidem possint venire ad altioris iudicis notionem, quum iudicatum, quod displicet, appellatio excluserit: ita ut, si quis litigator se vel fastidio vel gratia cognitoris aut non auditum aut dilatum docuerit, et eius litis, quae protracta est, aestimationem fisco nostro iudex praestet, et in primores officii poena deportationis illico depRomatur.

 

Dat. prid. kal. mart. Mediolano, Arcadio a. i. et Bautone v.c. coss.

 

Interpretatio. Quicumque* apud alium et non apud suum iudicem negotium, quod habuerit, in initio litis crediderit proponendum, exceptis aetate minoribus, quibus lege consultum est, litis ipsius, de qua agitur, actione damnetur: nisi forsitan contra sententiam, quae adversus eum dicta fuerit, crediderit appellandum, ut apud maioris dignitatis iudices audiatur. Sane si quis causam habens, a iudice suo se vel per superbiam vel propter amicitiam adversarii sui probaverit non auditum, iudicem tantum, quantum res, de qua agitur, valuerit, fisco nostro iubemus exsolvere: et qui consiliis suis adhaerent, exilii poenam pro districtione sustineant.

 

2.1.7 [=brev.2.1.7]

 

Impp. Theodosius et Arcadius aa. Martiniano comiti Orientis.

 

Mulieres honore maritorum erigimus, genere nobilitamus. Iisdem forum ex eorum persona statuimus et domicilia mutamus.

 

Dat. iv. id. nov. Constantinopoli, Arcadio a. ii. et Rufino coss.

 

Interpretatio. Feminas secundum honorem, quem mariti earum meruerunt, volumus appellari, ut, ad cuius domum nupta transierit, eius proficiat dignitate et pro negotiis suis in eodem foro, ubi est maritum secuta, respondeat.

 

2.1.8 [=brev.2.1.8]

 

Impp. Arcadius et Honorius aa. Pasiphilo suo salutem.

 

pr. Causas plurimi instituentes de fugaci servo, aut manifesto furto aut non manifesto, direpti etiam animalis, servi, vel rei mobilis ac moventis, vel vi bonorum raptorum, parvulae etiam terrae, finium et parvulae casae, sub specie criminis tuum pulsant iudicium.

 

1. Momentariae etiam possessionis interdictum, quod non semper ad vim publicam pertinet vel privatam, ut mox audiri, interdum etiam sine inscriptione, mereatur, abacti etiam animalis causa proponitur.

 

2. Quum igitur de his rebus parvis ac minimis tuae sit iniuria potestatis iudicare, decretum est, eas tantum causas criminales a sinceritate tua audiri, quas dignus et meritus horror inscriptionis impleverit, quae magnitudinem videlicet criminis tempusque designat, ut alterutram partem digna legum tenere possit austeritas.

 

3. Quod statutum si fuerit forte contemptum, hi, qui ex officio ingrediuntur secretarium, quinque librarum auri condemnatione feriantur.

 

Dat. viii. kal. ian. Mediolano, Olybrio et Probino coss.

 

Interpretatio. Quoties de parvis criminibus, id est, unius servi fuga, aut sublati iumenti, aut modicae terrae, seu domus invasae, vel certi furti, id est, detenti aut praeventi, sub criminis nomine actio fortasse processerit, ad mediocres iudices, qui publicam disciplinam observant, id est, aut defensores aut assertores pacis, vindictam eius rei decernimus pertinere. Ad rectorem vero provinciae illud negotium criminale perveniat, ubi de personarum inscriptione agitur, vel maior causa est, quae non nisi ab ordinario iudice, recitata legis sententia debeat terminari. Quod praeceptum si fuerit praetermissum, officiales, qui negotia intromittunt, quinque libras auri se noverint esse damnandos.

 

2.1.9 [=brev.2.1.9]

 

Iidem aa. Archelao praefecto augustali.

 

Si quis neglectis iudicibus ordinariis sine coelesti oraculo causam civilem ad militare iudicium crediderit deferendam, praeter poenas ante promulgatas intelligat, se deportationis sortem excepturum, nihilominus et advocatum eius decem librarum auri condemnatione feriendum.

 

Dat. viii. kal. dec. Constantinopoli, Caesario et Attico coss.

 

Interpretatio. Quisquis contempto provinciae iudice, ad illos, qui armatis praeesse noscuntur, causam suam crediderit transferendam, exilio se deputandum esse cognoscat, et eum, qui causam illius susceperit proponendam, decem libras auri esse damnandum.

 

2.1.10 [=brev.2.1.10]

 

Iidem aa. ad Eutychianum pf. p.

 

Iudaei Romano et communi iure viventes in his causis, quae non tam ad superstitionem eorum, quam ad forum et leges ac iura pertinent, adeant solenni more iudicia omnesque Romanis legibus inferant et excipiant actiones: postremo sub legibus nostris sint. Sane si qui per compromissum, ad similitudinem arbitrorum, apud iudaeos vel patriarchas ex consensu partium, in civili dumtaxat* negotio, putaverint litigandum, sortiri eorum iudicium iure publico non vetentur: eorum etiam sententias provinciarum iudices exsequantur, tanquam ex sententia cognitoris arbitri fuerint attributi.

 

Dat. iii. non. febr. Constantinopoli, Honorio a. iv. et Eutychiano v.c. coss.

 

Interpretatio. Iudaei omnes, qui Romani esse noscuntur, hoc solum apud religionis suae maiores agant, quod ad religionis eorum pertinet disciplinam, ita ut inter se, quae sunt hebraeis legibus statuta, custodiant. Alia vero negotia, quae nostris legibus continentur et ad forum respiciunt, apud iudicem provinciae eo, quo omnes, iure confligant. Sane si apud maiores legis suae consentientes ambae partes, de solo tamen civili negotio audiri voluerint, quod, interveniente compromisso, arbitrali iudicio terminatur, tale sit, quasi ex praecepto iudicis fuerit definitum.

 

2.1.11 [=brev.2.1.11]

 

Iidem aa. Theodoro pf. p.

 

Post alia: minime provinciae rector exspectet in reos criminosos actorem dominicum, sed habeat exhibendis noxiis potestatem: utatur legibus nullo interposito rationali. E latebris reus potestate ordinarii iudicis protrahatur, ne per colludium actorum iudiciorum fiat dilatio.

 

Dat. ix. kal. iun. Mediolano, Honorio a. iv. et Eutychiano coss.

 

Interpretatio. Si quis in domibus dominicis criminosus potuerit inveniri, provinciae iudex praesentiam non exspectet actoris, sed mox reum comprehensum, ne aliquo colludio effugiat, subdi iubeat publicae disciplinae.

 

2.1.12 [=brev.2.1.12]

 

Impp. Honorius et Theodosius aa. consulibus, praetoribus, tribunis plebis, senatui suo salutem dicunt.

 

Post alia: in criminalibus causis senatus, statuta iam dudum quinqueviralis iudicii forma servabitur. in quo quum perfacile esse credamus, optimos legere de summis, sortito tamen ad iudicium vocabuntur, ne de capite atque innocentia alterius iudicio electi iudicent etc.

 

Dat. viii. id. aug. Ravenna, Asclepiodoto et Mariniano coss.

 

Interpretatio. Quum pro obiecto crimine aliquis audiendus est, quinque nobiles viri iudices de reliquis sibi similibus missis sortibus eligantur: ne studio videantur electi et de capitali re aut innocentia alterius videatur facile iudicari.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

2.2.0. Ne in sua causa quis iudicet.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

2.2.1 [=brev.2.2.1]

 

Imppp. Valens, Gratianus et Valentinianus aaa. ad Gracchum pf. u.

 

Promiscua generalitate decernimus, neminem sibi esse iudicem debere. Quum enim omnibus in re propria dicendi testimonii facultatem iura summoverint, iniquum admodum est, licentiam tribuere sententiae.

 

Lecta kal. dec. Valente v. et Valentinianus aa. coss.

 

Interpretatio. Omnes praeceptio nostra constringat, ut nullus in sua causa iudex sit: quia, sicut testimonium unusquisque pro se dicere non potest, ita nec pro se poterit iudicare.

††

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

2.3.0. De omissa actionis impetratione.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

2.3.1 [=brev.2.3.1]

 

Impp. Theodosius et Valentinianus aa. Hierio pf. p.

 

Post alia: nulli prorsus non impetratae actionis in maiore vel in minore iudicio agenti opponatur exceptio, si aptam rei et proposito negotio competentem eam esse constiterit etc.

 

Dat. x. kal. mart. Constantinopoli, Felice et Tauro coss.

 

Interpretatio. Nullus per hoc praeiudicium negotii videatur incurrere, quod in cuiuscumque* audientia causae suae actio non pervenerit ad effectum. solum est, ut vox sua rationabilis, quum proposuerit, approbetur.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

2.4.0. De denuntiatione vel editione rescripti.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

2.4.1 [=brev.2.4.1]

 

Imp. Constantinus a. ad Symmachum.

 

pr. Si quando minoribus vel adultis inferenda lis erit, vel ab ipsis minoribus vel adultis cuidam quaestio movenda sit, non alias cursus temporis inchoetur, nisi ab universis, quos officii sollicitudo constringit, hoc est tutoribus, sive testamento sive decreto dati sunt, vel curatoribus, per quos minores defenduntur, vel iisdem omnibus solenni more lis fuerit intimata.

 

1. Quod si divisum administrationis periculum per provincias sit, his tantum omnibus insinuari convenit, et ab ipsis inferri litem, qui in ea provincia tutelae vel curae officium sustinent, ne de aliis provinciis defensores minorum ad iudicia producantur.

 

Dat. prid. non febr. Sirmio. accepta viii. id. mart. Corinthi, Constantino a. v. et Licinio caes. coss.

 

Interpretatio. Si quis contra eos, qui in annis minoribus constituti sunt, litem forte commoverit, aut si a parte ipsorum reus aliquis arguatur, ex eo tempora computanda sunt, ex quo tutor sive curator minoris aut per iudicem aut per curiam intulerit seu exceperit actionem: ita tamen, ut si in diversis provinciis istius officii homines sunt, id est, curatores vel tutores, qui minorum causas tueantur, qui in eadem provincia fuerint, ubi intentio nata probatur, ipsi aut ingerant aut excipiant actiones: quia nolumus, ut ad aliam provinciam defensores minorum pro audientiae necessitate ducantur. Hic de iure adiectum est.

 

2.4.2 [=brev.2.4.2]

 

Idem a. ad Maximum pf. U.

 

Denuntiari vel apud provinciarum rectores vel apud eos, quibus actorum conficiendorum ius est, decernimus, ne privata testatio, mortuorum aut in diversis terris absentium aut eorum, qui nusquam gentium sint, scripta nominibus, falsam fidem rebus non gestis affingat.

 

Dat. x. kal. iun. Sirmio, Probiano et Iuliano coss.

 

Interpretatio. Contestari apud rectores provinciae vel defensores aut omnes, apud quos gesta conficiuntur, litem iubemus, ne ullus nomen absentis aut mortui vel qui non potuerit inveniri, in litis contestatione recipiat, ne falsitatis inveniatur occasio.

 

2.4.3 [=brev.2.4.3]

 

Imppp. Valentinianus, Valens et Gratianus aaa. ad Ampelium pf. U.

 

Exigendae denuntiationis locus non est, quum quis ad luendum debitum evidenti chirographo convenitur.

 

Dat. iv. kal. aug. Contionaci, Gratiano a. ii. et Probo coss.

 

Interpretatio. Contestatio locum habere non potest, quando aliquis ad solvendum debitum certa cautione convincitur.

 

2.4.4 [=brev.2.4.4]

 

Imppp. Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. ad Romulum consularem Aemiliae et Liguriae.

 

Post celebratam denuntiationem, editione rescripti (quod tamen iure sit impetratum) lis exordium auspicatur, inter iustas videlicet legitimasque personas. Et si quis perennitatis nostrae pendentibus temporibus responsa protulerit, non modo tempora, quorum erunt curricula, non dilatentur, sed et quicquid elicitum erit, frivolum iudicetur.

 

Dat. xiii. kal. iul. Mediolano, Arcadio a. i. et Bautone v.c. coss.

 

Interpretatio. Posteaquam per scripturam lis fuerit contestata, et per publicam conventionem, quisquis ille est, qui pulsatur, agnoverit, tunc lis inchoata dicatur, si tamen litigantium perfectae probantur aetates. Nam si quis principis beneficio contra rationem legis causae suae tempora supplicaverit prolongari, quicquid pro hac re meruerit, non valebit.

 

2.4.5 [=brev.2.4.5]

 

Iidem aaa. ad Claudium consularem Tusciae.

 

Universa quidem negotia, quae ex rescriptorum auctoritate sortiuntur exordium, ad cursum temporum pertinere, decretum est: ante omnia vero procurandum est, ne pervasionibus improborum protelandae cognitionis praebeatur occasio. Idcirco, si quis possessione deiectus auxilium nostri poscat oraculi, nullis eum temporum, quae ex rescriptorum editione defluunt, moris esse ludendum, hac lege decernimus, ne iuris suffragium, quod in celeri reformatione consistit, beneficiorum imperialium decreta suspendant.

 

Dat. vi. non. mai. Mediolano, Timasio et Promoto coss.

 

Interpretatio. Licet in negotiis, quae per actionem elicitam inchoari videntur, legitimus ad respondendum temporum semper cursus observandus sit, specialiter eos, qui aliqua pervaserint, non patimur per quamcumque* occasionem differre negotium. Ideoque quum ille, qui fuerit de possessione deiectus, audientiam impetraverit, iuxta iuris ordinem intra annum ad recipienda, quae perdidit, nullatenus differatur. Nec aliqua pervasori dilatio concedatur, etiamsi pro hac re differenda beneficium principis potuerit obtinere.

 

2.4.6 [=brev.2.4.6]

 

Imppp. Arcadius, Honorius et Theodosius aaa. Aemiliano pf. U.

 

Si quis debiti, quod ex foenore vel mutuo data pecunia sumpsit* exordium vel ex alio quolibet titulo in literarum obligationem facta cautione translatum est, seu fideicommissi dirigat actionem, aut momentariam possessionem pervasione violatam vel quodlibet interdictum efflagitet, seu inofficiosum arguat testamentum, vel tutelae seu negotiorum actionem intendat, ruptis denuntiationum ambagibus, inter ipsa cognitionum auspicia rationem exprimere ac suas allegationes iubeatur proponere, denuntiatione et temporum observatione remota, quam in ceteris civilibus causis, quarum tamen aestimatio centum solidorum summam excedat, volumus custodiri.

 

Dat. xiii. kal. aug. Constantinopoli, Arcadio a. vi. et Probo v.c. coss.

 

Interpretatio. Pro repetendo debito, unde certa scriptura profertur, seu de eo, quod alicui fideicommissum est, ut daretur, aliquis agat, aut aliquid sibi alleget fuisse pervasum, aut quodlibet intra annum beneficium momenti requirat, aut testamentum dicat non esse legitimum, vel de tutela aliquid proponat, non exspectetur, ut prius, quod repetit, apud acta proponat, aut ordo ipsius causae petatur scriptus, sed mox apud iudicem sine ulla temporum mora, quae per hoc videtur afferri, causam suam proponat et omnes partes suae probationis exhibeat. Quam rem etiam in civilibus negotiis praecipimus observari, quae tamen minus quam centum solidorum summam valere constiterit. Hoc de iure adiectum est.

 

2.4.7 [=brev.2.4.7]

 

Impp. Honorius et Theodosius aa. Iovio pf. p.

 

Post alia: quaecumque* forte ecclesiae venerabilis negotia sunt, vel esse poterunt actiones, celeri, legum ordine servato, iudicantum disceptatione finiantur. Nec enim decet, defensione loci nominisque venerabilis suscepta, publica diu secretaria praestolari.

 

Dat. vi. kal. iul. Ravenna, Honorio viii. et Theodosius iii. aa. coss.

 

Interpretatio. Ecclesiarum negotia, pro reverentia sanctitatis ac fidei, oportet, quum ad publicum prolata fuerint, sine aliqua dilatione finiri. Nec debent defensores loci venerabilis ulla tarditate suspendi.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

2.5.0. De dominio rei quae poscitur vel consortibus ab eo, cui denuntiatum fuerit, nominandis.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

2.5.1

Imp. Constantinus a.

 

...... petitor quem voluerit de consortibus pulset et quem vult per suam voluntatem praetereat, ea tamen condicione, ut qui pulsati non fuerint nullum de his quae iudicata fuerint praeiudicium patiantur, sed cum voluerint suas instituant actiones. (....).

 

2.5.2 [=brev.2.5.1]

 

Imp. Iulianus a. Secundo pf. p.

 

Post alia: explosis atque reiectis praescriptionibus, quas litigatores sub obtentu consortium, studio protrahendae disceptationis, excogitare consueverunt, sive unius fori omnes sint, sive in diversis provinciis versentur, nec adiuncta praesentia consortis vel consortium, agendi vel respondendi iurgantibus licentia pro parte pandatur. Et amputata constitutione constantini, patrui mei, quae super consortibus promulgata est, antiquum ius, quantum pertinet ad huiusmodi disceptationes, cum omni firmitate servetur, ut, interruptis artificiosis obstaculis, possidentum astutia comprimatur.

 

Dat. iii. non. sept. Antiochiae, Mamertino et Nevitta coss.

 

Interpretatio. Remotis obiectionibus, quibus se consortes ad respondendum invicem excusabant, ut si non in una provincia vel sub uno iudice omnes essent, dum praesentiam suam non simul esse causantur, repetentes videbantur illudere: unde dilationem hanc removentes, quam patruus noster Constantinus consortibus in hac parte praestiterat, iubemus secundum antiqui iuris ordinem, quicumque* pulsatus fuerit, pro sua parte vel persona respondeat, nec diutius sub hac occasione repetentem differat ille, qui possidet.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

2.6.0. De temporum cursu et reparationibus denuntiationum.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

2.6.1 [=brev.2.6.1]

 

Imp. Constantinus a. Iulio Vero praesidi Tarraconensi.

 

Quum semel negotium necessitate vel casu temporibus fuerit exemptum*, ac postea per indulgentiam clementiae nostrae redintegratio praestetur, intra quattuor* menses iudicantis arbitrium, non ulterius litigatoribus praeberi oportet, etiamsi per obreptionem aliquid a nobis iterata supplicatione meruerint.

 

Dat. prid. non. mai. Vienna, Sabino et Rufino coss.

 

Interpretatio. Quando aliqua causa, necessitate intercedente vel casu, promissum tempus excesserit, et principali beneficio eam litigator meruerit reparare, non amplius ad definiendum negotium iudices quam quattuor* menses litigatoribus praestent. Quibus exactis, etiamsi aliud dominorum beneficio obtinuerint, nullatenus audiantur.

 

2.6.2 [=brev.2.6.2]

 

Idem a. ad Felicem praesidem Corsicae.

 

Post alia: si petitores probaverint, interpellantes se saepius esse dilatos, atque ita lapsum temporis incurrisse per negligentiam atque desidiam, gravitate tua audientiam differente, indemnitas petitorum pro modo litis, quae in altercationem fuerit adducta, de tuis facultatibus sarciatur.

 

Dat. ix. kal. nov. Sirmio, Constantino a. v. et Licinio caes. coss.

 

Interpretatio. Si repetentem iudex per negligentiam usque eo distulerit, ut causam suam transactis legitimis temporibus perdat, omnia, quaecumque* in illius iudicio iuste sibi potuit vindicare, ei de ipsius iudicis facultatibus, habita aestimatione, reddantur.

 

2.6.3 [=brev.2.6.3]

 

Idem a. ad Bassum pf. p.

 

Altero ex litigatoribus in lite defuncto cursum temporis esse reparandum, latis iam dudum legibus continetur.

 

Dat. xiii. kal. iun. Sirmio, Crispo ii. et Constantino ii. caess. coss.

 

Interpretatio. Si unus ex litigatoribus, sive pulsatus sive petitor, intra constitutum per scripturam tempus fortasse defecerit, tempora, quae fuerant statuta, successoribus renoventur.

 

2.6.4 [=brev.2.6.4]

 

Imppp. Constantinus, Constantius et Constans aaa. ad Acyndinum pf. p.

 

Si quis iurgantium ante litis terminum ultimum diem obierit, non, ut ante statuimus, a decedentium primo die cursus temporis observari oportet, si successor legitimae aetatis sit, sed ex die petitae bonorum possessionis vel aditae hereditatis ei tempora renovari: ita tamen, ut ea res non lateat possidentem, nec clam, ut fraudem tempori faciat, pertentetur. Quod si successor minoris aetatis sit, postquam datus tutor sive curator solennia susceptae defensionis impleverit, tempus dinumerari conveniet.

 

Dat. et pp. vi. kal. ian. Antiochiae, Urso et Polemio coss.

 

Interpretatio. Si quis de litigatoribus ab hac luce discesserit, heredi eius non ex die, qua ille defunctus est, sed ex quo hereditatem acceperit, actionis tempora, quae auctori ad litem constituta fuerant, renoventur: ita tamen, ut fraus tempori, ex quo res est possessa, non fiat, sed sciat, se rem tenere, qui petitur. Quod si heres in annis sit minoribus constitutus, tutori vel curatori ex eo tempora supputentur, ex quo pro minore firmam personam defensionis accepit et rem tenuit.

 

2.6.5 [=brev.2.6.5]

 

Impp. Constantius et Constans aa. ad Petronium vic. Africae.

 

Inter privatos et fiscum, si privatus actionem intendat, quattuor* mensium tempora custodienda sunt: quum vero fiscus privato inferet aliquam quaestionem, sex mensium curricula serventur, utrique parti petendae dilationis per defensores suos copia non neganda, si hoc commoditatis ratio postulaverit.

 

Dat. v. id. april. Aquileia, Acyndino et Proculo coss.

 

Interpretatio. Quando inter fiscum et privatum possessorem de repetitione aliqua fuerit orta contentio, si privatus fiscum repetat, quattuor* menses ad respondendum actor fiscalis habebit inducias: si vero fiscus aliquid a possessore crediderit repetendum, sex mensium ad respondendum dilatio non negetur, dummodo ad praestandas inducias iusta ratio cognoscatur.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

2.7.0. De dilationibus.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

2.7.1

 

Imp. Constantinus a. ad Ursum vicarium.

 

Si quando quis rescriptum ad extraordinarium iudicem reportaverit, dilatio ei penitus neganda est. Illi autem, qui in iudicium vocatur, danda est ad probanda precum mendacia vel proferenda aliqua instrumenta vel testes, quoniam instructus esse non potuit, qui praeter spem ad alienum iudicem trahebatur.

 

Dat. prid. non. mart. Volusiano et Anniano conss.

 

Interpretatio. Quando ab aliquo principe praeceptio fuerit surrepta, ut ad alium iudicem quam cui commissus est, adversarium suum pertrahat audiendum, sicut ille, qui petitor est, indutias si petierit, accipere non debuit, ita illi, qui ad iudicium adducitur, dilatio debita non negetur, ut facilius aut per scripturam aut per testes probare vale at illum a quo pulsatus est falsa supplicatione meruisse, quod petiit. (314 mart. 6)

 

2.7.2

 

Idem a. ad Iulianum praefectum Urbi.

 

pr. Petendae in integrum restitutionis temporibus, ut iam constitutum est, observatis si dilatio ab actore petatur, quae intra metas lege comprehensas valeat artari, eandem quocumque flagitante causis cognitis tribui oportebit: sin vero eiusmodi postulentur curricula, quae intra spatium lege receptum angustari non queunt, quippe si in confinio praedicti temporis petuntur et eius terminos prorogabunt, dilationem petitori denegari conveniet; in eius enim arbitrio fuerat tunc inferre litigium, cum petitae dilationis mora spatio superstite posset includi.

 

1. Quod si defensio possidentium dilationis suffragia postulaverit, eandem adserta causa citra obstaculum temporis deferri sancimus, quia nequaquam in ipsius steterat potestate, quando litigio pulsaretur. Dari igitur debet, etsi impetrata dimensio sese ultra constitutionis regulam proferat. Qua dilatione, si a possessore impetretur, etiam petitor in requirendis probationibus uti minime prohibetur.

 

Dat. xiiii kal. aug.; proposita Romae Constantio et Maximo conss. (327 iul. 19).

 

Interpretatio. Liquet quattuor mensibus constitutum, ut petentibus pro requirenda omni instructione indutiae concedantur. Unde si illud spatium requiratur, quod indultum est, id est, quod quattuor menses non possit excedere, praestari conveniet. Si vero tales petantur indutiae, quae tempus lege constitutum excedant, petitori debet dilatio denegari, qui scire debuit actionem suam constituto tempore finiendam. Quod si ille spatium, qui rem possidet, fortasse petierit, dari sine impedimento temporis, quod petentibus datum est, omnino debebit: quia scire non potuit, quando ab adversario provocaretur ad causam, et quando possessor spatium, ut respondere possit, acceperit, etiam petitor suis partibus poterit necessaria providere.

 

2.7.3 [=brev.2.7.1]

 

Impp. Arcadius et Honorius aa. Messalae pf. p.

 

Post alia: de statu atque patrimonio litigantibus in transmarina etiam dilatione mensium novem spatia creditur posse sufficere etc.

 

Dat. xii. kal. dec. Theodoro v.c. cos.

 

Interpretatio. Quoties de statu ingenuitatis vel de patrimoniis causa vertitur, si necessaria negotii in transmarinis partibus litigatores habere se dixerint, novem mensium spatium indubitanter accipiant.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

2.8.0. De feriis.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

2.8.1 [=brev.2.8.1]

 

Imp. Constantinus a. Elpidio.

 

Sicut indignissimum videbatur, diem solis, veneratione sui celebrem, altercantibus iurgiis et noxiis partium contentionibus occupari, ita gratum ac iucundum est, eo die, quae sunt maxime votiva, compleri. Atque ideo emancipandi et manumittendi die festo cuncti licentiam habeant, et super his rebus acta non prohibeantur.

 

Pp. v. non. iul. Caralis, Crispo ii. et Constantino ii. caess. coss.

 

Interpretatio. Quamvis sancto die dominico omnes lites ac repetitiones quiescere iusserimus, emancipare tamen ac manumittere minime prohibemus, et de his rebus gesta confici pari ordinatione permittimus.

 

2.8.18

 

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. ad Principium praefectum praetorio.

 

Solis die, quem dominicum rite dixere maiores, omnium omnino litium, negotiorum, conventionum quiescat intentio; debitum publicum privatumque nullus efflagitet; nec apud ipsos quidem arbitros vel iudiciis flagitatos vel sponte delectos ulla sit agnitio iurgiorum. Et non modo notabilis, verum etiam sacrilegus iudicetur, qui a sanctae religionis instinctu rituve deflexerit.

 

Proposita iii non. nov. Aquileiae, accepta viii k. dec. Romae Honorio n. p. et Evodio conss. (386 nov. 3).

 

2.8.19 [=brev.2.8.2]

 

Imppp. Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. Albino pf. U.

 

pr. Omnes dies iubemus esse iuridicos. Illos tantum manere feriarum dies fas erit, quos geminis mensibus ad requiem laboris indulgentior annus accepit, aestivis fervoribus mitigandis et autumnis foetibus decerpendis.

 

1. Kalendarum quoque ianuariarum consuetos dies otio mancipamus.

 

2. His adiicimus natalitios dies urbium maximarum, Romae atque Constantinopolis, quibus debent iura deferre, quia et ab ipsis nata sunt.

 

3. Sacros quoque paschae dies, qui septeno vel praecedunt numero vel sequuntur, in eadem observatione numeramus, nec non et dies solis, qui repetito in se calculo revolvuntur.

 

4. Parem necesse est haberi reverentiam nostris etiam diebus, qui vel lucis auspicia vel ortus imperii protulerunt.

 

Dat. vii. id. aug. Roma, Timasio et Promoto coss.

 

Interpretatio. Causas per anni spatium omnibus diebus secundum leges audiri praecipimus. Et licet lex quattuor* menses ad fructus colligendos indulserit, sed ita pro provinciarum qualitate et pro praesentia dominorum credidimus faciendum, ut a die viii. kalendarum iuliarum usque in kalendas augusti Messivae feriae concedantur, et de kalendis augusti usque in x. kalend. septembris agendarum causarum licentia tribuatur. A x. autem kalend. septemb. usque in idus octobr. vindemiales feriae concedantur. Dies etiam dominicarum, qui feriati sunt, ab audiendis negotiis vel exigendis debitis sequestramus. Sanctos etiam Paschae dies, id est septem qui antecedunt, et septem qui sequuntur. Nec non et dies natalis domini nostri vel epiphaniae sine forensi strepitu volumus celebrari. Natalem etiam principis vel initium regni pari reverentia convenit observari.

 

2.8.20

 

Idem aaa. Proculo praefecto Urbi.

 

Festis solis diebus circensium sunt inhibenda certamina, quo christianae legis veneranda mysteria nullus spectaculorum concursus avertat, praeter clementiae nostrae natalicios dies.

 

Dat. xv k. mai. Constantinopoli Arcadio a. ii et Rufino conss. (392 apr. 17).

 

2.8.21

 

Idem aaa. Tatiano praefecto praetorio.

 

Actus omnes seu publici seu privati diebus quindecim paschalibus sequestrentur.

 

Dat. vi k. iun. Constantinopoli Arcadio a. ii et Rufino conss. (392 mai. 27).

 

2.8.22

 

Impp. Arcadius et Honorius aa. Heracliano correctori Paflagoniae.

 

Sollemnes paganorum superstitionis dies inter feriatos non haberi olim lege reminiscimur imperasse.

 

Dat. v non. iul. Constantinopoli Olybrio et Probino conss. (395 iul. 3).

 

2.8.23

 

Idem aa. ad Aurelianum praefectum praetorio.

 

Die dominico, cui nomen ex ipsa reverentia inditum est, nec ludi theatrales nec equorum certamina nec quicquam, quod ad molliendos animos repertum est, spectaculorum in civitate aliqua celebretur. Natalis vero imperatorum, etiamsi die dominico inciderit, celebretur.

 

Dat. vi k. sept. Constantinopoli Theodoro v.c. cons. (399 aug. 27).

 

2.8.24

 

Idem aa. Hadriano praefecto praetorio.

 

Religionis intuitu cavemus atque decernimus, ut septem diebus quadragesimae, septem paschalibus, quorum observationibus et ieiuniis peccata purgantur, natalis etiam die et epifaniae spectacula non edantur.

 

Dat. prid. non. feb. Ravenna Stilichone et Aureliano conss. (400 [405] febr. 4).

 

2.8.25

 

Impp. Honorius et Theodosius aa. Iovio praefecto praetorio.

 

Post alia: dominica die, quam vulgo solis appellant, nullas edi penitus patimur voluptates, etsi fortuito in ea aut imperii nostri ortus redeuntibus in semet anni metis obfulserit aut natali debita sollemnia deferantur.

 

Dat. kal. april. Ravenna Honorio viii et Theodosio iii aa. conss. (409 apr. 1).

 

2.8.26 [=brev.2.8.3]

 

Impp. Honorius et Theodosius aa. Ioanni pf. p.

 

Post alia: die Sabbato ac reliquis, sub tempore, quo Iudaei cultus sui reverentiam servant, neminem aut facere aliquid aut ulla ex parte conveniri debere praecipimus: quum fiscalibus commodis et litigiis privatorum constat reliquos dies posse sufficere etc.

 

Dat. vii. kal. aug. Ravenna, dd. nn. Honorio viii. et Theodosius iii. aa. coss.

 

Interpretatio. Die Sabbati nullum Iudaeorum aut pro fiscali utilitate aut pro quolibet negotio volumus conveniri, quia religionis eorum dies non debet actione aliqua perturbari.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

2.9.0. De pactis et transactionibus.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

2.9.1

 

Imp. Constantinus a. ad Rufinum praefectum praetorio.

 

Post alia: litigia sententiis vel transactionibus terminata non sinimus restaurari.

 

Dat. iiii id. mai. ipso a. v et Licinio c. conss. (319 [352] mai. 12).

 

2.9.2

 

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. Eutropio praefecto praetorio.

 

Ubi pactum conscriptum est atque Aquilianae stipulationis vinculis firmitas iuris innexa, aut gestis secundum legem adcommodandus est consensus aut poena una cum his, quae data probabuntur, ante cognitionem causae inferenda est.

 

Dat. iii non. iun. Constantinopoli Eucherio et Syagrio conss. (381 iun. 3).

 

2.9.3 [=brev.2.9.1]

 

Impp. Arcadius et Honorius aa. Rufino pf. p.

 

pr. Si quis maior annis adversum pacta vel transactiones nullo cogentis imperio, sed libero arbitrio et voluntate confecta putaverit esse veniendum, vel interpellando iudicem, vel supplicando principibus, vel non implendo promissa ea, quae invocato dei omnipotentis nomine, eo auctore, solidaverit, non solum inuratur infamia, verum etiam actione privatus, restituta poena, quae pactis probatur inserta, earum rerum et proprietate careat et emolumento, quod ex pacto vel transactione illa fuerit consecutus. Quae omnia eorum mox commodo deputabuntur, qui intemerata pacti iura servaverint.

 

1. Eos etiam huius litis vel iactura dignos iubemus esse vel munere, qui nomina nostra placitis inserentes, salutem principum confirmationem initarum esse iuraverint pactionum.

 

Dat. v. id. oct. Constantinopoli, Olybrio et Probino coss.

 

Interpretatio. Si quis post xxv. aetatis suae annum adversus pactionem vel definitionem suam, quam nulla potestate constrictus emisit, sed voluntate propria fecisse dignoscitur, aut interpellare iudices aut potestatum animos contra hoc, quod fecit, precibus adire praesumpserit* aut implere neglexerit ea, quae sub sacramenti interpositione definitionis suae scriptura testatur: non solum ex hoc facto pronuntietur infamis, sed nec causam ipsam agere permittatur et poenam, quam in pacto constituit, cogatur exsolvere: et quicquid partibus suis per eandem scripturam fuerit deputatum, illis continuo conferatur, qui emissae pactionis definitionem sine aliqua contrarietate servaverint. Illos quoque praecipimus similis poenae condicione* constringi, qui dominorum nomina placitis inserentes, definita implere neglexerint: quod illis pro munere conservatae pactionis accrescat, qui sacramenta et definita servaverint.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

2.10.0. De postulando.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

2.10.1

 

Imp. Constantinus a. Antiocho praefecto vigilum.

 

Iussione subversa, qua certus advocatorum numerus singulis tribunalibus praefinitus est, omnes licentiam habeant, ut quisque ad huius industriae laudem in quo voluerit auditorio pro ingenii sui virtute nitatur.

 

Dat. k. nov. Serdicae Constantino a. v et Licinio c. conss. (319 nov. 1).

 

2.10.2

 

Idem a. ad Antiochum praefectum vigilum.

 

Destituuntur negotia et temporibus suis excidunt, dum advocati per multa officia et diversa secretaria rapiuntur; ideoque censuimus, ne hi, qui semel protestati fuerint, quod apud te causas acturi sunt, apud alium iudicem agendi habeant potestatem.

 

Proposita k. nov. Serdicae Constantino a. v. et Licinio c. conss. (319 nov. 1).

 

2.10.3

 

Idem a. Helladio.

 

Saepius claruit quosdam ex advocatis existimationi suae inmensa atque illicita compendia praetulisse nomine honorariorum.

 

(325 mart. 30).

 

2.10.4 [=brev.2.10.1]

 

Imp. Constantinus a. ad Bassum pf. p.

 

Advocatos, qui consceleratis depectionibus suae opis egentes spoliant atque denudant, non iure causae, sed fundorum, pecorum et mancipiorum qualitate rationeque tractata, dum eorum praecipua poscunt coacta sibi pactione transscribi, ab honestorum coetu iudiciorumque conspectu segregari praecipimus.

 

Pp. viii. id. mart. Constantinopoli, Constantino a. viii. et Constantio caes. coss.

 

Interpretatio. Advocati, id est causas agentes, qui per iniquam cupiditatem susceptos, quorum causas acturi sunt, prius cogunt de rebus suis taliter scriptura intercedente pacisci, ut omnia, quae meliora sunt in agris aut in mancipiis aut in pecoribus, ad eos sub promissa defensione perveniant, et ideo qui tam scelerati in eos, quibus patrocinium promittunt, fuerint deprehensi, et a conventu honestorum virorum et iudiciorum communione praecipimus segregari.

 

2.10.5 [=brev.2.10.2]

 

Impp. Valentinianus et Valens aa. Olybrio pf. U.

 

Quisquis vult esse causidicus, ipsam solam sumat in causas agendo personam, nec idem in eodem negotio defensor sit et quaesitor, quoniam aliquem inter arbitros et patronos oportet esse delectum.

 

Acc. xii. kal. sept. ipsis aa. coss.

 

Interpretatio. Quicumque* causas suscipere vel agere voluerit alienas, hoc sibi noverit vindicandum, ne velit in eo negotio, quod susceperit, et iudicis et assertoris habere personam.

 

2.10.6 [=brev.2.10.3]

 

Impp. Honorius et Theodosius aa. Eustathio pf. p.

 

[De re necessaria ad locum.] Altero beneficio non solum per forum tuae magnitudinis, sed in universis iudiciis valituro, ut filiifamilias, quicquid ex huiuscemodi professione vel ipsius occasione conquisierint, id post patris obitum praecipuum, veluti peculium castrense, proprio dominio valeant vindicare: sub tali forma, quam militantibus, ex iure procinctis, cinguli praerogativa detulit.

 

Dat. x. kal. april. Constantinopoli, dd. nn. Honorio xiii. et Theodosius x. aa. coss.

 

Interpretatio. Quicquid vivo patre filius advocatus de causarum susceptione acquisierit, sibi noverit vindicandum, sicut castrense peculium, quod in armis constituti filii probantur acquirere vel illi, qui iudiciariam vivis parentibus meruerint potestatem.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

2.11.0. De erroribus advocatorum.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

2.11.1 [=brev.2.11.1]

 

Imp. Constantinus a. Furio Felici.

 

Advocatorum errores in competenti iudicio litigatoribus non praeiudicant.

 

Dat. v. kal. aug. Constantino a. vi. et Constantino caes. coss.

 

Interpretatio. Advocatus, si in suscepti causa aliquid in praeiudicium per errorem dixerit, praeiudicare ei, a quo adhibitus est, nullatenus debet: si continuo de ipso errore fuerit reclamatum.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

2.12.0. De cognitoribus et procuratoribus.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

2.12.1 [=brev.2.12.1]

 

Imp. Iulianus a. Secundo pf. p.

 

Nulla dubitatio est, post causam in iudicio publicatam, utpote dominum litis procuratorem effectum, etiam post excessum eius, qui defensionem mandaverat, posse inchoatam litem iurgiumque finire: quippe quum et procuratorem posse eum instituere et ad heredes suos inchoata transmittere, veteres iuris voluerunt conditores.

 

Lecta apud acta prid. non. febr. Iuliano a. iv. et Sallustio coss.

 

Interpretatio. Qui dominus et procurator de cuiuslibet rei petitione fuerit institutus et susceptam litem vivo mandatore per actionem repetendo fuerit contestatus, etiamsi ille, qui ei mandatum tale fecerat, de hac luce discedat, liceat ei rem, quam repetendam susceperat, sibimet ipsi defensare et alium procuratorem in hac causa, si voluerit, qui repetat, ut dominus ordinare atque actionem ad heredes suos successoresque transmittere: quia sicut in rebus, quae possidentur, procuratores tantum adversus pulsantes nec non et domini possunt firmiter ordinari, ita in rebus, quae repetuntur, dominos procuratoresque facere is, qui pulsat ac repetit, iure permittitur. Solum est, ut mandatum ad vicem donationis factum, actis habeatur insertum.

 

2.12.2 [=brev.2.12.2]

 

Impp. Valentinianus et Valens aa. Sallustio pf. p.

 

Commune negotium et quibusdam absentibus agi potest, si praesentes rem ratam dominum habiturum cavere parati sunt, vel si, quod ab his petitur, iudicatum solvi satisdatione firmaverint.

 

Pp. vi. id. dec. divo Ioviano et Varroniano coss.

 

Interpretatio. Communes causas absentibus consortibus alii consortes agere possunt, si illi, qui praesentes fuerint, caveant acceptum esse illis, qui absentes sunt, quicquid fuerit iudicatum, aut in praesenti fideiussorem dederint, ut omnia, quae definita fuerint, implere non differant.

 

2.12.3 [=brev.2.12.3]

 

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. Pancratio pf. U.

 

In principio quaestionis persona debet inquiri, et utrum ad agendum negotium mandato utatur accepto. Quibus rite et solenniter constitutis, potest esse sententia: praeteritis autem his, nec dici controversiae solent, nec potest esse iudicium etc.

 

Dat. prid. non. april. Constantinopoli, Antonio et Syagrio coss.

 

Interpretatio. Quum primum ad iudicem causa fuerit intromissa, personarum firmitas requiratur, ut is, qui causam alterius prosequitur, mandatum eius, cuius causam agendam susceperat, proferre procuret.

 

2.12.4 [=brev.2.12.4]

 

Imppp. Theodosius, Arcadius et Honorius aaa. Victorio proconsuli Asiae.

 

Procurator, licet maritus sit, id solum exsequi debet, quod procuratio emissa praescripserit.

 

Dat. v. kal. iul. Theodosius a. iii. et Abundantio v.C. coss.

 

Interpretatio. Qui uxoris suae negotium fuerit prosecutus, quamvis maritus sit, nihil aliud agat, nisi quod ei agendum per mandatum illa commiserit.

 

2.12.5 [=brev.2.12.5]

 

Iidem aaa. Rufino pf. p.

 

Nullo pacto feminae aut amplius, quam sibi competit, agere aut pro aliis possunt intervenire personis.

 

Dat. iv. kal. oct. Constantinopoli, Theodosius a. iii. et Abundantio v.C. coss.

 

Interpretatio. Nulla ratione feminae amplius quam suas agendi causas habeant potestatem: nec alicuius causam a se noverint prosequendam.

 

2.12.6 [=brev.2.12.6]

 

Impp. Arcadius et Honorius aa. Andromacho pf. U.

 

Post alia: nemo militantium fiat susceptor defensorve causarum, nec ad cognitionem alieni iurgii suffragator accedat etc.

 

Dat. prid. non. iul. Mediolano, Olybrio et Probino coss.

 

Interpretatio. Militantes non permittuntur legibus lites suscipere alienas, nec procuratores fieri possunt.

 

2.12.7 [=brev.2.12.7]

 

Imp. Theodosius a. et Valentinianus Caes. Asclepiodoto pf. p.

 

Si lite contestata procuratorem vel cognitorem, qui litis minister est ordinatus, mori contigerit, minime eius quaerantur heredes, ne supervacua domino causae laboris occasio protendatur, sed statim ad eum migrent omnes, qui dominus causae fuerat, actiones. Et successoribus procuratoris nulla super eo petitio relinquatur, nisi tantum expensarum nomine vel factorum litis causa sumptuum*. Nec sane videtur incongruum cognitori, quum manifestum sit, si cognitor vel praesentis procurator usus fuerit in iudicio prosperiore fortuna, vel eadem non flante devictus, iudicati actionem sine ulla cunctatione in dominum dari vel domino. Et haec quidem in actoris persona de litis ministro edixisse sufficiat; ceterum in rei quoque idem licere, non dubium est, quamvis abunde legum veterum observatione munita sit, quae, si in rem quoque suam cognitor vel procurator quis fuerit ordinatus, simili modo nihil novi requirere patiuntur etc.

 

Dat. xviii. kal. dec. Constantinopoli, Victore v.C. cos.

 

Interpretatio. Procurator est, cui per mandatum causa committitur. Cognitor est, cui sine mandato causam suam agendam praesens praesente iudice litigator iniungit. Si procurator aut cognitor tantummodo, non dominus et procurator effectus, post litem contestatam quolibet casu de hac luce discesserit, de mandato sibi negotio ad suum nihil transmittit heredem: nisi tantum sumptuum* vel expensarum repetitionem, quam auctorem suum in suscepta causa fecisse probaverit: lis vero ad mandatorem redit. Si praesentis procurator vincatur aut vincat, in dominum vel domino, non in procuratorem vel procuratori actio tribuetur iudicati. Idem est et in pulsati possessoris procuratore servandum, si aut vincatur aut vincat. Et si in rem suam quis factus fuerit dominus et procurator, et procuratorem ipse pro sua utilitate iam fecerit, similiter exitus rei iudicatae dominum respiciet, non actorem.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

2.13.0. De actionibus ad potentes translatis.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

2.13.1 [=brev.2.13.1]

 

Impp. Honorius et Theodosius aa. Ioanni pf. p.

 

Post alia: si cuiuscumque* modi cautiones ad potentum fuerint delatae personas, debiti creditores iactura mulctentur. Aperta enim credentium videtur esse voracitas, qui alios actionum suarum redimunt exactores etc.

 

Dat. v. id. iul. Ravenna, dd. nn. Honorio xiii. et Theodosius x. aa. coss.

 

Interpretatio. Qui cautiones exigendas potentibus dederint, omne debitum perdant: quia, ubi potest esse repetitio, potestas ad exigendum non debet a creditoribus invitari.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

2.14.0. De his, qui potentiorum nomina in lite praetendunt aut titulos praediis affigunt.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

2.14.1 [=brev.2.14.1]

 

Impp. Arcadius et Honorius aa. Messalae pf. p.

 

Animadvertimus, plurimos iniustarum desperatione causarum potentium titulos et clarissimae privilegia dignitatis his, a quibus in ius vocantur, opponere. Ac ne in fraudem legum adversariorumque terrorem his nominibus abutantur et titulis, qui huiusmodi dolo scientes connivent, afficiendi sunt publicae sententiae nota. Quod si nullum in hac parte consensum praebuerint, ut libelli aut tituli eorum nominibus aedibus affigantur alienis, eatenus in eos, qui fecerint, vindicetur, ut, affecti plumbo, perpetuis metallorum suppliciis deputentur. Quisquis igitur lite pulsatus, quum ipse et rei sit possessor et iuris, et titulum illatae solenniter pulsationis exceperit, contradictoriis libellis aut titulis alterius nomen crediderit inserendum, eius possessionis aut causae, quam sub hac fraude aut retinere aut evitare tentaverit, amissione mulctetur, nec repetendae actionis, etiamsi ei vel probabilis negotii merita suffragantur, habeat facultatem. Eos sane, qui se sponte alienis litibus inseri patiuntur, quum his neque proprietas, neque possessio competat, veluti famae suae prodigos et calumniarum redemptores* notari oportebit.

 

Dat. v. kal. dec. Mediolano, Stilicone v.C. et Aureliano coss.

 

Interpretatio. Cognovimus, multos causas suas per potentium personas excusare vel prosequi, ita ut libellos vel titulos eorum nominibus, qui dignitate praeclari sunt, quo facilius terreant possessores, in his domibus, quae ab eis repetuntur, affigant, aut certe, si aliquid repetatur, nomine magnorum et clarissimorum virorum prolatis libellis contradictoriis se specialiter excusare. Quod si ex eorum voluntate factum fuerit, quorum nomina libelli testantur, publice debet dignitas eorum pro omni vilitate notari. Illi vero, qui causas suas tali fraude agere praesumpserint*, plumbatis caesi, in metallum damnati perdurent. Unde quicumque* de re conventus, in qua dominus esse dignoscitur, si alterius nomine se voluerit defensare aut alium alterius nomine inquietare praesumpserit*, causam perdat: et rei, de qua agitur, seu possessionem seu repetitionem amittat, quamvis boni meriti negotium possit habere.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

2.15.0. De dolo malo.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

2.15.1 [=brev.2.15.1]

 

Imp. Constantinus a. ad Symmachum v.C.

 

Optimum duximus, non ex eo die, quo se quisque admissum dolum didicisse memoraverit, neque intra anni utilis tempus, sed potius ex eo die, quo asseritur commissus dolus, intra continuum tempus anni, eis, quibus esse decertandi ius invenitur, eiusmodi actionem causa cognita deferri; ita ut, si forte is, contra quem res agitur, longius ullo genere discesserit, nec denuntiandi necessitate petitor oneretur, nec eius, qui aberit, praesentia postuletur. Nec tamen assistere, si velit, quisquam prohibeatur examini, contra quem decernenda intentio huiusmodi fuerit expetita: ita ut, impetrata doli actione, lis ad suum iudicem translata intra biennii spatium decidatur, ratione temporis custodita, quum legitime fuerit apud suum iudicem coepta, exemplo litium ceterarum. perpetuo vero silentio conquiescat, nisi ex die, quo impetrata fuerit actio, intra continuum biennium, quod sequitur, omnis lis fuerit decisa. Omnes igitur sciant, neque incipiendae post biennium, neque ante completum biennium coeptae, post biennium finiendae doli actionis concessam licentiam.

 

Dat. viii. kal. aug. Naisso, Constantino a. v. et Licinio caes. coss.

 

Interpretatio. Dolus malus est, quoties per aliquam scripturam vel fraudem ea, quae definita sunt, per scripturae argumenta mutantur. Vel si quis per chartarum suppositionem aut per surreptionem aliquam id, quod contra se futurum sit, ut consentire videatur, inducitur, vel quum his similia discutiente iudice probantur admissa. Et ideo ille, qui queritur, dolo se fuisse gravatum, intra biennium suas et incipiat et definiat actiones: ultra sibi nec ad inchoandum, nec ad definiendum tempus noverit esse concessum. Nam si aut illum, qui dolum admisisse dicitur, aut illum, qui pertulit, absentem esse contigerit, a tempore, quo apud iudicem agere coeperit, biennium ad definiendam actionem sciat sibi esse permissum.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

2.16.0. De integri restitutione.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

2.16.1 [=brev.2.16.1]

 

Imp. Constantinus a. ad populum.

 

In integrum restitutione minoribus adversus commentitias venditiones et adversus tutorum insidias sanctionum praesidio cautum esse, non dubium est: ac si quid forte iidem de suo in fraudem tutelae alienasse docerentur, fraudatorio interdicto prospectum esse minoribus declaratur.

 

Dat. iii. id. mart. Sirmio, ipso a. vii. et Constantio caes. coss.

 

Interpretatio. In annis minoribus constitutis multum legibus constat esse prospectum. Et ideo adversus tutorum fraudes vel venditiones, quas minoribus aliquibus commentis extorserint, aut quicquid sub tutelae nomine iniuste egerint, noverint legis beneficio revocandum.

 

2.16.2 [=brev.2.16.2]

 

Idem a. ad Bassum pf. p.

 

pr. Placuit, post completum quintum et vicesimum annum, ex eo, quo vicesimi et sexti anni dies illuxerit, ad interponendam contestationem in urbe Roma usque ad anni tricesimi extremum diem spatia prorogari, et intra centesimum urbis Romae milliarium, si tamen ab his iudicibus, qui Romae sunt, fuerit iudicandum: per omnem vero Italiam usque ad finem anni vicesimi et noni: in ceteris omnibus provinciis usque ad completum annum vicesimum et octavum. Quo transacto tempore manifeste omnes sciant, legum sibi deinceps praesidia denegari, quandoquidem, contestationis necessitate depulsa, finiendas integri restitutionum decidendasque causas certo genere clauserimus.

 

1. Eandem autem custodiri temporum convenit rationem, si forte quis beneficio nostro aetatis veniam fuerit consecutus, ex eo die, quo indulgentia nostra in iudicio competenti fuerit intimata, eique administratio rei propriae reserata, ut ad persequendas in integrum restitutiones finiendasque causas iuge tempus habeat praestitutum.

 

2. Si quando sane in minoris iura successerit minor, minime prohibeatur, quum quintum et vicesimum aetatis suae annum transierit, integri restitutionis beneficio uti, tempore illibato.

 

3. Quod si maioris fuerit minor iura nactus, quantum ad eas pertinet actiones, quas ex persona maioris fuerit consecutus, tantum temporis ad exponendas integri restitutiones decidendasque causas accipere debebit, quantum defuncto, cuius heres aut bonorum possessor docebitur exstitisse, reliquum fuerat.

 

4. Quum vero maior successionem fuerit adeptus minoris, siquidem civili iure ab intestato vel ex testamento successerit, mox quum creta fuerit vel adita hereditas, si vero honorario iure, ex quo bonorum possessio fuerit accepta, examinando integri restitutionis negotio solida, sine ulla deminutione, tempora supputentur, quae non pro locis, regionibus atque provinciis, in quibus morantur, qui heredes aut bonorum possessores sunt, observari iubemus, sed in quibus defuncti domicilia collocaverant.

 

Dat. viii. kal. aug. Naisso. pp. Romae non. oct., Constantino a. viii. et Constantino caes. coss.

 

Interpretatio. Iustum videtur, ut post xxv. annum, ubi xxvi. annus fuerit ingressus, deposita apud iudicem contestatione petat, qui sibi voluerit ea, quae in annis minoribus aut per se aut per tutores vel curatores vitio male acta sunt, salva et integra pro aetatis infirmitate restitui. In his dumtaxat* provinciis, usque ad xxviii. annum, si contestatus fuerit, integra ei, salvo principali negotio, quae male amiserat, reformentur. Nam et qui serenitati nostrae pro venia aetatis crediderit supplicandum, hoc sibi noverit esse concessum, ut sine praeiudicio indulgentiae nostrae, quod in sequenti lege comprehensum est, usque ad constitutum superius tempus liberum habeat in rerum, quas male gesserat, proprietatem restitui. Quod si forsitan minor annis in illius hereditate successerit, qui et ipse in annis minoribus ab hac luce discessit, non prohibendus est, quum ad xxvi. annum pervenerit, ut sibi, unde illi competebat, reparationem agendarum rerum interposita contestatione requirat. Sin vero minor hereditatem illius, qui plena et integra aetate defecit, acceperit, mox in integrum fuerit restitutus, ea tempora in negotiis prosequatur, quae defuncto maiori legibus competebant. Quum autem maior minori seu ex testamento seu ex quocumque* iure successerit, quum primum ad eum hereditas defuncti pervenerit, quicquid pupillo potuit pro integri restitutione competere, in illius transeat actionem: ita ut illius provinciae forum sequatur, in qua defunctus minor habitasse dignoscitur.

 

2.16.3 [=brev.2.16.3]

 

Impp. Honorius et Theodosius aa. Iuliano ii. proconsuli Africae.

 

Et mulieribus et minoribus in his, quae vel praetermiserint vel ignoraverint, innumeris auctoritatibus constat esse consultum.

 

Dat. prid. non. mart. Ravenna, Constantio et Constante vv. cc. coss.

 

Interpretatio. Minoribus mulieribus, sicut et viris ita in causis omnibus subvenitur. Maioribus vero mulieribus, pro fragilitate sexus in multis rebus, quas per ignorantiam praetermiserint, sicut lex ipsa loquitur, iubet esse consultum; id est, ut si fideiussores pro quibuscumque* accesserint, pro ipsa fideiussione non teneantur obnoxiae. Et si in difficilioribus causis ius vel leges nescientes, mandati chartulam pro negotiis suis forte subscripserint, ut earum, cui mandaverint, negotium exsequatur, et ille in charta non solum procuratorem, sed et dominum si se scripserit, deceptis per hanc fraudem mulieribus subvenitur. Reliqui autem contractus, quos firma aetate publice et solennibus scripturis gesserint, in sua firmitate perdurent.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

2.17.0. De his, qui veniam aetatis impetrarunt.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

2.17.1 [=brev.2.17.1]

 

Imp. Constantinus a. ad Verinum.

 

pr. Omnes adolescentes, qui honestate morum praediti paternam frugem vel maiorum patrimonia urbana vel rustica conversatione rectius gubernare cupiunt, et imperiali auxilio indigere coeperint, ita demum aetatis veniam impetrare audeant, quum vicesimi anni clausa aetas adolescentiae patefacere sibi ianuam coeperit ad firmissimae iuventutis ingressum: ita ut, post impetratam aetatis veniam, iidem ipsi principale beneficium allegantes, non solum praescriptorum annorum numerum probent, sed etiam testibus advocatis, honesta aut simili aut potiore dignitate praeditis, morum suorum instituta probitatemque animi testimonio vitae honestioris edoceant. Quod quum ea condicione* effecerint, in alienatione praediorum ius tantum aetatis obtinebunt, quantum per annorum dimensiones ac temporum leges et natura singulis quibusque deferre consuevit.

 

1. Feminas quoque, quarum aetas biennio viros non sera pubertate praecedit, servato etiam in hoc temporis intervallo, decem et octo annos egressas ius aetatis legitimae mereri posse sancimus: sed eas, quas morum honestas mentisque solertia, quas certa fama commendat. Has vero propter pudorem ac verecundiam in coetu publico demonstrari testibus non cogimus, sed percepta aetatis venia annos tantum probare tabulis vel testibus misso procuratore concedimus: ut etiam ipsae in omnibus contractibus tale ius habeant, quale viros habere praescripsimus.

 

2. Ita ut senatores apud gravitatis tuae officium de suis moribus et honestate perdoceant, perfectissimi apud vicariam praefecturam, equites Romani et ceteri apud praefectum vigilum, navicularii apud praefectum annonae.

 

3. Cui aetati, quoniam inter plenam perfectamque adolescentiam et robustissimam iuventutem media est, firmatae aetatis appellationem imponimus, ut prima aetas pueritiae sit, sequens adolescentiae, firmata haec tertia, quarta legitima, quinta senectus habeatur.

 

4. In ipsis etiam contractibus hac appellatione consignanda, ut non nudum nomen venditoris inseratur tabulis emptionum*, sed ab illo, qui firmatae aetatis sit et honestus vir habeatur, emisse illum significetur, et venditorem esse firmatae aetatis: ita tamen, ut, quia spes adempta* perfidiae est, et in vendendis praediis diligentiores esse persistant, qui beneficium meruerunt principale, nec praedia sine decreto alienent.

 

Dat. v. id. april. Thessal. pp. iii. kal. iun. Romae, Crispo ii. et Constantio ii. caess. coss.

 

Interpretatio. Adolescentes, qui honestis moribus esse probantur et ad gubernandas facultates suas idoneam cupiunt habere personam, oportet eos primum, antequam ad legitimam aetatem perveniant, id est, ubi vir viginti annorum esse coeperit, auxilium principis implorare, et accepto huius rei beneficio, eo ordine apud testificationem publicam allegare, ut probent, se viginti annorum implesse curricula et honesta conversatione transigere, et sic praedia sua in aliena iura cum decreti tamen interpositione, transferre liberam habeant potestatem. Feminae vero, sicut biennio in pubertate minores sunt, ita et transacto biennio, ubi ad xviii. annum pervenerint, eas tamen, quas morum et honestatis commendat opinio, non in publico annos probare suos cogendae sunt, sed misso procuratore per scripturam annos eos, quos superius diximus, se habere demonstrent et similem, quam viri in contractibus habeant facultatem: ita ut qualis vel quam digna persona sit, apud talem iudicem haec, quae dicta sunt, debeat approbare. Ergo quum fuerint post adolescentiam hac aetate firmati, in ipsis quoque scripturis vel venditionum instrumentis, honestos se et firmatos aetate conscribant. Hoc tamen illis liceat, qui beneficium, ut diximus, principis pro confirmanda aetate meruerint, ne praedia sua sine iussu iudicis vel decreto, quod ex praecepto iudicum vel consensu curialium datur, alienare praesumant.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

2.18.0. De iudiciis.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

2.18.1 [=brev.2.18.1]

 

Imp. Constantinus a. ad Maximum.

 

Iudicantem oportet cuncta rimari et ordinem rerum plena inquisitione discutere, interrogandi ac proponendi adiiciendique patientia praebita ab eo: ut, ubi actio partium limitata sit, contentiones non occursu iudicis, sed satietate altercantium metas compresserint, saepius requiratur, et crebra interrogatione iudicis frequentetur, num quid novi resideat, quod annecti allegationibus in iudiciaria contentione conveniat? quum ad alterutrum hoc proficiat, sive definienda sit causa per iudicem, sive ad nostram scientiam referenda. Nec ad nos mittatur aliquid, quod plena instructione indigeat.

 

Dat. prid. id. ian. Sirmio, Crispo ii. et Constantino ii. caess. coss.

 

Interpretatio. Iudex quum causam audire coeperit, litigatorum assertiones vel responsiones patienter accipiat et omnia plena discussione perquirat. Nec prius litigantibus sua sententia velit obviare, nisi quando ipsi peractis omnibus, iam nihil amplius in contentione habuerint, quod proponant: et tam diu actio ventiletur, quousque rei veritas invenitur. Frequenter interrogari oportet, ne aliquid praetermissum fortasse remaneat: quia si apud ipsum finienda causa est, totum debet agnoscere. Sin vero ita res exigit, ut ad principis notitiam deferatur, plena discussis omnibus data relatione debet esse suggestio etc

 

2.18.2

 

Idem a. ad Maximum praefectum Urbi.

 

Eum, qui sciens iudicio adesse neglexerit, ut contumacem iudex poena multabit.

 

Dat. x k. iun. Sirmio Probiano et Iuliano conss. (322 mai. 23).

 

2.18.3 [=brev.2.18.2]

 

Idem a. ad Severum pf. U.

 

Nulli prorsus audientia praebeatur, qui causae continentiam dividit et ex beneficii praerogativa id, quod in uno eodemque iudicio poterat terminari, apud diversos iudices voluerit ventilare: poena proposita, si quis contra hanc supplicaverit sanctionem atque alium super possessione, alium super principali quaestione iudicem postulaverit, ut, rei, quae petatur, integra aestimatione subducta, quintam portionem reipublicae eius civitatis inferat, in cuius finibus res, de qua agitur, constituta est.

 

Pp. iii. kal. aug. Iuliano et Paulino coss.

 

Interpretatio. Nullus penitus audiatur, qui unius causae propositionem apud duos iudices partiri voluerit, ut apud unum de negotio principali proponat, et ab alio sibi momenti beneficio rem postulet consignari. Quod si quis hoc facere fortasse praesumpserit*, eiusmodi poena se noverit condemnandum, ut nec illud, quod repetit, ulla ratione recipiat, et quintam portionem facultatum suarum, de quantum ibi possederit, reipublicae civitatis illius cedat, in cuius finibus res, de qua agitur, fuerit constituta.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

2.19.0. De inofficioso testamento.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

2.19.1 [=brev.2.19.1]

 

Imp. Constantinus a. ad Lucrium Verinum.

 

Fratres uterini ab inofficiosis actionibus arceantur, et germanis tantummodo fratribus adversus eos dumtaxat* institutos heredes, quibus inustas constiterit esse notas detestabilis turpitudinis, agnatione durante, sine auxilio praetoris, petitionis aditus reseretur.

 

Dat. id. april. Sirmio, Constantino a. v. et Licinio caes. coss.

 

Interpretatio. Fratribus uterinis, id est diversis patribus et una matre natis, non liceat de inofficioso contra testamentum fratris agere. Sed germanis fratribus praetermissis, id est uno patre natis, si turpibus personis, id est infamibus fuerit hereditas derelicta, hoc est aut pro libidine meretricibus, aut pro inhonesto affectu naturalibus aut certe thymelicis, vel de libertis suis, agendi contra testamentum licentia reservatur: si tamen is ipse germanus non pro crimine suo exilio fuerit deputatus, aut per captivitatem fuerit servus effectus, aut per emancipationem successionis vel actionis iura perdiderit.

 

2.19.2 [=brev.2.19.2]

 

Idem a. ad Claudium praesidem Daciae.

 

Licet legum auctoritas filiorum potius quam matrum personis voluit laborem incumbere, ut de inofficioso agentes intra praefinita tempora doceant, nullo suo vitio factum, nec offensionem se parentibus praestitisse, sed iugiter obsecutos, ut naturae ipsius religio flagitabat, disciplinam illaesam inoffensamque servasse, ut his probatis removeant parentum voluntatem: tamen si mater contra filii testamentum inofficiosi actionem instituat, inquiri diligenter iubemus, utrum filius nulla ex iusta causa laesus matrem novissima laeserit voluntate, nec luctuosam ei nec legitimam reliquerit portionem, ut testamento remoto matri successio deferatur, si tamen defuncto consanguinei agnati non sunt superstites: an mater inhonestis factis atque indecentibus votis filium forte obsedit, insidiisque eum vel clandestinis vel manifestis appetiit, vel inimicis eius suas amicitias copulavit, atque in aliis sic versata est, ut inimica potius quam mater crederetur: hoc probato, invita etiam acquiescat filii voluntati.

 

Dat. viii. id. febr. Serdica, Crispo caes. ii. et Constantino caes. ii. coss.

 

Interpretatio. Quamvis leges filiis, si praetermissi testamento fuerint, maiorem quam matribus agendi dederint potestatem, ut de inofficioso matris testamento proponant, id est, si quarta debitae portionis suae filio dimissa non fuerit: ita tamen, si probare potuerint, quod matris in nullo laeserint pietatem, sed se obsequium, ut decuit, praestitisse: sic testamentum matris, in quo praetermissi fuerint, non valebit. Nam si mater contra testamentum filii, quod inofficiosum dixerit, agat, debet diligenter requiri, si contra filium mater nihil egisse probatur, aut si nullis insidiis vel publice vel secrete eum laedere fortasse tentaverit: nec forsitan consilium adversus filium inimicis suis, quod impium est, auxiliumque praestiterit. Quod si factum non fuerit, potest removere praetermissa mater, quia ei quartam de rebus suis portionem filius non dimisit, quod filius fecerat testamentum: si tamen filio fratres consanguinei agnati, id est uno patre nati, aut eorum filii per virilem sexum non esse probantur. Nam si mater, ut superius dictum est, pro manifestis inimicitiis suis praetermissa docebitur, invita acquiescat laesi filii voluntati.

 

2.19.3 [=brev.2.19.3]

 

Idem a. ad concilium Byzacenorum.

 

Servus necessarius heres instituendus est, quia non magis patrimonium quam infamiam consequi videtur. Unde claret, actionem inofficiosi fratribus relaxatam, quum infamiae aspergitur vitiis is, qui heres exstitit, omniaque fratribus tradi, quae per turpitudinem aut aliquam levem notam capere non potest institutus. Ita in hac quoque parte, si quando libertis heredibus institutis fratres fuerint alieni, inofficiosi actione proposita praevaleant in omnibus occupandis facultatibus defuncti, quas ille perperam ad libertos voluerat pertinere.

 

Dat. vii. kal. aug. coloniae Agrippinae, Pacatiano et Hilariano coss.

 

Interpretatio. Si servo pro necessitate debiti a domino cum libertate hereditas fuerit dimissa, quia huiusmodi persona videtur infamis, germanis fratribus, qui praetermissi sunt, agendi contra testamentum datur facultas: ut remota infami persona, salva tamen, quam meruit, libertate, hereditatem germani fratres ad se debeant revocare. Nam et si praetermissis fratribus liberti per testamentum heredes fuerint instituti, simili modo germani defuncti eos a bonis fraternae hereditatis excludent, sibique omnia, quae reliquerit, vindicabunt.

 

2.19.4 [=brev.2.19.4]

 

Imp. Constantius a. et Iulianus caesar Olybrio.

 

Quum scribit moriens, ut arbitratu boni viri, si quid minus filiis sit relictum, quam modus quartae, quae per successionem bonis tantum liberis debetur, efflagitat, id ipsum ab herede eisdem in pecunia compleatur, manifestum est, nullam iam prorsus nec super testamento, nec super donationibus querelam remanere, praesertim quum universam eadem repellat et reprimat, quae ad pecuniam redigit, iusta taxatio.

 

Dat. xiv. kal. iun. Tauro et Florentio coss.

 

Interpretatio. Quoties pater filiis per testamentum de facultatibus a se dimissis quartam dari praeceperit portionem, et hoc in nummo fieri bonorum virorum arbitrio crediderit committendum, seu hoc testamento sive donatione conscripserit, nullam contra voluntatem patris filius habeat actionem, dummodo quartam portionis suae, quam erat habiturus de omnibus, quae tempore mortis suae pater reliquerit, consequatur in nummo.

 

2.19.5 [=brev.2.19.5]

 

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. Hypatio pf. p.

 

Intra quinquennium, quod inofficiosis actionibus constitutum est, liberis quoque, parentum iudicia inofficiosa causantibus, eadem temporis curricula praestituta sunt.

 

Dat. v. kal. iun. Patavio, Merobaude ii. et Saturnino coss.

 

Interpretatio. Intra quinque annos a die mortis defuncti, quicumque* inofficiosum dicere voluerit testamentum, inchoandae actionis licentiam se noverit habiturum. Quod temporis spatium etiam filii sibi, si contra parentum testamenta ac voluntatem agere voluerint, agnoscant esse concessum. quo transacto, si repetitio inchoata non fuerit, omnium personarum de inofficioso intentio conquiescat. Ceterum intra quinquennium inchoata, usque ad tricennium obtineat actionem.

 

2.19.6 [=brev.2.19.6]

 

Impp. Honorius et Theodosius aa. Ioanni pf. p.

 

Adversus iudicium omnibus integris atque servatis, quibus inofficiosi actio aut de immodicis donationibus coeperit forte competere, vel qui se praeteritum esse testatur. Nos enim ita huiusmodi institutiones firmandas esse concessimus, ut competentibus actionibus viam minime clauderemus.

 

Dat. xvi. kal. mart. Ravenna, post consulatum Honorii ix. et Theodosii v. aa.

 

Interpretatio. Contra voluntatem defuncti ita omnia, quae superiore lege sunt statuta, serventur, ut et de inofficioso agere liceat, et, si quis se praeteritum dixerit, audiatur. Sed ita haec omnia observari praecipimus, ut, si qua alia propositio fuerit de testamento vel donatione, quae possit opponi, in omnibus audiatur.

 

2.19.7 [=brev.2.19.7]

 

Imp. Theodosius a. Asclepiodoto pf. p.

 

Si quis defuncti agnoverit voluntatem, de inofficioso agere prohibetur.

 

Dat. vii. kal. mart. Constantinopoli, victore v.C. cos.

 

Interpretatio. Qui per testamentum sibi aliquid derelictum acceperit aut vindicaverit et voluerit contra voluntatem defuncti agere, licentiam penitus non habebit.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

2.20.0. De inofficiosis donationibus.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

2.20.1 [=brev.2.20.1]

 

Imp. Constantius a. et Iulianus Caesar Olybrio.

 

Illud omnino dubitare non convenit, quod immodicarum donationum omnis querela ad similitudinem inofficiosi testamenti legibus fuerit inducta, et sit in hoc actionis utriusque vel una causa vel similis aestimanda, vel idem et temporibus et moribus.

 

Dat. xiv. kal. iun. Tauro et Florentio coss.

 

Interpretatio. Certum est, quod donatio facta de inofficioso testamento querelae similis iudicatur, contra quam similiter praetermissus, etsi ei minus, cui haec actio competit, quam quartae portionis suae modus est, dimittatur, intra quinquennium superius constitutum agere permittitur. et sicut de inofficioso testamento, ita potest agere, ut donatio evacuetur.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

2.21.0. De inofficiosis dotibus.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

2.21.1 [=brev.2.21.1]

 

Imp. Constantius a. ad Maximum praesidem Ciliciae.

 

Quum omnis hereditas dote dicatur exhausta, concordare legibus promptum est, ut ad exemplum inofficiosi testamenti adversus dotem immodicam exercendae actionis copia tribuatur, et filiis conquerentibus emolumenta debita deferantur.

 

Dat. xiv. kal. ian. Sirmio, Datiano et Cereale coss.

 

Interpretatio. Quoties per dotem ita omnis hereditas evacuata probatur, ut quarta hereditatis ipsius non fuerit reservata, liceat filiis ad similitudinem inofficiosi testamenti contra dotem agere et debitam sibi portionem ex lege repetere.

 

2.21.2 [=brev.2.21.2]

 

Idem a. et Iulianus caesar Pomponiano.

 

Dote ab uxore marito data, filios ex priore matrimonio, si neque ultra dodrantem, neque in fraudem legis Papiae constituatur, de hac repetenda nullam habere constat actionem.

 

Dat. xvi. kal. ian. Sirmio, ipso augusto x. et Iuliano caes. iii. coss.

 

Interpretatio. Si mulier marito secundo dotem dederit, et ex priore marito filios habuerit, et non eis tres uncias, id est quartam portionem de rebus suis reservaverit, dos, quae contra legem papiam secundo marito data est, non valebit. Hic de iure addendum, quid sit lex Papia.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

2.22.0. De hereditatis petitione.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

2.22.1 [=brev.2.22.1]

 

Imp. Constantinus a. et caesar ad Maximum pf. u.

 

Si is, qui dignitate Romanae civitatis amissa Latinus fuerit effectus, in eodem statu munere lucis excesserit, omne peculium eius a patrono vel a patroni filiis sive nepotibus, qui nequaquam ius agnationis amiserint, vindicetur. Nec ad disceptationem veluti hereditariae controversiae filiis liceat accedere, quum eius potissimum status ratio tractanda sit, non quem beneficio libertatis indultae sortitus acceperit, sed is, in quo munere lucis excesserit.

 

Dat. iii. kal. febr. Serdica, ipso augusto vii. et caes. coss.

 

Interpretatio. Si quis civis Romanus libertus, intercedente culpa, Latinus libertus fuerit effectus, si in eadem Latinitate, sine reparatione prioris status, ab hac luce discesserit, facultates illius patronus vel patroni filii vel nepotes, qui tamen per virilem lineam descendunt et emancipati non fuerint, sibimet vindicabunt. Nec si filios, quos civis Romanus generavit, fortasse dimiserit, aliquid de eius hereditate praesumant: quia non quaerendum est, in qua libertate nati fuerint, sed in qua pater eorum positus condicione* defecerit.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

2.23.0. De rei vindicatione.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

2.23.1 [=brev.2.23.1]

 

Impp. Honorius et Theodosius aa. Crispino comiti et magistro equitum.

 

pr. Quisquis armatae militiae stipendiis communitus in solo publico vel aedificium aliquod construxerit vel septis quibuslibet spatia certa concluserit, perpetuo iure et firmo dominio eadem ex nostra generali auctoritate possideat, nec per surreptionem aliquis postea eadem loca a nostra clementia audeat postulare.

 

1. Illud quoque sancimus, si quisquam militum simili condicione* ante hoc tempus loca publica possidenda detinuit, ac postea eadem per alias competitionum nebulas detectus fuerit amisisse, reformari eadem; ita tamen, si probatum fuerit, a nullo antea possessum solum hac, qua ostendimus, a milite ratione detentum: vel si, in alios forte eorum militum voluntate translatum fuisse, quod tenuerant, potuerit edoceri.

 

2. Ne quis sane post hanc definitionem nostri numinis surripiendo postulare audeat haec spatia, de quibus praesens oraculi nostri forma comprehendit, poenam viginti librarum auri iubemus adscribi.

 

Dat. v. kal. mart. Ravenna, Asclepiodoto et Mariniano coss.

 

Interpretatio. Quicumque* militans in solo publico aedificium fortasse exstruxerit aut aliquid pro utilitate sua crediderit faciendum, per nullius calumniam penitus repellatur, sed hoc perpetuo in eius iure permaneat. Idem miles nostris utilitatibus serviens, si locum publicum construxerit vel ad excolendum fortasse tenuerit, si hoc tamen nullus antea tenuit, cui miles ipse pervasor exstiterit, simili ratione possideat. Contra quam rem etiamsi surreptum principi fuerit, non solum impetrata non valeant, verum etiam improbus petitor viginti libras auri fisco cogatur exsolvere.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

2.24.0. De familiae herciscundae.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

2.24.1 [=brev.2.24.1]

 

Imp. Constantinus a. ad Verinum.

 

Quum dividendae res erunt, dubitari non potest, ab heredibus suis consensum sine ulla controversia commodandum. Quod vero ad huiusmodi spectat scripturas, in quibus talis defunctorum fuisse mens invenitur, ut de testamento intelligatur tantummodo cogitatum, etsi repugnare ius videatur, huiusmodi quoque conscriptiones inter suos dumtaxat* heredes valere oportet, quemadmodum valent scripturae simpliciter inchoatae, quas nulla solennitatis adminicula defendunt, solis nixae radicibus voluntatis. Licet enim sub testamenti vocabulo coeptae, quum perfectae non sint, neque appellari aliter ullo modo possint, evanuisse videntur, tamen dispositiones ultimae, coloratam iuris imaginem referentes, iustius in se legum proclivem favorem debent provocare. Quamobrem, quum filiis ac nepotibus civili iure vel auxilio praetoris ut suis heredibus defuncti successio deferatur, etiamsi coeptum, neque impletum testamentum esse memoretur, vel si ab utilitate verborum vel solennitate iuris inanis scriptura esse dicatur, considerari specialiter voluntatem placet, et obsecundari protinus, quum res dividentur, nec retineri amplius, quam quod singulorum personis detegetur adscriptum, ut et memoria defuncti non violetur parentis, et occasiones litium dirimantur.

 

Dat. iv. kal. sept. Crispo ii. et Constantino ii. caess. coss.

 

Interpretatio. Quando facultas patris inter filios vel nepotes dividitur, specialiter voluntas patris vel avi paterni debet in omnibus custodiri, cuius testamentum etiamsi non fuerit perfectum, aut si non legitimo numero testium subscribatur, nec gestis allegetur, tamen si agnoscitur defunctus, de quo supra dictum est, de facultate sua aliquid ordinasse, quicquid unumquemque de filiis ac nepotibus cuiuscumque* sexus habere voluerit, hoc sibi sine consortis repetitione defendat: nec praesumat aliquis, quod alteri consorti auctor ille dimiserit. Sed hoc inter filios ac nepotes ex filiis masculis observetur, quod voluntate auctoris per quamcumque* scripturam probabitur ordinatum.

 

2.24.2 [=brev.2.24.2]

 

Idem a. ad Constantium pf. p.

 

Nulli quidem de bonis usurpandis vivorum, nec dividendi contra bonos mores concessa licentia est: sed si praecipiente matre bona eius inter se liberi diviserunt, placuit omnifariam nobis, huiusmodi divisionem durare, si modo usque ad extremum eius vivendi spatium voluntas eadem perseverasse doceatur.

 

Dat. iii. id. iun. Constantinopoli, Constantino et Maximo coss.

 

Interpretatio. Licet vivorum bona, ut dividantur, iniustum sit, tamen si mater vivens facultates suas filiis praeceperit et permiserit dividendas, et usque ad exitum vitae suae in eadem voluntate perstiterit, divisio inter filios facta perduret.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

2.25.0. De communi dividundo.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

2.25.1 [=brev.2.25.1]

 

Imp. Constantinus a. Gerulo rationali trium provinciarum.

 

In Sardinia fundis patrimonialibus vel emphyteuticariis per diversos nunc dominos distributis, oportuit sic possessionum fieri divisiones, ut integra apud possessorem unumquemque servorum agnatio permaneret. Quis enim ferat, liberos a parentibus, a fratribus sorores, a viris coniuges segregari? Igitur qui dissociata in ius diversum mancipia traxerunt, in unum redigere eadem cogantur: ac si cui propter redintegrationem necessitudinum servi cesserunt, vicaria per eum, qui eosdem susceperit, mancipia reddantur. Et invigilandum, ne per provinciam aliqua posthac querela super divisis mancipiorum affectibus perseveret.

 

Dat. iii. kal. mai. Proculo et Paulino coss.

 

Interpretatio. In divisione patrimoniorum seu fiscalium domorum sive privatorum observari specialiter debet, ut, quia iniustum est, filios a parentibus vel uxores a maritis, quum ad quemcumque* possessio pervenerit, sequestrari, mancipia, quae permixta fuerint, id est uxor cum filiis et marito suo, datis vicariis, ad unum debeant pertinere, cui necesse fuerit commutare, quod sollicitudo ordinantium debet specialiter custodire, ut separatio fieri omnino non possit.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

2.26.0. De finium regundorum.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

2.26.1

 

Imp. Constantinus a. ad Tertullianum virum perfectissimum comitem dioeceseos Asianae.

 

Si quis super invasis sui iuris locis prior detulerit querimoniam, quae finali cohaeret cum proprietate controversiae, prius super possessione quaestio finiatur et tunc agrimensor ire praecipiatur ad loca, ut patefacta veritate huiusmodi litigium terminetur. Quod si altera pars locorum adepta dominium subterfugiendo moras attulerit, ne possit controversia definiri locorum ordine, electus agrimensor dirigatur ad loca, ut, si fidelis inspectio tenentis locum esse probaverit, petitor victus abscedat; at si controversia eius claruerit, qui primo iudiciis detulerit causam, ut invasor ille poena teneatur edicti, si tamen vi ea loca eundem invasisse constiterit. nam si per errorem aut incuriam domini loca ab aliis possessa sunt, ipsis solis cedere debent.

 

Dat. viii k. mart. Bessi Gallicano et Symmacho conss. (330 febr. 22).

 

2.26.2 [=brev.2.26.1]

 

Imp. Constantinus a. ad Bassum pf. p.

 

Si constiterit, eum, qui finalem detulerit quaestionem, priusquam aliquid sententia determinetur, rem sibi alienam usurpare voluisse, non solum id, quod male petebat, amittat, sed quo magis unusquisque contentus suo rem non expetat iuris alieni, is, qui irreptor agrorum fuerit in lite superatus, tantum agri modum, quantum diripere tentavit, amittat.

 

Lecta apud acta xii. kal. iul. Gallicano et Symmacho coss.

 

Interpretatio. Si quis pervasor finium fuerit approbatus, eo quod, priusquam aliquid iudicio finiretur, id, quod alter tenuerat, invasisset, non solum illud, quod male praesumpsit*, amittat, sed ut non unusquisque rem alienam occupet, quum fuerit in causa devictus pervasor iuris alieni, tantum spatii restituat, quantum praesumpsit* invadere.

 

2.26.3

 

Idem a. ad universos provinciales.

 

Post alia: si finalis controversia fuerit, tum demum arbiter non negetur, cum intra quinque pedes locum, de quo agitur apud praesidem, esse constiterit; cum de maiore spatio causa, quoniam non finalis, sed proprietatis est, apud ipsum praesidem debeat terminari. Et si socius quid petat a socio, ante praeses iudicet, an praestari aliquid oporteat et tunc demum illud per arbitros restituatur, quod constiterit esse solvendum.

 

Dat. k. aug. Basso et Ablavio conss. (331 aug. 1).

 

2.26.4

 

Imppp. Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. Neoterio praefecto praetorio.

 

Quinque pedum praescriptione summota finalis iurgii vel locorum libera peragatur intentio. Sola sit igitur huiusmodi litibus una praescriptio, quae improbi petitoris refrenare possit invidiam, si veteribus signis limes inclusus finem congruum erudita arte praestiterit. Nec vero prolixioris temporis in huiusmodi iurgiis locum habebit ulla praescriptio, cum diuturno otio alienum rus quis se asserat diligentius coluisse, quando omne huiusmodi iurgium solo praecipimus iure discingi, quo artis huius peritis omnem commisimus sub fideli arbitrio notionem.

 

Dat. vii k. aug. Arcadio a. i et Bautone conss. (385 iul. 26).

 

2.26.5

 

Imppp. Theodosius, Arcadius et Honorius aaa. Rufino praefecto praetorio.

 

Cunctis molitionibus et machinis amputatis finalibus iurgiis ordinem modumque praescripsimus ac de eo tantum spatio, hoc est pedum quinque, qui veteri iure praescripti sunt, sine observatione temporis arbitros iussimus iudicare. Quod si loca in controversiam veniant, sollemniter de his iudices recognoscent et seu civilis seu criminalis actio competet, tribuetur ita, ut causa cognita et redhibitioni obnoxius decernatur nec poenam convictus aufugiat.

 

Dat. prid. non. novemb. Constantinopoli Arcadio a. ii et Rufino conss. (392 nov. 4).

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

2.27.0. Si certum petatur de chirographis.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

2.27.1 [=brev.2.27.1]

 

Imppp. Honorius, Theodosius et Constantius aaa. Palladio pf. p.

 

pr. Super chirographis mortuorum hanc servari volumus perpetua observatione sententiam, ut, qui inter absentes intra hoc iuge quinquennium, inter praesentes vero biennium iudiciis competentibus non publicaverit cautiones, nec convenerit debitoris heredes, actione privetur.

 

1. Hic tamen si intra tempora constituta processerit, absque ullo sequestrationis obiectu prius manum defuncti probare iubeatur: hoc enim toto iure cantatum est, ut scripturam prolator affirmet; quam tamen adstrui non sola manus collatione conveniet (quid enim aliud falsarius agit, quam ut similitudinem veritatis imitetur?), sed aliis multiplicibus documentis, ut probet, magnae securitatis fuisse, quod siluit. nam si publicam iudiciorum aditionem amicitiarum forsitan impedivit affectio, privatam saltem conventionem testis audivit, libertus aut servus agnovit, admonere etiam potuit sub mortis vicinitate languentem.

 

2. Quod si se forsitan causetur absentem, maioribus adstrui potest conventio longinqua documentis, promissaeque solutionis epistolare rescriptum. Ac ne id ipsum, qui cautionem fingit, imitetur, producat in medium portitores, qui alternae partis scripta confirment, a quibus tamen verum vel sacramento dignitas vel suppliciis terror exploret: quamvis ad illuminandam hereditarii debiti fidem et causas oporteat foenoris approbari, et pecuniae baiulos hinc inde produci. His ac talibus si destituetur taciturnitas longinqua documentis, in evidenti est, veteratorum calumnias non solum repetitione privandas, verum etiam severitate cohibendas.

 

3. Sed si viventis ante hanc legem facta cautio proferatur, quam suam neget ille, qui petitur, sequestret pecuniam litigaturus ex falso. cavendum est enim, ne inficiandi fomitem ministremus obnoxiis. Quod tamen tunc conveniet custodiri, si inter praesentes utrosque viventes necdum viginti anni, inter absentes necdum triginta doceantur emensi. Alioquin, si chirographi fides sub silentio iudiciariae conventionis statutum tempus excesserit, probari prius debitum conveniet, tunc reposci, sequestrationis necessitate summota.

 

4. Sin vero suam quidem manum fateatur obnoxius, sed nihil sibi numeratum pro hac obligatione causetur, tunc chirographi discuti oportebit aetatem, ut, si iure delata contestationibus tempora debitor taciturnus exegit, cavillationis istius perdat obstaculum.

 

5. De cetero vero sancimus, ut omnes deinceps cautiones intra duodecennium vim contestationis accipiant, quam debitor facta novatione promittat.

 

6. Sed si mediis temporibus peregrinetur obnoxius, quo novationi longior obsit absentia, volumus, creditorem ante duodecennium praestitutum aditis iudiciis edictum mereri auctoritatemque postibus debitoris affigere, domesticas etiam convenire personas: nullus enim per tanta contestationum poterit documenta mentiri. Quod ideo ante duodecennium iubemus agitari, ut per intervalla temporis longioris inclamatus advertat, confutari debere, si fides non agnoscitur petitorum, nec obesse iam post adscripta tempora creditori, si post has contestationum voces longa debitoris absentia vel redhibitio proteletur, vel novatio iusta ludatur. Et quamvis nescire promulgata non liceat, per omnem hunc annum pendere iubemus edictum.

 

Dat. v. kal. aug. Ravenna, Eustathio et Agricola coss.

 

Interpretatio. De cautionibus mortuorum hoc praecipimus observari, ut, si debitor absens defunctus fuerit, et mortuum eum creditor esse cognoverit, cautionem suam intra quinquennium iudici non differat publicare. Si vero praesente creditore defecerit, intra biennium defuncti publicet cautionem: ita tamen, ut manus mortui conferatur, et agnosci possit illius esse subscriptio, aut convenisse illum, dum viveret, aliquibus scientibus valeat approbare: et causas ipsius debiti, unde pecuniam contraxit, exponat. Quod si supra personam mortui detegitur fortasse mentiri, non solum pecuniam non recipiat, sed etiam severitatem legis incurrat. Nam de reliquo inter vivorum personas haec observanda decernimus, ut omnes cautiones debitorum intra duodecim annos debeant contestari: ita ut a debitoribus renoventur. Quod si forsitan ante duodecim annos debitorem peregrinari contigerit, iudicis mereatur edictum, quod in postibus debitoris sui pro contestatione debeat affigere, et homines illius convenire non desinat, ut quum fuerit taliter debitum contestatum, excusationem, qui peregrinatur, longi temporis habere non possit. Nec ideo se excuset, quod non renovaverit cautionem. Sane si debitor suam esse dixerit cautionem, sed nihil se de ipsa cautione asserat accepisse, tempus debet inspici cautionis, ut, si intra quinquennium cautio conscripta cognoscitur, et probatum fuerit, quod in cautione continetur acceptum, debitor suam impleat cautionem. Si vero, quae in cautione scripta sunt, intra quinquennium tradita non probantur, is, cuius cautio est, non teneatur obnoxius: nam transacto quinquennio, si de cauta et non consignata pecunia debitor dixerit, nullatenus audiatur.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

2.28.0. De pecuniae sequestratione prohibita.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

2.28.1 [=brev.2.28.1]

 

Impp. Honorius et Theodosius aa. Ioanni pf. p.

 

Post alia: quoties ex quolibet contractu pecunia postulatur, sequestrationis necessitas conquiescat: oportet enim debitorem primo convinci et sic solutioni succumbere. quam rem quum iuris ratio, tum ipsa aequitas persuadet, ut probationes secum afferat debitoremque convincat pecuniam petiturus etc.

 

Dat. v. id. iul. Ravenna, Honorio xiii. et Theodosius x. aa. coss.

 

Interpretatio. Quoties ab aliquo pecunia repetitur, non prius cogatur sequestrare pecuniam ille, qui petitur, quam ille, qui repetit, debitorem suum certa prius probatione convincat, et sic pecuniam, quam se dedisse convicerit, adhibita probatione recipiat.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

2.29.0. Si certum petatur de suffragiis.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

2.29.1 [=brev.2.29.1]

 

Imp. Iulianus a. ad populum.

 

Foedis commentis, quae bonorum merito deferuntur, quidam occupare meruerunt et quum meruissent in republica quolibet pacto versari, repetendam sibi pecuniam, quam inhoneste solverant, imprudentius atque inhonestius arbitrantur: alii etiam, quae tunc donaverant vel potius proiecerant ob immeritas causas, invadenda denuo crediderunt. Sed quia leges Romanae huiusmodi contractus penitus ignorant, omnem repetendi eorum, quae prodige nefarieque proiecerunt, copiam prohibemus. Qui itaque repetere nititur vel repetiisse convincitur, et, quod dedit, apud suffragatorem eius manebit vel extortum restituet, et alterum tantum fisci viribus inferre cogatur.

 

Dat. kal. febr. Constantinopoli, Mamertino et Nevitta coss.

 

Interpretatio. Aliquanti pro sua voluntate suffragia dedisse probantur, et postea, quum ad militiam pervenerunt, ea, quae dederant, repetere vel auferre contra rationem inhoneste et illicite praesumpserunt*. Ideoque praecipimus, ut quicumque* aliquid pro praestandis sibi, quae petiit, dedisse dignoscitur, non habeat licentiam repetendi: qui vero repetere fuerit conatus, hoc ille habeat, qui accepit, aut certe, si sublatum ei fuerit, reformetur, et aliud tantum ille, qui abstulit, fisco cogatur inferre.

 

2.29.2 [=brev.2.29.2]

 

Imppp. Theodosius, Arcadius et Honorius aaa. Rufino pf. p.

 

pr. Si qui desideria sua explicare cupientes ferri sibi a quoquam suffragium postularint, et ob referendam vicem se sponsione constrinxerint, promissa restituant, quum ea, quae optaverint, consequantur: si artibus moras nectent, ad solutionem debiti coarctandi sunt.

 

1. Sed si quid eo nomine in auro vel argento vel in ceteris mobilibus datum fuerit, traditio sola sufficiat, et contractus habebit perpetem firmitatem, quoniam collatio rei mobilis inita integra fide hac ratione cumulatur.

 

2. Quod si praedia rustica vel urbana placitum continebit, scriptura, quae ea in alium transferat, emittatur, sequatur traditio corporalis, et rem fuisse completam, gesta testentur; aliter enim ad novum dominum transire non possunt, neque de veteri iure discedere.

 

3. Quod si quis, dum solo commonitorio de suffragio nititur, bona duxerit occupanda, reus temeritatis ac violentiae retinebitur, atque in statum pristinum possessio reducetur, eo a petitione excluso, qui non dubitavit invadere, quod petere debuisset.

 

Dat. iv. non. mart. Constantinopoli, Arcadio iii. et Honorio ii. aa. coss.

 

Interpretatio. Si quis, dum necessitates suas expedire desiderat, aliquid se commodi daturum esse promiserit, perceptis, quae voluit, constrictus hoc sine ulla dilatione implere cogatur. Quod si aliquid in auro vel in argento vel in ceteris rebus mobilibus obtulerit, firmum sine scriptura permaneat: quia res mobiles in suffragiis scripturam penitus non requirunt, sed sola traditione firmantur. Quod si loca urbana vel rustica dare placuerit, scriptura sequatur atque traditio, et de completis omnibus vel re tradita gesta confecta proferantur, nam aliter possessio ad alterum dominum transire non poterit. Sane si quis sine tali scriptura possessionem alterius crediderit occupandam, reus violentiae teneatur, et integrum, quod invaserit, reddat, omni sua repetitione damnata.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

2.30.0. De pignoribus.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

2.30.1 [=brev.2.30.1]

 

Imp. Constantinus a. ad universos provinciales.

 

Intercessores a rectoribus provinciarum dati ad exigenda debita ea, quae civiliter poscuntur, servos aratores aut boves aratorios pignoris causa de possessionibus abstrahunt, ex quo tributorum illatio retardatur. si quis igitur intercessor aut creditor vel praefectus pacis vel decurio in hac re fuerit detectus, a rectoribus provinciarum capitali sententiae subiugetur.

 

Dat. iv. non. iun. Sirmio, Constantino a. iv. et Licinio iv. coss.

 

Interpretatio. Multi pro fiscali debito servos cultores aut boves aratorios de possessionibus causa pignoris auferre praesumunt, de quorum laboribus tributa redduntur, et ideo si quis creditor vel curator pacis vel curialis aut quicumque* exactor hoc facere praesumpserit*, a provinciae iudice puniatur.

 

2.30.2 [=brev.2.30.2]

 

Impp. Honorius et Theodosius aa. Ioanni pf. p.

 

Post alia: nexum non faciat praediorum nisi persona, quae iure potuit obligari. Per servum autem vel procuratorem, colonum vel actorem seu conductorem praeiudicium possessioni invito vel inscio domino imponi non posse, et iuris et legum auctoritatibus decantatur etc.

 

Dat. v. id. iul. Ravenna, Honorio xiii. et Theodosius x. aa. coss.

 

Interpretatio. Non obliget possessionem nisi ille, qui proprius dominus esse dignoscitur: nam neque per servum, neque per procuratorem sive colonum aut actorem aut conductorem, si res fuerit obligata, praeiudicium domino poterit exhiberi.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

2.31.0. Quod iussu.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

2.31.1

 

Impp. Honorius et Theodosius aa. Ioanni pf. p.

 

Post alia: dominos ita constringi manifestum est actione praetoria, quae appellatur quod iussu, si certam numerari praeceperint servo actorive pecuniam. Igitur in perpetuum edictali lege sancimus, ut, qui servo, colono, conductori, procuratori actorive possessionis pecuniam commodat, sciat, dominos possessionum cultoresve terrarum obligari non posse. neque familiares epistolas, quibus homines plerumque commendantur absentium, in id trahere convenit, ut pecuniam quoque, quam non rogatus fuerat, impendisse se pro praediis mentiatur: quum, nisi specialiter, ut pecuniam commodet, a domino fuerit postulatus, idem dominus teneri non possit; creditaque quantitate mulctari volumus creditores, si huiusmodi personis non iubente domino, nec fideiussoribus specialiter acceptis fuerit commodata pecunia.

 

Dat. v. id. iul. Ravenna, Honorio xiii. et Theodosius x. aa. coss.

 

Interpretatio. Nullus dominum ad reddendum debitum, sicut hucusque fiebat, adstringat, nisi servo suo vel actori pecuniam rogante domino praestitisse convicerit. et ideo si quis servo, colono, conductori, procuratori vel actori pecuniam non rogante domino dederit, sciat, dominos terrarum propter hoc debitum nullatenus posse teneri; sed qui non rogante domino pecuniam talibus personis crediderint aut fideiussores non acceperint, ea, quae commodata sunt, se noverint perdituros, nec a domino posse reposci.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

2.32.0. De peculio.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

2.32.1 [=brev.2.32.1]

 

Impp. Honorius et Theodosius aa. Ioanni pf. p.

 

Post alia: hoc quoque creditoribus non negamus, ut, si liber a rationibus fuerit, quas regebat, inventus actor, servus procuratorve praediorum, utilis actio pateat de peculio etc.

 

Dat. v. id. iul. Ravenna, Honorio xiii. et Theodosius x. aa. coss.

 

Interpretatio. Hoc sane creditoribus volumus esse praestandum, ut actor vel servus sive procurator possessionis, qui pecuniam a creditore susceperit, si nihil de rationibus suis domino debuerit, pro pecunia, quam accepit, de peculio, quod habet, creditoribus reddat.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

2.33.0. De usuris.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

2.33.1 [=brev.2.33.1]

 

Imp. Constantinus a. ad Dracilianum agentem vices pf. p.

 

Quicumque* fruges humidas vel arentes indigentibus mutuas dederint, usurae nomine tertiam partem superfluam consequantur, id est ut, si summa crediti in duobus modiis fuerit, tertium modium amplius consequantur. Quod si conventus creditor propter commodum usurarum debitum recipere noluerit, non solum usuris, sed etiam debiti quantitate privandus est. Quae lex ad solas pertinet fruges: nam pro pecunia ultra singulas centesimas creditor vetatur accipere.

 

Pp. Caesareae xv. kal. mai., Paulino et Iuliano coss.

 

Interpretatio. Quicumque* fruges humidas, id est vinum et oleum, vel quodcumque* annonae genus alteri commodaverit, non plus ab eo propter usuram quam tertiam partem accipiat, id est ut supra duos modios, qui accepit, tertium reddat. Quod si conventus fuerit ille, qui commodat, et pro maiore usura noluerit debitum suum, adiecto tertio modio, a debitore recipere, etiam debitum perdat. Quam rem ad solas fruges praecipimus pertinere. Nam quando pecunia fuerit commodata, nisi unam tantum centesimam a creditoribus exigi non iubemus.

 

2.33.2 [=brev.2.33.2]

 

Imppp. Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. Cynegio pf. p.

 

Quicumque* ultra centesimam iure permissam quicquid sub occasione necessitatis eruerit, quadrupli poenae obligatione constrictus, sine cessatione, sine requie protinus ablata redhibebit. Hi vero, qui antea pari furore grassati uspiam detegentur, in duplum extorta restituant.

 

Dat. viii. kal. nov. Constantinopoli, Honorio nb. p. et Evodio v.C. coss.

 

Interpretatio. Si quis plus, quam legitima centesima continet, hoc est tres siliquas in anno per solidum, amplius a debitore sub occasione necessitatis accipere vel auferre praesumpserit*, post datam legem sine ulla dilatione ea, quae amplius accepit, constrictus quadrupli poena restituat. ea vero, quae ante legem tali ratione data sunt, in duplum volumus reformari.

 

2.33.3 [=brev.2.33.3]

 

Impp. Arcadius et Honorius aa. Eutychiano pf. p.

 

Frustra debitores in annis minoribus constitutorum usuras se restituere non debere contendunt, quia senatoria eos dignitate praeditos esse testantur. Unde sortem cum usuris in stipulationem deductis restituant.

 

Dat. viii. kal. dec. Constantinopoli, Caesario et Attico coss.

 

Interpretatio. Sine causa senatoribus in annis minoribus constitutis debitum cum usuris reddere dissimulant debitores, propter hoc, quod senatorio genere nati debitum cum usuris integris recipere non iubentur: et ideo, quod cautione per stipulationem promissum est, reformetur.

 

2.33.4 [=brev.2.33.4]

 

Imppp. Arcadius, Honorius et Theodosius aaa. Optato pf. U.

 

Senatores sub medietate centesimae usurae ad contractum creditae pecuniae censemus admitti. Itaque omnes intelligant, nullum florentissimo coetui sociatum, foenus exercentem, ultra medietatem centesimae vel iure stipulari vel petere posse usuram: quin etiam, si quid praeter moderatam nostri numinis definitionem fuerit flagitatum, imminuendae sorti pro huius legis auctoritate cessurum.

 

Dat. prid. id. iun. Nicaea, Stilicone ii. et Anthemio v.C. coss.

 

Interpretatio. Senatores, qui pecuniam ad centesimam praestare voluerint, non amplius usurae nomine quam medietatem legitimae centesimae a debitoribus suis accipiant, nec amplius ut caveant aut se cautione constringant, qui commodatam suscipiunt pecuniam, forte cogantur. Nam si ab eis amplius fuerit requisitum, sciant se senatores hoc, quod commodaverint, perdituros.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

†††

THEODOSIANI LIBRI XVI

 

CUM CONSTITUTIONIBUS SIRMONDIANIS

 

ET

 

LEGES NOVELLAE AD THEODOSIANUM PERTINENTES

liber tertius

 

--------------------------------------------------------------------------------

( Based on the edition of Th. Mommsen, Theodosiani libri XVI.., Berlin, 1905 ).

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

CTh.3.1.0. De contrahenda emptione.

CTh.3.2.0. De commissoria rescindenda.

CTh.3.3.0. De patribus, qui filios distraxerunt.

CTh.3.4.0. De aediliciis actionibus.

CTh.3.5.0. De sponsalibus et ante nuptias donationibus

CTh.3.6.0. Si provinciae rector vel ad eum pertinentes sponsalia dederint.

CTh.3.7.0. De nuptiis.

CTh.3.8.0. De secundis nuptiis.

CTh.3.9.0. Si secundo nupserit mulier, cui maritus usumfructum reliquerit.

CTh.3.10.0. Si nuptiae ex rescripto petantur.

CTh.3.11.0. Si quacumque* praeditus potestate nuptias petat invitae.

CTh.3.12.0. De incestis nuptiis.

CTh.3.13.0. De dotibus.

CTh.3.14.0. De nuptiis gentilium.

CTh.3.15.0. De fideiussoribus dotium.

CTh.3.16.0. De repudiis.

CTh.3.17.0. De tutoribus et curatoribus creandis.

CTh.3.18.0. Qui petant.

CTh.3.30.0. De administratione et periculo tutorum et curatorum.

CTh.3.31.0. De excusatione tutorum.

CTh.3.32.0. De praediis minorum sine decreto non alienandis.

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

3.1.0. De contrahenda emptione

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

3.1.1 [=brev.3.1.1]

 

Imp. Constantinus a. ad Profuturum pf. annonae.

 

Venditionis atque emptionis* fidem, nulla circumscriptionis violentia facta, rumpi minime decet. Nec enim sola pretii vilioris querela contractus sine ulla culpa celebratus litigioso strepitu turbandus est.

 

Pp. id. aug. Constantino a. v. et Licinio caes. coss.

 

Interpretatio. Quum inter ementem et vendentem res fuerit definito pretio comparata, quamvis plus valeat, quam ad praesens venditur, hoc tantummodo requirendum est, si nihil fraudis vel violentiae egit ille, qui comparasse probatur. Et si voluerit revocare, qui vendidit, nullatenus permittatur.

 

3.1.2 [=brev.3.1.2]

 

Idem a. ad Gregorium.

 

pr. Qui comparat, censum rei comparatae cognoscat: neque liceat alicui, rem sine censu vel comparare vel vendere. Inspectio autem publica vel fiscalis esse debebit hac lege, ut, si aliquid sine censu venierit, et id ab alio deferetur, venditor quidem possessionem, comparator vero id, quod dedit pretium, fisco vindicante, perdat.

 

1. Id etiam placuit, neminem ad venditionem rei cuiuslibet accedere, nisi eo tempore, quo inter venditorem et emptorem* contractus solenniter explicatur, certa et vera proprietas a vicinis demonstretur; usque eo legis istius cautione currente, ut, etiamsi subsellia vel, ut vulgo aiunt, scamna vendantur, ostendendae proprietatis probatio compleatur.

 

2. Nec inter emptorem* et venditorem solennia in exquisitis cuniculis celebrentur, sed fraudulenta venditio penitus sepulta depereat.

 

Dat. prid. non. febr. Constantinopoli, Feliciano et Titiano coss.

 

Interpretatio. Quicumque* villam comparat, tributum rei ipsius, sicuti et ius possessionis se comparasse cognoscat, quia non licet ulli agrum sine tributo vel solutione fiscali aut comparare aut vendere. Quod si suppressa fiscali solutione aliquis vendere ausus fuerit vel comparare praesumpserit*, noverint, inter quos talis fuerit secreta transactione contractus, quod et ille pretium perdat, qui emptor* accesserit, et venditor possessionem amittat, quia iubetur, ut vicini rei, quae venditur, testes esse debeant et praesentes, in tantum, ut etiam de mediocribus rebus si quid in usum venditur, ostendi vicinis placeat, et sic comparari, ne aliena vendantur.

 

3.1.3 [=brev.3.1.3]

 

Imp. Iulianus a. ad Iulianum comitem Orientis.

 

Patrui mei constantini constitutionem iubemus aboleri, qua praecepit, minores feminas consortio virorum copulatas sine decreti interpositione venditiones posse celebrare, si viri earum consensum pariter atque subscriptionem instrumentis putaverint esse praebendam, quoniam absurdum est, maritos eis interdum inopes obligari, quum possint, venditionis iure ipso non valente, res proprias recipere ab iis, qui se illicitis contractibus miscuerunt. Vetus igitur ius revocamus, ut omnis venditio, quaecumque* fuerit a minore, viro sive femina, sine decreti interpositione celebrata, nulla ratione subsistat.

 

Dat. viii. id. dec. Antiochia, Mamertino et Nevitta coss.

 

Interpretatio. Constantini imperatoris fuerat lege praeceptum, ut minores aetate feminae, si maritos haberent, cum illorum consensu possent de facultatibus suis aliqua vendere. Sed hoc praesenti lege remotum est, atque id observandum erit, ut in annis minoribus constituti, seu vir seu femina, si ita necessitas exegerit, ut aliquid vendere velint, qui comparare voluerit, auctoritate iudicis aut consensu curiae muniatur: nam aliter a minoribus facta venditio non valebit.

 

3.1.4 [=brev.3.1.4]

 

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. ad Hypatium pf. p.

 

Quisquis maior aetate atque administrandis familiarum suarum curis idoneus comprobatus praedia, etiam procul posita, distraxerit, etiamsi praedii forte totius quolibet casu minime facta distractio est, repetitionis in reliquum, pretii nomine vilioris, copiam minime consequatur. Neque inanibus immorari sinatur obiectis, ut vires sibimet locorum causetur incognitas, qui familiaris rei scire vires vel merita atque emolumenta debuerit.

 

Dat. vi. non. mai. Mediolano, Merobaude ii. et Saturnino coss.

 

Interpretatio. Quaecumque* persona iam perfecta aetate domum suam regere potest, si villam, domum vel quodlibet aliud, habita pretii definitione, vendiderit, et forsitan postea opponere velit, quod minus pretii acceperit, quam res valebat, quia forte agrum, quem vendidit, longe positus ignorasse se dicat, non ideo venditio poterit revocari: quia aetas perfecta potuit scire, quid venderet, aut quo pretio res vendenda valere potuisset.

 

3.1.5 [=brev.3.1.5]

 

Iidem aaa. Cynegio pf. p.

 

Ne quis omnino iudaeorum christianum comparet servum neve ex christiano iudaicis sacramentis attaminet. Quod si factum publica indago compererit, et servi abstrahi debent, et tales domini congruae atque aptae facinori poenae subiaceant: addito eo, ut, si qui apud iudaeos vel adhuc christiani servi vel ex christianis iudaei reperti fuerint, soluto per christianos competenti pretio ab indigna servitute redimantur.

 

Accepta x. kal. oct. Rhegio, Richomere et Clearcho coss.

 

Interpretatio. Convenit ante omnia observari, ut nulli iudaeo servum christianum habere liceat, certe nullatenus audeat, ut christianum, si habuerit, ad suam legem transferre praesumat. Quod si fecerit, noverit se sublatis servis poenam dignam tanto crimine subiturum: nam ante legem datam id fuerat statutum, ut pro christiano servo, si inquinatus fuisset pollutione iudaica, sciret sibi pretium, quod dederat, a christianis esse reddendum, ut servus in christiana lege permaneret.

 

3.1.6 [=brev.3.1.6]

 

Iidem aaa. Flaviano pf. p. Illyrici et Italiae.

 

Dudum proximis consortibusque concessum erat, ut extraneos ab emptione* removerent, neque homines suo arbitratu vendenda distraherent. Sed quia gravis haec videtur iniuria, quae inani honestatis colore velatur, ut homines de rebus suis facere aliquid cogantur inviti, superiore lege cassata, unusquisque suo arbitratu quaerere vel probare possit emptorem*.

 

Dat. vi. kal. iun. Vincentiae, Tatiano et Symmacho coss.

 

Interpretatio. Prior ordinatio legis fuerat, ut si unus ex consortibus pro quacumque* necessitate rem vendere voluisset, extraneus emendi licentiam non haberet. Sed hoc melius probatur indultum, ut quicumque* de rebus suis libero utatur arbitrio, et praetermissis consortibus vel propinquis, cui voluerit, vendendi liberam habeat facultatem.

 

3.1.7 [=brev.3.1.7]

 

Iidem aaa. Remigio pf. Augustali.

 

Semel inter personas legitimas initus empti* contractus et venditi ob minorem annumeratam pretii quantitatem nequeat infirmari.

 

Dat. iii. kal. april. Constantinopoli, Arcadio a. iv. et Honorio a. iii. coss.

 

Interpretatio. Quum inter duas quascumque* personas de pretio cuiuscumque* rei convenerit, quamvis vilius, quam valebat, res fuerit comparata, nullatenus revocetur.

 

3.1.8 [=brev.3.1.8]

 

Iidem aaa. Messalae pf. p.

 

Post alia: hi, qui imposita fuga munera civitatis provinciarumque destituunt et ineundos furtim existimant esse contractus, intelligant, sibi nihil haec profutura esse commenta, et pretio emptorem* mulctandum esse, quod dederit etc.

 

Dat. xii. kal. sept. Theodoro v. c. cos.

 

Interpretatio. Quicumque* debita curiae servitia aut patriae suae fugientes, res suas occulte vendere voluerint, sciant non posse valere, quod fecerint, et se ipsos ad debita servitia revocandos, et illos, qui emerint, pretium perdituros.

 

3.1.9 [=brev.3.1.9]

 

Impp. Honorius et Theodosius aa. ad populum.

 

Venditiones, donationes, transactiones, quae per potentiam extortae sunt, praecipimus infirmari.

 

Dat. xiii. kal. mart. Constantinopoli, Honorio x. et Theodosius vi. aa. coss.

 

Interpretatio. Sciant omnes, quaecumque* a potentioribus personis oppressi aut donaverint aut vendiderint, posse revocari.

 

3.1.10

 

Honorius et Theodosius aa. Palladio praefecto praetorio.

 

In administratione et in militia positis emendi licentiam denegatam superflua nonnullorum dicitur esse persuasio, cum lex divi Honorii ad Palladium praefectum praetorio missa in Theodosianum redacta corpus hanc copiam talibus legatur dedisse personis. (.......).

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

3.2.0. De commissoria rescindenda.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

3.2.1 [=brev.3.2.1]

 

Imp. Constantinus a. ad populum.

 

Quoniam inter alias captiones praecipue commissoriae legis crescit asperitas, placet infirmari eam et in posterum omnem eius memoriam aboleri. Si quis igitur tali contractu laborat, hac sanctione respiret, quae cum praeteritis praesentia quoque depellit et futura prohibet. Creditores enim, re amissa, iubemus recipere, quod dederunt.

 

Dat. prid. kal. febr. Serdica, Constantino a. vi. et Constantino caes. coss.

 

Interpretatio. Commissoriae cautiones dicuntur, in quibus debitor creditori suo rem, ipsi oppignoratam ad tempus, vendere per necessitatem conscripta cautione promittit: quod factum lex ista revocat et fieri penitus prohibet: ita ut, si quis creditor rem debitoris sub tali occasione visus fuerit comparare, non sibi de instrumentis blandiatur, sed quum primum voluerit ille, qui oppressus debito vendidit, pecuniam reddat et possessionem suam recipiat.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

3.3.0. De patribus, qui filios distraxerunt.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

3.3.1 [=brev.3.3.1]

 

Imppp. Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. Tatiano pf. p.

 

Omnes, quos parentum miseranda fortuna in servitium, dum victum requirit, addixit, ingenuitati pristinae reformentur. Nec sane remunerationem pretii debet exposcere, cui non minimi temporis spatio satisfecit ingenuus.

 

Dat. v. id. mart. Mediolano, Tatiano et Symmacho coss.

 

Interpretatio. Si quemcumque* ingenuum pater faciente egestate vendiderit, non poterit in perpetua servitute durare, sed ad ingenuitatem suam, si servitio suo satisfecerit, non reddito etiam pretio, revertatur.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

3.4.0. De aediliciis actionibus.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

3.4.1 [=brev.3.4.1]

 

Imppp. Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. Nebridio pf. U.

 

Habito semel bonae fidei contractu mancipioque suscepto et pretio dissoluto, ita demum repetendi pretii potestas est ei, qui mancipium comparaverit, largienda, si illud, quod dixerit fugitivum, potuerit exhibere. Hoc enim non solum in barbaris, sed etiam in provincialibus servis iure praescriptum est.

 

Dat. iii. kal. iul. Constantinopoli, Honorio n. p. et Evodio v. C. coss.

 

Interpretatio. Quum inter emptorem* ac venditorem de mancipii pretio convenerit et fuerit conscripta venditio, nullatenus poterit revocari, nisi forte ille, qui emit mancipium, probaverit fugitivum, et tunc habebit licentiam pretium recipere, si mancipium reddiderit venditori.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

3.5.0. De sponsalibus et ante nuptias donationibus.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

3.5.1 [=brev.3.5.1]

 

Imp. Constantinus a. ad Rufinum pf. p.

 

Pater noster nullam voluit liberalitatem valere, si actis inserta non esset. Nos etiam inter sponsos ac sponsas omnesque personas eam solam donationem ex promulgatae legis tempore valere sancimus, quam testificatio actorum secuta est.

 

Dat. iv. id. mai. Sirmio, Constantino a. v. et Licinio caes. coss.

 

Interpretatio. Ante tempus legis istius donationes etiam sine gestorum testificatione valebant. Nunc vero post hanc legem nec nuptialis nec quaelibet alia inter quascumque* personas donatio, de quibuscumque* rebus, valere potest, si gestis non fuerit allegata.

 

3.5.2 [=brev.3.5.2.]

 

Idem a. ad Maximum pf. U.

 

pr. Quum veterum sententia displiceat, quae donationes in sponsam nuptiis quoque non secutis decrevit valere, ea, quae largiendi animo inter sponsos et sponsas iure celebrantur, redigi ad huiusmodi condiciones* iubemus, ut, sive in potestate patris degere sive ullo modo proprii videantur esse iuris, et tanquam futuri causa matrimonii aliquid sibi ipsi vel consensu parentum mutuo largiantur, siquidem sponte vir sortiri noluerit uxorem, id, quod ab eo donatum fuerit, nec repetatur traditum, et si quid apud donatorem resedit, ad sponsam summotis ambagibus transferatur.

 

1. Quod si matrimonii non contrahendi causa ab sponsa, vel in cuius agit potestate, detegatur exstitisse, tunc sponso eiusque heredibus sine aliqua deminutione redhibeatur.

 

2. Quae similiter observari oportet, et si ex parte sponsae in sponsum donatio facta sit; nullis causis ulterius requirendis, ne forte mores aut origo dicatur, vel quicquam aliud opponatur, quod sibi quisquam non convenire existimat, quum longe ante, quam sponsalia contrahantur, haec cuncta prospici debuerint. Sola igitur indagetur voluntas, et mutata animi sententia ad restitutionem seu repetitionem rerum donaturum sufficiat, quum universis cautionibus pulsis, nihil amplius constare debeat, nisi ut appareat, qui sibi contrahendum matrimonium dixerit displicere.

 

3. Et quoniam fieri potest, ut moriatur alter adhuc incolumi voluntate prius, quam nuptiae contrahantur, congruum duximus, eo, in quem fuerat facta donatio, ante matrimonii diem functo, quae sponsaliorum titulo vel data vel ullo genere donata sunt, ad eum, qui donaverat, revocari: eo etiam, qui donaverat, ante nuptias mortuo, mox infirmari donationem, et ad eius heredes sine aliqua difficultate retrahi res donatas.

 

4. Quod beneficium usque ad personam patris aut matris, filiorum etiam, si qui de priore matrimonio fuerint, stare decernimus, si quocumque* modo ex his persona aliqua defuncto successerit. Quod si ex his nulla persona defuncti heres habetur, sed ex reliquis gradibus quisquam succedat, donationes convenit etiam non insecutis ex causa mortis nuptiis convalescere, quoniam illis tantum personis credimus consulendum.

 

Dat. xvii. kal. nov. prop. vi. kal. sstas Roma, Constantino a. v. et Licinio caes. coss.

 

Interpretatio. Quoties inter sponsos et sponsas de futuris nuptiis specialiter fuerit definitum, et donationem sponsaliciae* largitatis vir in sponsam suam aut ex consensu parentum aut ipse, si sui iuris est, propria voluntate conscripserit et omni eam scripturarum solennitate firmaverit, ita ut et gesta legitime facta doceantur, et introductio locorum vel rerum traditio subsequatur: quicquid tali et tam solenni donatione ad ius dominiumque sponsae transierit, si vir sponte eam, quam depectus est factis supra scriptis solennibus chartis, accipere noluerit uxorem, omnia, quae sunt tradita, non reposcat. Et si quid de nominatis tam solenniter rebus et traditis apud se habere dignoscitur, ad sponsae dominium, quam accipere noluit, sine dilatione aliqua transferatur. Reliquum legis istius opus non fuit explanare, quia sequentibus legibus vacuatur.

 

3.5.3 [=brev.3.5.3]

 

Idem a. Valeriano agenti vicariam praefecturam.

 

Quamvis in lucro nec feminis ius ignorantibus subveniri soleat, contra aetatem adhuc imperfectam locum hoc non habere, retro principum statuta declarant. Ne igitur soluta matrimonii caritate inhumanum aliquid statuatur, censemus, si futuris coniugibus tempore nuptiarum intra aetatem constitutis res fuerint donatae et traditae, non ideo eas posse revocari, quia actis consignare donationem quondam maritus noluit.

 

Dat. iv. kal. mai. Gallicano et Symmacho coss.

 

Interpretatio. Quamquam et feminis, quae per fragilitatem interdum excusari possunt, in aliquibus causis, si negligentes fuerint, lex subvenire noluerit, hic tamen specialiter voluit esse consultum, ut, si qua in pupillaribus annis marito fuerit copulata, et sponsaliciam* largitatem per negligentiam actis non allegaverit, huius legis beneficio, etsi gesta desint, inviolabilem in suo dominio donationem noverit permanere.

 

3.5.4

 

Idem a. Pacatiano praefecto praetorio.

 

Si is, qui puellam suis nuptiis pactus est, intra biennium exsequi nubtias supersederit eiusque spatii fine decurso in alterius postea coniunctionem puella pervenerit, nihil fraudis ei sit, quae nuptias maturando vota sua diutius ludi non passa est.

 

Dat. prid. id. april. Marcianopoli Pacatiano et Hilariano conss. (332 apr. 12).

 

3.5.5 [=brev.3.5.4]

 

Idem a. ad Pacatianum pf. U.

 

Patri puellae aut tutori aut curatori aut cuilibet eius affini non liceat, quum prius militi puellam desponderit, eandem alii in matrimonium tradere. Quod si intra biennium, ut perfidiae reus in insulam relegetur. Quod si pactis nuptiis, transcurso biennio, qui puellam desponderit, alteri eandem sociaverit, in culpam sponsi potius quam puellae referatur, nec quicquam noceat ei, qui post biennium puellam marito alteri tradidit.

 

Dat. prid. id. april. Martianopoli, Pacatiano et Hilariano coss.

 

Interpretatio. Si quis aut privatus aut militans, postquam sponderit, cum patre, tutore vel curatore puellae vel propinquis de puellae coniunctione definierit, debet post definitionem intra biennium nuptias celebrare. Quod si tarditate aut negligentia sponsi biennii tempus excesserit, et alio viro se puella coniunxerit, absoluta erit a calumnia, vel ipsa, vel quicumque* suorum eam tradiderit: quia culpa est illius, qui differendo coniunctionem suam alteri nubendi locum patefecit. Nam si intra biennium data fuerit, quid observetur, evidentius sequente lege cognoscetur.

 

3.5.6 [=brev.3.5.5]

 

Idem a. ad Tiberianum vicarium Hispaniarum.

 

pr. Si ab sponso rebus sponsae donatis interveniente osculo ante nuptias hunc vel illam mori contigerit, dimidiam partem rerum donatarum ad superstitem pertinere praecipimus, dimidiam ad defuncti vel defunctae heredes, cuiuslibet gradus sint et quocumque* iure successerint, ut donatio stare pro parte media et solvi pro parte media videatur: osculo vero non interveniente, sive sponsus sive sponsa obierit, totam infirmari donationem et donatori sponso sive heredibus eius restitui.

 

1. Quod si sponsa, interveniente vel non interveniente osculo, sponsaliorum titulo, quod raro accidit, fuerit aliquid sponso largita, et ante nuptias hunc vel illam mori contigerit, omni donatione infirmata, ad donatricem sponsam sive eius successores donatarum rerum dominium transferatur.

 

Dat. id. iul. Constantinopoli. Accepta xiiii. kal. mai. Hispali, Nepotiano et Facundo coss.

 

Interpretatio. Si quando sponsalibus celebratis, interveniente osculo, sponsus aliquid sponsae donaverit, et ante nuptias sponsus forsitan moriatur, tunc puella, quae superest, mediam donatarum solenniter rerum portionem poterit vindicare, et dimidiam mortui heredes acquirunt, quocumque* per gradum successionis ordine venientes. Si vero osculum non intervenerit, sponso mortuo nihil sibi puella de rebus donatis vel traditis poterit vindicare. Si vero a puella sponso aliquid donatum est, et mortua fuerit, quamvis aut intercesserit aut non intercesserit osculum, totum parentes puellae sive propinqui, quod puella donaverat, revocabunt.

 

3.5.7

 

.... Dumtaxat servata oblatio habeat integrum robur, etsi nulla se testationi fides adcommodavit actorum; quippe satis est idoneus testium convocatorum in haec vota conventus: dummodo in ceteris universis donationibus secundum constituta divi patris nostri actorum confectio requiratur.

 

Dat. v id. iv Agrippinae Amantio et Albino conss. (345 iun. 9 vel iul. 11).

 

3.5.8

 

Imp. Iulianus a. ad Hypatium vicarium urbis Romae.

 

Quotiens sponsae in minori constitutae aetate futurae coniugi aliqua collata in praediis italicis vel stipendiariis seu tributariis intercedente stipulatione donantur, largitas perpeti firmitate subsistat, etiamsi traditionis sollemnitas defuisse videatur, ita tamen, ut etiam in his donationibus, quae in minores conferuntur, actorum confectio omnifariam flagitetur.

 

Dat. viiii k. mart. Antiochiae Iuliano a. iiii et Sallustio conss. (363 febr. 21).

 

3.5.9

 

Imppp. Valentinianus, Valens et Gratianus aaa. ad Probum praefectum praetorio.

 

Multa ante nuptias sponsaliorum nomine pro sollemnitate traduntur, quae nequaquam in damnum debent dantis accrescere, sed mortua in matrimonio puella ad dantis commodum revocari, veteri scilicet iure neglecto. Patris igitur explosa persona propinquorumque his personis, quae ante coeptum matrimonium videntur optulisse, incunctanter ea redhiberi oportet.

 

Dat. iii id. iul. Treviris Valentiniano et Valente aa. conss. (368? 370? 373? Iul. 13).

 

3.5.10

 

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. ad.... (380/1...).

 

3.5.11 [=brev.3.5.6]

 

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. Eutropio pf. p.

 

pr. Patri, matri, tutori vel cuicumque*, ante decimum puellae annum datis sponsalibus, quadrupli poenam remittimus, etsi nuptiae non sequantur. Et si interea puella decesserit, sponsalia iubemus sponso restitui.

 

1. Quod si decimo anno vel ultra pater quisve alius, ad quem puellae ratio pertinet, ante duodecim annos, id est usque ad undecimi metas, suscepta crediderit pignora esse retinenda, deinceps adventante tempore nuptiarum a fide absistens quadrupli fiat obnoxius.

 

2. Viduae autem ratio diversa est, cui auxilium non suffragatur aetatis, scilicet ut ea, matrimonium non implens, ad quadruplum ex veteri constitutione teneatur.

 

3. Duodecimo autem anno impleto quisquis de nuptiis paciscitur, si quidem pater, semet ipsum obliget, sive mater curatorve aut alii parentes, puella fiat obnoxia.

 

4. Cui quidem contra matrem, tutorem, curatorem eumve parentem actio ex bono et aequo integra reservetur eorum pignorum, quae ex propriis, iuxta poenam iuris, reddiderit facultatibus, si ad consensum accipiendarum arrarum ab his se ostenderit fuisse compulsam.

 

Dat. xv. kal. iul. Thessalonica, Gratiano a. v. et Theodosius a. i. coss.

 

Interpretatio. Pater vel mater puellae, aut si pater defuerit, tutor, curator vel aliquis ex propinquis, si, antequam decimum annum puella contingat, de nuptiis pacti fuerint et sponsalia susceperint, si postea mutata voluntate renuere voluerint, quem prius susceperant, non addicuntur ad quadruplum, sed ea tantum, quae sunt suscepta, restituant: nam et si puella mortua fuerit, hoc tantum, quod acceperant, reddunt. Sin vero iam puella decimum agens annum usque ad undecimum plenum susceptas arras vel ipsa vel parentes, tutores curatoresve tenuerint, id observandum est, ut, si fidem placiti mutare voluerint et illum renuant, cuius sponsalia suscepit, ad quadrupli poenam sine dubio teneatur persona, quaecumque* de puellae nuptiis placitum fecit. Quod si antequam annus undecimus compleatur, pignora suscepta reddiderint, nullam de susceptis arris calumniam pertimescant. Nam si vidua fuerit, nihil per aetatem poterit excusare, si animum alibi diverterit et priorem sponsum renuere voluerit. Tunc quaecumque* suscepit sponsaliorum titulo, in quadruplum reddat. Puella vero post duodecimum aetatis suae annum, si pater de nuptiis illius aliud facere voluerit, quam promisit, ad quadrupli poenam et ipse tenendus est. Si pater mortuus est, et de nuptiis puellae mater, tutor aut curator aut propinquus aliquis definierit, et puella alteri nubere maluerit, ipsa sponso priori de propriis facultatibus satisfaciat in quadruplum, quod accepit: hac tamen condicione* servata, ut postmodum contra praedictas personas agere possit, si illius arras, quem renuit, illis cogentibus invita suscepit.

 

3.5.12 [=brev.3.5.7]

 

Impp. Honorius et Theodosius aa. ad Marinianum pf. p.

 

Post alia: si pater pactum de filiae nuptiis inierit et humana sorte consumptus* ad vota non potuerit pervenire, id inter sponsos firmum ratumque permaneat, quod a patre docebitur definitum, nihilque permittatur habere momenti, quod cum defensore, ad quem minoris commoda pertinebunt, docebitur fuisse transactum. Periniquum est enim, ut contra patriam voluntatem redempti* forsitan tutoris aut curatoris admittatur arbitrium, quum plerumque etiam ipsius feminae adversus commoda propria inveniatur laborare consilium etc.

 

Dat. iv. non. nov. Ravenna, dd. nn. Honorio xiii. et Theodosius x. aa. coss.

 

Interpretatio. Ubi de coniunctione filiae patris sententia fuerit definitum, si humano casu, antequam puella iungatur, mortuus fuerit pater, mutari placitum nulla poterit ratione, nec habebit puella licentiam aliud faciendi, etiamsi mater aut tutor aut curator vel propinqui alium fortasse voluerint suscipere, quam pater elegit. Sed patris promissio circa sponsum, quem ipse suscepit, firma permaneat: nec ipsi puellae suo consilio contra voluntatem patris aliud velle ulla ratione permittitur.

 

3.5.13 [=brev.3.5.8]

 

Impp. Theodosius et Valentinianus aa. Hierio pf. p.

 

Post alia: si donationis instrumentum ante nuptias actorum solennitate firmatum sit, de traditione, utrum nuptias antecesserit an secuta sit vel penitus praetermissa, minime perquiratur: in illa donatione, quae in omnibus intra ducentorum solidorum est quantitatem, nec actorum confectione quaerenda. Haec enim commoda nec mariti fraude, nec successorum eius improbitate, nec scrupulositate iuris, si et imperite vel callide rerum offerendarum in dotem habeat donatio mentionem, denegari uxoribus deceptis patimur vel his, qui in earum iura succedunt, sed a marito vel ab heredibus eius exacta restitui; illa manente lege, quae minoribus aetate feminis etiam actorum testificatione omissa, si patris auxilio destitutae sint, iuste consuluit etc.

 

Dat. x. kal. mart. Constantinopoli, Tauro et Felice coss.

 

Interpretatio. Si donatio sponsalicia* ante nuptias gestis inseritur, etiamsi res donata non traditur, non potest infirmari. In illa vero donatione, cuius summa infra ducentorum solidorum pretium invenitur, etiamsi gesta defuerint, nulla feminis poterit sub quacumque* calliditate aut obiectione calumnia commoveri, sed qualiscumque* cum die et tempore scriptura sufficiet. Et ideo seu illa donatio, quae sine traditione gestis habetur inserta, seu illa, quae infra ducentorum solidorum summam consistit, nullis calumniarum argumentis in aliquo vacuentur, sed a marito vel ab heredibus eius feminis iubentur exacta restitui: illo tamen beneficio legis circa eas feminas, quae in minoribus annis defuncto patre nuptae sunt, permanente, ut de quantalibet summa fuerit conscripta donatio, etiamsi gestis allegata non fuerit, omni firmitate subsistat.

 

3.5.14

 

.....ion.o akindunon einai thn parabas[in] th mnhsth kai tw mnhsthri all en tw g bibliw tou veodosianou kwdikoj titlw ie h ie tou titlou diatacij kratunei taj peri sustasewj twn gamwn poenas kai mexri tou diploi.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

3.6.0. Si provinciae rector vel ad eum pertinentes sponsalia dederint.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

3.6.1 [=brev.3.6.1]

 

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. Eutropio pf. p.

 

Post alia: si quis in potestate publica positus atque honore administrandarum provinciarum, qui parentibus aut tutoribus aut curatoribus aut ipsis, quae matrimonium contracturae sunt, potest esse terribilis, sponsalia dederit, iubemus, ut deinceps, sive parentes sive eaedem mutaverint voluntatem, non modo iuris laqueis liberentur poenaeque expertes sint, quae quadruplum statuit, sed extrinsecus data pignora lucrativa habeant, si ea non putent esse reddenda. Quod ita late patere volumus, ut non solum circa administrantes, sed et circa administrantium filios, nepotes, propinquos, participes domesticosque censeamus, quibus tamen administrator operam dederit. Impleri autem id postea matrimonium non vetamus, quod tempore potestatis ob eas personas, de quibus locuti sumus, arris fuerat obligatum, si sponsarum consensus accedat.

Dat. xv. kal. iul. Thessalonica, dd. nn. Gratiano a. v. et Theodosius a. i. coss.

 

Interpretatio. Iudex provinciae cuiuslibet vel quicumque* in administratione constitutus, si habeant aliqui adultos secum filios in praedicto honore positi aut propinquos vel qui ipsis in consortio administrationis videntur adiuncti, si per potestatem aut comminando parentibus aut terrendo forte tutores sive curatores vel ipsas quoque puellas sponsaliorum nomine aut arrarum ad obligandam cuiuslibet domum aliqua dederint, si contra hanc voluntatem aut parentes aut ipsae puellae resultare voluerint, habeant liberam facultatem renuere, quod ita suscepisse videntur. Nec poenam sibi noverint quadrupli exigendam, sed etiam ea, quae sub terrore visae sunt accepisse, in lucrum suum, si voluerint, retinebunt, nec constringi possunt, nisi forte ex suo arbitrio reddere voluerint. Nam si post administrationem aut parentum aut puellarum circa eos, qui sponsalia dederint, voluntas nubendi permanserit, sequatur electa coniunctio.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

3.7.0. De nuptiis.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

3.7.1 [=brev.3.7.1]

 

Imppp. Valentinianus, Valens et Gratianus aaa. ad senatum.

 

pr. Viduae intra vicesimum et quintum annum degentes etiamsi emancipationis libertate gaudent, tamen in secundas nuptias non sine patris sententia conveniant aut in oppignerationem. Cessent itaque sequestres atque interpretes, taciti nuntii renuntiique corrupti. Nuptias nobiles nemo redimat, nemo sollicitet, sed publice consulatur affinitas, adhibeatur frequentia procerum.

 

1. Quod si in condicionis* delectu mulieris voluntas certat sententiae propinquorum, placet admodum, ut in pupillarum coniunctionibus sanctum est, habendo examini auctoritatem quoque iudiciariae cognitionis adiungi, ut, si pares sunt genere ac moribus petitores, is potior aestimetur, quem sibi consulens mulier approbaverit.

 

2. Sed ne forte hi, qui gradu proximo ad viduarum successiones vocantur, etiam honestas nuptias impediant, si huius rei suspicio processerit, eorum volumus auctoritatem iudiciumque succedere, ad quos, etiamsi fatalis sors intercesserit, tamen hereditatis commodum pervenire non possit.

 

Dat. xvii. kal. aug. Gratiano a. ii. et Probo v. c. coss.

 

Interpretatio. Viduae intra vicesimum et quintum annum si fuerint constitutae et adhuc vivis patribus, tametsi emancipatione acquisierint libertatem, si ad secundas nuptias venire voluerint, noverint coniunctionem suam in patrum potestate, non in propria voluntate consistere, et eorum electione, non quorumcumque* amicorum aut familiarium sequendum esse consensum. Si vero patres mortui sunt, nec sic quoque ex suo singulariter arbitrio nubendi habeant potestatem, sed pro honestate coniunctionis iudicium sequendum est propinquorum. Quod si duo petitores exstiterint, consulendi sunt quidem parentes, nec praetermittendus est etiam iudex, qui voluntatem feminae pro honestiore dumtaxat* parte prospiciat. Nec illis tantum propinquis praestet assensum, qui suspicione hereditatis utuntur, qui forte, dum nuptias differunt, pro successione hereditatis mulieris mortem exspectare videntur: sed illorum magis, si talis condicio* intercedit, electio sequenda est, qui nihil possunt de ipsius hereditate conquirere.

 

3.7.2 [=brev.3.7.2]

 

Imppp. Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. Cynegio pf. p.

 

Ne quis christianam mulierem in matrimonium iudaeus accipiat, neque iudaeae christianus coniugium sortiatur. Nam si quis aliquid huiusmodi admiserit, adulterii vicem commissi huius crimen obtinebit, libertate in accusandum publicis quoque vocibus relaxata.

 

Dat. prid. id. mart. Thessalonica, Theodosius a. ii. et Cynegio v. c. coss.

 

Interpretatio. Legis huius severitate prohibetur, ut nec iudaeus christianae matrimonio utatur, nec christianus homo iudaeam uxorem accipiat. Quod si aliqui contra vetitum se tali coniunctioni miscuerint, noverint se ea poena, qua adulteri damnantur, persequendos, et accusationem huius criminis non solum propinquis, sed etiam ad persequendum omnibus esse permissam.

 

3.7.3 [=brev.3.7.3]

 

Impp. Theodosius et Valentinianus aa. Hierio pf. p.

 

Si donationum ante nuptias vel dotis instrumenta defuerint, pompa etiam aliaque nuptiarum celebritas omittatur, nullus aestimet, ob id deesse recte alias inito matrimonio firmitatem, vel ex eo natis liberis iura posse legitimorum auferri, si inter pares honestate personas, nulla lege impediente, fiat consortium, quod ipsorum consensu atque amicorum fide firmatur etc.

 

Dat. x. kal. mart. Constantinopoli, Felice et Tauro coss.

 

Interpretatio. Si occasio talis emerserit, ut nuptiae solennitate debita careant, aut etiam donationes sponsaliciae* fieri aut dos celebrari non possit, sed convenientibus animis se matrimonio copulaverint, sufficiet aequalibus personis conveniens electio atque consensus, sic tamen, ut conscientia intercedat amicorum, et tunc, si ita res cesserit, et coniunctio stabilis et filii legitimi probabuntur.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

3.8.0. De secundis nuptiis.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

3.8.1 [=brev.3.8.1]

 

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. Eutropio pf. p.

 

Si qua ex feminis perdito marito intra anni spatium alteri festinaverit iam nubere (parvum enim temporis post decem menses servandum adiicimus, tametsi id ipsum exiguum putemus), probrosis inusta notis, honestioris nobilisque personae et decore et iure privetur, atque omnia, quae de prioris mariti bonis vel iure sponsaliorum vel iudicio defuncti coniugis consecuta fuerat, amittat et sciat, nec de nostro beneficio vel annotatione sperandum sibi esse subsidium.

 

Dat. iii. kal. iun. Constantinopoli, Eucherio et Syagrio coss.

 

Interpretatio. Mulier, quae post mortem mariti intra annum alteri viro nupserit, sciat se infamiae subiacere et notabilem usque adeo reddi, ut quaecumque* sponsalicia* largitate percepit, vel si per testamentum ipsi aliquid prior maritus donavit, amittat, et totum illius filiis cedat: si filii non fuerint, illis profuturum personis, qui priori marito gradu proximiori iunguntur et hoc sibi per successionem poterunt vindicare.

 

3.8.2 [=brev.3.8.2]

 

Iidem aaa. Floro pf. p.

 

Feminae, quae susceptis ex priori matrimonio filiis ad secundas transierint nuptias, quicquid ex facultatibus priorum maritorum sponsaliorum iure, quicquid etiam nuptiarum solennitate perceperint, quicquid aut mortis causa donationibus factis aut testamenti iure directo aut fideicommissi vel legati titulo vel cuiuslibet munificae liberalitatis praemio ex bonis maritorum fuerint assecutae, id totum, ita ut perceperint, integrum ad filios, quos ex praecedenti coniugio habuerint, transmittant vel ad quemlibet ex filiis (dummodo ex his tantum, quos tali successione dignissimos iudicamus), in quem contemplatione meritorum liberalitatis suae iudicium mater crediderit dirigendum. Nec quicquam eaedem feminae ex iisdem facultatibus abalienandi in quamlibet extraneam personam vel successionem ex alterius matrimonii coniunctione susceptam praesumant, atque habeant potestatem possidendi tantum in diem vitae, non etiam abalienandi facultate concessa. Nam si quid ex iisdem rebus per fraudem scaevioris animi in alium quemlibet fuerit a possidente translatum, maternarum redintegrabitur compensationibus facultatum, quo illibata ad hos, quos statuimus, heredes bona et incorrupta perveniant.

 

1. Illud etiam addimus legi, ut, si aliquis ex iisdem filiis, quos ex priore matrimonio susceptos esse constabit, forte decesserit, qui sorores vel sororem, non etiam fratrem relinquens, senatusconsulti beneficio matri simul ac sororibus successionis locum fecisse videatur, seu etiam filia, quae, nullo exsistente fratre et superstitibus matre ac sororibus tantum, adeundae hereditatis locum matri pro dimidia portione servabit, quod successionis beneficio mater videbitur consecuta, in diem vitae pro sibi debita portione sola tantum possessione delata, omne his, qui supererunt ex priore suscepti matrimonio, filiis relinquat, nec super istiusmodi facultatibus testandi in quamlibet aliam extraneam personam vel quicquam abalienandi habeat potestatem.

 

2. Quod si nullam ex priore matrimonio habuerit successionem, vel natus native decesserint, omne, quod quoquomodo percepit, pleni proprietate iuris obtineat, atque ex iis nanciscendi dominii et testandi, circa quem voluerit, liberam habeat potestatem.

 

3. Similiter etiam admoneri maritos volumus et pietatis et legis exemplo quos, etsi vinculo non adstringimus, velut impositae severius sanctionis, religionis tamen iure cohibemus, ut sciant id a se promptius sperari contemplatione iustitiae, quod necessitate propositae observationis matribus imperatur: ne, si ita necessitas persuaserit, circa eorum personam subsidio sanctionis exigi ab eis oporteat, quod optari interim sperarique condeceat.

 

Dat. xv. kal. iun. Constantinopoli, Antonio et Syagrio coss.

 

Interpretatio. Mulieres, quae amissis maritis ad alias postea nuptias legitimo tempore, id est expleto anno, venerint, si ex priori marito filios habuerint, quicquid per sponsaliciam* largitatem vel nuptiarum tempore consecutae sunt, totum filiis conservabunt, nec in alias vel extraneas personas noverint transferendum. Quicquid vero prior maritus per testamentum seu fideicommissum seu legati titulo vel mortis causa uxori donaverit, de his rebus, quas tali mulier donatione percepit, seu omnibus filiis seu in unum pro merito servitii si conferre voluerit, habebit liberam facultatem, ita ut ei de bonis prioris mariti a filiis ipsius quicquam alienare non liceat. Quod si praesumpserit*, de propriis facultatibus noverit compensandum. Hoc specialius huic legi credidit inserendum, ut mulieri, quum ad alias nuptias venerit, si de filiis, quos ex matrimonio priore susceperat, masculus moriatur, eo casu, ut matrem et sorores aut certe sororem superstitem dimittat et fratrem non dimittat, qui matrem possit excludere, tunc beneficio legis mater cum filiabus vel filia aequali sorte succedat. Si vero filia moriatur et matrem et sorores tantum dimittat, dimidiam defunctae filiae hereditatem mater acquirat, et media sororibus, seu una seu plures sint, proficiat: ea tamen ratione, ut dum advixerit mater, acquisitam ex hac filii aut filiae medietatem tantummodo in usufructu possideat, et reliquis, si supererunt ex priore matrimonio, filiis post obitum derelinquat, ad alias personas in transferendo nec per testamentum, nec per donationem habitura licentiam. Cui mulieri si de priore marito filii non supersint, tunc quaecumque*, quae sub hac occasione percepit, sibi velut propriam vindicet facultatem et in quemcumque* voluerit, iure transmittat. In hac etiam lege similem et patribus mortuis uxoribus condicionem*, si ad alias nuptias venerint, voluit observari, ut, si de priore uxore filii vel filiae fuerint, ex quibus aliqui moriantur, et in suam portionem locum patri faciant, post illis obitum fratribus vel sororibus, qui supererunt de ipso coniugio, portio relicta proficiat, nec poterit per patriam potestatem ad alias transire personas.

 

3.8.3 [=brev.3.8.3]

 

Impp. Honorius et Theodosius aa. Ioanni pf. p.

 

Nulli videatur ambiguum, eorum, quae nuptiarum tempore mulieres accipiunt, etiamsi ad secundas nuptias, exstantibus ex priore matrimonio liberis, emenso tempore forte migraverint, in diem vitae usumfructum circa eas debere durare, salva iis proprietate, quibus ius integrum post earum obitum leges sacratissimae reservarunt, ut manifestum est, quod delatum ex priori coniugio liberis constat.

 

Dat. x. kal. iul. Ravenna, dd. nn. Honorio ix. et Theodosius v. aa. coss.

 

Interpretatio. Notissimum valde est, has facultates, quas tempore nuptiarum mulieres a maritis accipiunt, suo dominio vindicare: et si maritum mori contigerit, qui tamen filios derelinquat, et post transacta luctus tempora legitime ad alias nuptias venerint, in diem vitae suae donatarum rerum teneant usumfructum. Post obitum vero earum ad prioris mariti filios omnia revertantur, nec exinde aliquid matribus vivis filiis in aliorum iura transferre permissum est.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

3.9.0. Si secundo nupserit mulier, cui maritus usumfructum reliquerit.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

3.9.1 [=brev.3.9.1]

 

Impp. Arcadius et Honorius aa. Asterio comiti Orientis.

 

Aperta definitione signamus, longe aliud esse, quod de rebus ante nuptias a nostra mansuetudine constitutum est, aliud, quod de iis, quae ex patrimonio proprio vir suo arbitrio ad usumfructum uxori dereliquit. Nam in eo usufructu, quem vir extremam constituens voluntatem de rebus propriis uxori dimiserit, statim post secundas nuptias mulieri volumus imminere iacturam, secundum eam legem, quae de hoc articulo non dubitatur emissa: de usufructu vero rerum ante nuptias donatarum ea servari, quae saluberrima lex anterior plena definitione decrevit.

 

Dat. xvi. kal. mart. Constantinopoli, Honorio a. iv. et Eutychiano coss.

 

Interpretatio. Clara interpretatione has duas sententias explanavit, ut praeter sponsaliciam* donationem, si maritus moriens de patrimonio suo usumfructum reliquit uxori, iuxta voluntatem eius relicta possideat, ita ut si mulier postea alio viro nupserit, mox usumfructum ex testamento acquisitum filiis eius refundat, a quo usumfructum fuerat consecuta: usumfructum vero de sponsalicia* largitate usque ad obitum suum, sicuti superius alia lex locuta est, merito retinebit: unde haec ipsa post obitum matris ad illius mariti filios, qui donavit, proprietas reditura est.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

3.10.0. Si nuptiae ex rescripto petantur.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

3.10.1 [=brev.3.10.1]

 

Impp. Honorius et Theodosius aa. Theodoro pf. p.

 

Quidam, vetusti iuris ordine praetermisso, obreptione precum nuptias, quas se intelligunt non mereri, de nobis aestimant postulandas, se habere puellae consensum confingentes. Quapropter tale sponsalium genus praesentis legis definitione prohibemus. Si quis igitur contra hanc definitionem nuptias precum surreptione meruerit, amissionem bonorum et poenam deportationis subiturum se esse non ambigat, et amisso iure matrimonii, quod prohibita usurpatione meruerit, filios se iuste hac ratione susceptos non habiturum, nec umquam* postulatae indulgentiae annotationisve principis indulto efficacem se veniae effectum meruisse: exceptis his, quos consobrinorum, hoc est quarti gradus, coniunctionem lex triumphalis memoriae patris nostri, exemplo indultorum, supplicare non vetavit, exceptisque his, qui parentum sponsionem de nuptiis filiarum impleri desiderant, vel sponsalia, hoc est arrarum data nomine, reddi sibi praecepto legum cum quadrupli poena deposcunt. Nos enim peti de nobis nuptias supplicatione prohibemus, quas deceat de voluntate parentum vel de ipsis adultis puellis aut mulieribus impetrari. Nam si negato coniugio, quod fuerat ante promissum, lis aliqua legum praecepto nascatur, de iure nos consuli non vetamus.

 

Dat. kal. febr. Ravenna, dd. nn. Honorio viii. et Theodosius iii. aa. coss.

 

Interpretatio. Fit aliquoties a quibusdam, ut obliti severitatem legum, obrepere principis audeant maiestati et coniugia sibi expetant ex praecepto, quae consequi non merentur, ut de consensu parentum vel puellae mentiantur: qua de causa huiusmodi audaciam interdicit. Quicumque* ergo sub tali obreptione matrimonium se obtinere putaverit, et amissione bonorum et exsilii relegatione se noverit esse damnandum: nec matrimonium, quod taliter quaesierit, habiturum, nec filios tali ordine et ambitione susceptos legitimos appellandos: nec etiam per supplicationem huius praesumptionis* veniam promereri. His vero, quos in quartum gradum originis coniunctio praesumptiva* copulaverit, quia notabile est, tamen si supplicaverint, veniam relaxabit. Nec his interdici, ut praeceptum expetant maiestatis, qui parentum placito copulantur. Illi vero, qui, pactis sibi vivis parentibus puellis, ab ipsis puellis post parentum obitum contemnuntur, praecepti tenore in quadruplum arrarum nomine data vel donata recipiant; nam de reliquo si ante definita non fuerint, per supplicationem coniugia postulari omni severitate prohibuit. Ceterum si cum parentibus puellae aut cum ipsa puella quis de nuptiis pactus fuerit, et unus ex his voluerit de placitis resilire, nos ab eo, qui despicitur, consuli non vetamus. Reliqua pars legis istius alibi iam habetur exposita.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

3.11.0. Si quacumque* praeditus potestate nuptias petat invitae.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

3.11.1 [=brev.3.11.1]

 

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. Neoterio pf. p.

 

pr. Si quis ordinaria vel qualibet praeditus potestate circa nuptias invitis ipsis vel parentibus contrahendas, sive pupillae sive apud patres virgines sive viduae erunt sive et sui iuris viduae, denique cuiuscumque* sortis, occasione potestatis utatur, et minacem favorem suum invitis iis, quorum utilitas agitur, exhibere aut exhibuisse detegitur, hunc et mulctae librarum auri decem obnoxium statuimus, et, quum honore abierit, peractam dignitatem usurpare prohibemus: tali scilicet poena, ut, si circa honorem eum, quo male usus est, vindicandum statuti nostri sanctioni parere noluerit, semper eam provinciam, in qua sibi hoc usurpaverit, habitare per iuge biennium non sinatur.

 

1. Quia tamen contra latentem malitiam praeterea quasdam domos vel quosdam parentes intelligimus muniendos, iubemus, ut, quicumque* iis et quaecumque* erit latentibus per iudicem promissis minisve tentata, ad id matrimonium, cui adspernatur, praestare consensum, confestim, contestatione proposita, cum sua suorumque domo ad iurisdictionem eius desinat pertinere: curaturis hoc uniuscuiusque civitatis vindicibus et eiusdem iudicis apparitoribus. Equidem si haec pravitas ordinarii iudicis erit, universa eius domus ratio atque omnia vel civilia vel criminalia negotia, quamdiu idem in administratione fuerit, vicario competant; sin autem vicarius vel similis potestatis vim in huiusmodi contrahendo matrimonio molietur, vicissim ordinarius iudex intercessor exsistat; si erunt uterque suspecti, ad illustrem praefecturam specialiter talium domorum, quamdiu idem administraverit, tutela pertineat.

 

Dat. xv. kal. Iul. Thessalonica, Gratiano a. v. et Theodosius a. i. coss.

 

Interpretatio. Si aliquis de his iudicibus, qui provincias administrant, vel etiam his, quibus civitates vel loca commissa sunt, per potentiam invitis parentibus virgines aut etiam viduas, si sui iuris sint, per potestatem ad nuptias suas addixerint, aut si pupillae sint, et earum utilitatibus obviantes per terrorem aut per quorumcumque* colludium addicantur, ut his personis, de quibus loquitur, invitae iungantur: quicumque* hoc praesumpserit*, decem pondo auri se noverit condemnandum, et in ea provincia, in qua iudex fuerit, dignitate amissa, biennio prohibeatur accedere. Beneficium tamen lex ista adversus eiusmodi homines parentibus vel ipsis mulieribus, quae in suo iure sunt, vel qui minorum aetates tuentur, indulsit, ut contestationes ad alios iudices vel civitates proximas deferant et eorum patrociniis defendantur: ut, si in eadem provincia sit alia potestas, utpote si sint duo iudices, unus privata et alius dominica iura gubernans, si ab altero sub hac condicione* quaecumque* persona prematur, alterius tutela debeat defensari, aut certe ad magnificam potestatem, quae principis auribus hoc possit intimare, recurrat.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

3.12.0. De incestis nuptiis.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

3.12.1

 

Impp. Constantius et Constans aa. ad provinciales Foenices.

 

Si quis filiam fratris sororisve faciendam crediderit abominanter uxorem aut in eius amplexum non ut patruus aut avunculus convolaverit, capitalis sententiae poena teneatur.

 

Dat. prid. kal. apr. Antiochiae Constantio iii et Constante ii aa. conss.

 

Interpretatio. Quicumque hominum cum fratris filia vel sororis incestam coniunctionem se habere crediderit, capitale periculum se noverit incursurum. (342 mart. 31)

 

3.12.2 [=brev.3.12.1]

 

Impp. Constantinus et Constans aa. et Iulianus Caesar ad Volusianum vicarium Urbis.

 

Etsi licitum veteres crediderunt, nuptiis fratris solutis ducere fratris uxorem, licitum etiam, post mortem mulieris aut divortium contrahere cum eiusdem sorore coniugium, abstineant huiusmodi nuptiis universi, nec aestiment, posse legitimos liberos ex hoc consortio procreari: nam spurios esse convenit, qui nascentur.

 

Dat. prid. kal. mai. Roma, Arbetione et Lolliano coss.

 

Interpretatio. Fratris uxorem ducendi vel uni viro duas sorores habendi penitus licentia denegatur; nam ex tali coniugio procreati filii legitimi non habentur.

 

3.12.3 [=brev.3.12.2]

 

Impp. Arcadius et Honorius aa. Eutychiano pf. p.

 

Manente circa eos sententia, qui post latam dudum legem quoquomodo absoluti sunt aut puniti, si quis incestis posthac consobrinae suae vel sororis aut fratris filiae uxorisve vel eius postremo, cuius vetitum damnatumque coniugium est, sese nuptiis funestarit, designato quidem lege supplicio, hoc est ignium et proscriptionis, careat, proprias etiam, quamdiu vixerit, teneat facultates: sed neque uxorem neque filios ex ea editos habere credatur, ut nihil prorsus praedictis, ne per interpositam quidem personam, vel donet superstes vel mortuus derelinquat. Dos, si qua forte solenniter aut data aut dicta aut promissa fuerit, iuxta ius antiquum fisci nostri commodis cedat. Testamento suo extraneis nihil derelinquat, sed sive testato sive intestato legibus ei et iure succedant, si qui forte ex iusto et legitimo matrimonio editi fuerint, hoc est de descendentibus filius, filia, nepos, neptis, pronepos, proneptis, de ascendentibus* pater, mater, avus, avia, de latere frater, soror, patruus, amita. Testandi sane ita demum habeat facultatem, ut his tantum personis pro iuris ac legum, quod voluerit, arbitrio relinquat, quas succedere imperialis praecepti tenore mandavimus; ita tamen, ut hereditate defuncti penitus arceatur, si quis ex his, quos memoravimus, in contrahendis incestis nuptiis participatum atque consilium iniisse monstrabitur, successuro in locum illius, qui post eum gradum proximus invenitur. Id sane, quod de viris cavimus, etiam de feminis, quae praedictorum se consortiis commaculaverint, custodiatur. Memoratis vero personis non exstantibus, fisco locus pateat. Ad cuius legis nexum et condicionem* pertinere iubemus, si qui forte iam dudum ante promulgationem huiusce legis illicitis memoratarum nuptiarum sceleribus commaculati quoquo modo latere potuerunt.

 

Dat. vi. id. dec. Constantinopoli, Arcadio iv. et Honorio iii. aa. coss.

 

Interpretatio. Post prioris legis sententiam, quae de talibus personis lata est, id praecipit observari, ut districtione legis, supplicio et proscriptione liberi, quisque ille aut sororis aut fratris filiam aut certe ulterioris gradus consobrinam aut fratris uxorem sceleratis sibi nuptiis iunxerit, huic poenae subiaceat, ut de tali consortio separetur. Atque etiam si filios habuerint, non habeantur legitimi nec heredes, sed infamia sint notatae utrimque personae, ita ut possidere tantum proprias facultates principis beneficio videantur. Ceterum nullum praesumant subire contractum, donandi atque testandi facultate summota: sed nec ipsis feminis, quas taliter sortiti sunt, aliquid conferant, et si etiam aliquid tempore nuptiarum sibi dederint, revocetur ad fiscum: aut etiamsi filios habuerint, non per suppositam aut per aliam personam aut per commenticiam donationem ad illos quicquam ex eorum facultate perveniat, sed ipsis mortuis ad legitimos heredes, quoscumque* gradus admittit, usque ad certum originis locum ab intestato ipsi succedunt. Testandi etiam eis in his tantum personis, quibus lege concessum est, permissa potestas, ita ut ex his, quos elegerint, scribant heredes, ita tamen, ut, si qui in tali consortio consensum cum his habuisse docentur, hereditate exclusi, aliis in proximo gradu venientibus locum faciant: nam si desunt personae propinquorum, quos ad successionem vocat lex, tunc in eorum facultatibus fiscus accedat.

 

3.12.4 [=brev.3.12.3]

 

Impp. Honorius et Theodosius aa. Aureliano ii. pf. p.

 

Tanquam incestum commiserit, habeatur, qui post prioris coniugis amissionem sororem eius in matrimonium proprium crediderit sortiendam; pari ac simili ratione etiam, si qua post interitum mariti in germani eius nuptias crediderit adspirandum: illo sine dubio insecuturo, quod ex hoc contubernio nec filii legitimi habebuntur, nec in sacris patris erunt, nec paternam ut sui suscipient hereditatem.

 

Dat. xvii. kal. iun. Constantinopoli, dd. nn. Honorio x. et Theodosius vi. aa. coss.

 

Interpretatio. Quaecumque* mulier sororis suae maritum post illius mortem acceperit, vel si quis ex viris, mortua uxore, sororem eius aliis nuptiis sibi coniunxerit, noverint tali consortio se esse notabiles, et filii, qui exinde fuerint procreati, ex successione excluduntur, nec inter filios habebuntur.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

3.13.0. De dotibus.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

3.13.1 [=brev.3.13.1]

 

Impp. Constantius et Constans aa. ad Philippum pf. p.

 

De moribus actio ultra personam extendi non potest, nec in heredem dabitur, nec tribuetur heredi.

 

Dat. xii. kal. oct. Limenio et Catulino coss.

 

Interpretatio. Si de moribus maritus uxorem accusat, hoc est in maleficio, in adulterio, similibus aliisque criminibus, si mortua uxor fuerit, heredes eius accusari non possunt, quia crimina cum auctore deficiunt: tamen et si maritus mortuus fuerit, quia accusabat uxorem, ab herede mariti mulier non potest accusari.

 

3.13.2 [=brev.3.13.2]

 

Imp. Iulianus a. ad Mamertinum pf. p.

 

In dote reddenda et retentiones ex iure venientes et pacta, quae legibus consentanea esse monstrantur, placet, etiam ex huius sanctionis auctoritate intemerata inviolataque servari.

 

Dat. iv. kal. mart. Iuliano a. iv. et Sallustio coss.

 

Interpretatio. Pacta inter maritum et uxorem, quae de dote inita sunt et cum lege concordant, haec lex sicut reliquas pactiones valere praecepit. De retentionibus vero, quia hoc lex ista non evidenter ostendit, in iure, hoc est in Pauli sententiis sub titulo de dotibus requirendum aut certe in Pauli responsis sub titulo de re uxoria.

 

3.13.3 [=brev.3.13.3]

 

Impp. Honorius et Theodosius aa. Mariniano pf. p.

 

pr. Post alia: si constante matrimonio maritus fatali fuerit sorte consumptus*, dos, quae data dicitur vel promissa ex eius uxoris facultatibus, ad feminam revertatur, nihilque sibi ex hoc defuncti heres audeat vindicare, quod ad mulierem recurrere fecit obitus maritalis.

 

1. Et si fortasse constante matrimonio a marito uxori dos refusa est, quod legibus stare non potest, quia donationis instar perspicitur obtinere, eadem uxore defuncta marito ab eius heredibus cum fructibus ex die refusae dotis restituatur, ita ut proprietas eiusdem a liberis ex eadem susceptis alienari a marito non possit etc.

 

Dat. iv. non. nov. Ravenna, Honorio xiii. et Theodosius x. aa. coss.

 

Interpretatio. Si contigerit, ut maritus uxore superstite moriatur, quaecumque* a muliere marito in dotem data fuerant, ad suum dominium femina revocabit, nec heredes defuncti mariti hoc vindicare praesumant: nam si maritus, dum adviveret, hoc ipsum, quod a muliere in dote perceperat, fortasse refuderit, quia similitudo donationis est refusio, nullam obtinet firmitatem. Si mortua fuerit mulier, non poterunt eius heredes hoc sibimet vindicare, sed marito etiam cum fructibus hoc iubetur debere restitui: sic tamen, ut, si erunt filii, non sibi hoc, dum advixerit pater eorum, quasi ex bonis maternis vindicent, nec pater aliquid aliud nisi usumfructum exinde habere debebit, nec transferendi in aliam personam habebit liberam potestatem, sed omnia post eius obitum ad communes filios revertantur.

 

3.13.4 [=brev.3.13.4]

 

Impp. Theodosius et Valentinianus aa. Hierio pf. p.

 

Post alia: ad exactionem dotis, quam semel praestari placuit, qualiacumque* sufficere verba censemus, etiamsi dictio vel stipulatio in pollicitatione rerum dotalium minime fuerit subsecuta etc.

 

Dat. x. kal. mart. Constantinopoli, Felice et Tauro coss.

 

Interpretatio. Ad implendam vel exigendam dotem, hoc est, quae a muliere tempore nuptiarum viro datur, etiamsi desit stipulatio promittentis et verba iuridica, dos valere iubetur.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

3.14.0. De nuptiis gentilium.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

3.14.1 [=brev.3.14.1]

 

Impp. Valentinianus et Valens aa. ad Theodosium magistrum equitum.

 

Nulli provincialium, cuiuscumque* ordinis aut loci fuerit, cum barbara sit uxore coniugium, nec ulli gentilium provincialis femina copuletur. Quod si quae inter provinciales atque gentiles affinitates ex huiusmodi nuptiis exstiterint, quod in iis suspectum vel noxium detegitur, capitaliter expietur.

 

Dat. v. kal. iun. Valentinianus et Valente aa. coss.

 

Interpretatio. Nullus Romanorum barbaram cuiuslibet gentis uxorem habere praesumat, neque barbarorum coniugiis mulieres Romanae in matrimonio coniungantur. Quod si fecerint, noverint se capitali sententiae subiacere.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

3.15.0. De fideiussoribus dotium.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

3.15.1 [=brev.3.15.1]

 

Impp. Theodosius et Arcadius aa. Martiniano comiti Orientis.

 

Omnium sponsorum vel fideiussorum deinceps in cavenda dotis sponsione promissiones absolvimus.

 

Dat. iv. id. nov. Constantinopoli, Arcadio a. ii. et Rufino coss.

 

Interpretatio. Si quis implendae dotis causa pro muliere fideiussor accesserit, pro hac fideiussione non teneatur obnoxius.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

3.16.0. De repudiis.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

3.16.1 [=brev.3.16.1]

 

Imp. Constantinus a. ad Ablavium pf. p.

 

Placet, mulieri non licere propter suas pravas cupiditates marito repudium mittere exquisita causa, velut ebrioso aut aleatori aut mulierculario, nec vero maritis per quascumque* occasiones uxores suas dimittere, sed in repudio mittendo a femina haec sola crimina inquiri, si homicidam vel medicamentarium vel sepulcrorum dissolutorem maritum suum esse probaverit, ut ita demum laudata omnem suam dotem recipiat. Nam si praeter haec tria crimina repudium marito miserit, oportet eam usque ad acuculam capitis in domo mariti deponere, et pro tam magna sui confidentia in insulam deportari. In masculis etiam, si repudium mittant, haec tria crimina inquiri conveniet, si moecham vel medicamentariam vel conciliatricem repudiare voluerit. Nam si ab his criminibus liberam eiecerit, omnem dotem restituere debet et aliam non ducere. Quod si fecerit, priori coniugi facultas dabitur, domum eius invadere et omnem dotem posterioris uxoris ad semet ipsam transferre pro iniuria sibi illata.

 

Dat. iii. non. mai. Basso et Ablavio coss.

 

Interpretatio. Certis rebus et probatis causis, inter uxorem et maritum repudiandi locus patet; nam levi obiectione matrimonium solvere prohibentur. Quod si forte mulier dicat maritum suum aut ebriosum aut luxuriae deditum, non propterea repudiandus est, nisi forte eum aut homicidam aut maleficum aut sepulcri violatorem esse docuerit, quibus criminibus convictus sine culpa mulieris merito videtur excludi, et mulier recepta dote discedit: nam si haec crimina mulier non potuerit approbare, hac poena mulctatur, ut et dotem, quam dederat vel pro ipsa data fuerat, et donationem, quam percepit, amittat atque etiam exsilii relegatione teneatur. Quod si a viro mulier repellatur, nec ipse, nisi certis criminibus ream docuerit, pro levi, ut assolet, iurgio repudiare non permittitur, nisi fortasse adulteram aut maleficam aut conciliatricem eam probare sufficiat. Quod si docere non potuerit, dotem mulieri restituat et aliam ducere non praesumat uxorem. Quod si forte tentaverit, habebit mulier liberam facultatem, quae innocens eiecta est, domum mariti sui atque omnem eius substantiam sibimet vindicare. Quod dignoscitur ordinatum, ut etiam secundae uxoris dotem repudiata iniuste mulier iubeatur acquirere.

 

3.16.2 [=brev.3.16.2]

 

Imppp. Honorius, Theodosius et Constantius aaa. Palladio pf. p.

 

Mulier, quae repudii a se dati oblatione discesserit, si nullas probaverit divortii sui causas, abolitis donationibus, quas sponsa perceperat, etiam dote privetur, deportationis addicenda suppliciis: cui non solum secundi viri copulam, verum etiam postliminii ius negamus. Sin vero morum vitia ac mediocres culpas mulier matrimonio reluctata convicerit, periura dotem donationemque viro refundat, nullius umquam* penitus socianda coniugio: quae ne viduitatem stupri procacitate commaculet, accusationem repudiato marito iure deferimus. Restat, ut, si graves causas atque involutam magnis criminibus conscientiam probaverit, quae recedit, dotis suae compos, sponsalem quoque obtineat largitatem, atque a repudii die post quinquennium nubendi recipiat potestatem; tunc enim videbitur sui magis viri id exsecratione quam alieni appetitione fecisse.

 

1. Sane si divortium prior maritus obiecerit ac mulieri grave crimen intulerit, persequatur legibus accusatam impetrataque vindicta et dote potiatur, et suam recipiat largitatem et ducendi mox alteram liberum sortiatur arbitrium. Si vero morum est culpa, non criminum, donationem recipiat et dotem relinquat, aliam post biennium ducturus uxorem. Quod si matrimonium solo maluerit separare dissensu, nullisque vitiis peccatisque gravetur exclusa, et donationem vir perdat et dotem, ac perpetuo coelibatu insolentis divortii poenam de solitudinis moerore sustineat, mulieri post anni metas nuptiarum potestate concessa.

 

2. Super retentionibus autem dotium propter liberos iuris antiqui praecepimus cauta servari.

 

Dat. vi. id. mart. Ravenna, Eustathio et Agricola coss.

 

Interpretatio. Si mulier prior repudium marito intulerit et statutas lege non docuerit causas, amittat sponsaliciam largitatem, nec repetat, quod marito in dotem dedit, atque insuper exsilio relegata nec nubendi locum habeat nec ad propria revertendi. Nam si leves culpas edocuerit, quibus divortium videatur appetere, et dote careat et donationem refundat, neque alteri viro nubendi habeat potestatem. Si vero postea maritum dimittens adulterio se forte miscuerit, maritus etiam post repudium habeat licentiam persequendi. Quod si mulier, quae discedit, in virum gravia crimina et certa probaverit, et dotem revocabit et quod ei maritus in sponsaliciam largitatem contulerat, vindicabit et post quinquennium nubendi habebit liberam facultatem. Nam si maritus repudium prior intulerit, probatis causis, vindicta percepta expulsae uxoris dotem vindicet donationemque recipiat et continuo, si voluerit, aliam ducat uxorem: nam si crimina certa non fuerint, sed, ut solet fieri, femina morum levitate displiceat, maritus donationem suam revocet et illi, quicquid ab ea perceperat, mox refundat et post biennium aliam ducat uxorem. Quod si nec morum culpa docebitur, et sola est dissensio animorum, mulier, quae innocens expulsa est a marito, et donationem a viro factam sibi vindicet et suam dotem revocet; ille vero in perpetuum solitarius permanebit, nec praesumat alterius mulieris coniugio sociari: mulier vero post annum ad aliud coniugium, si voluerit, transire permittitur. Propter communes vero liberos, si fuerint, ea praecepit observari, quae in iure de retentionibus statuta pro numero filiorum, quod paulus in libro responsorum dicit sub titulo de re uxoria.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

3.17.0. De tutoribus et curatoribus creandis.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

3.17.1 [=brev.3.17.1]

 

Imp. Constantinus a. et Caes. ad Bassum pf. p.

 

In universis litibus placet non prius puberem iustam habere personam, nisi interposito decreto aut administrandi patrimonii gratia aut ad litem fuerit curator datus; ut iuxta praecedentia nostrae provisionis statuta legitime initiatae litis agitatae in iudiciis controversiae finiantur.

 

Dat. iv. id. oct. Aquileia, Constantino a. v. et Licinio caes. coss.

 

Interpretatio. Si pupillis actio inferatur, quamvis adulti videantur, ad litem venire non possunt, nisi forte aetas eorum curiae testificatione firmetur, aut certe provisus curator patrimonium pupilli vel negotium tueatur.

 

3.17.2 [=brev.3.17.2]

 

Idem a. et Caes. ad populum.

 

In feminis tutelam legitimam et consanguineus patruus non recuset.

 

Dat. prid. kal. ian. ipso a. vii. et caes. coss.

 

Ista lex expositione non indiget.

 

3.17.3 [=brev.3.17.3]

 

Imppp. Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. Proculo pf. U.

 

pr. Illustris praefectus urbis adhibitis decem viris e numero senatus amplissimi et praetore clarissimo viro, qui tutelaribus cognitionibus praesidet, tutores curatoresve ex quolibet ordine idoneos faciat retentari. Et sane id libero iudicio expertesque damni constituent iudicantes, et si regendis pupillaribus censibus singuli creandorum pares esse non possunt, plures ad hoc secundum leges veteres conveniet advocari, ut, quem coetus ille administrandis negotiis pupillorum dignissimum iudicarit, sola sententia obtineat praefecturae. Itaque hoc modo remoti a metu, qui consilio adfuerint, permanebunt, et parvulis adultisque iusta defensio sub hac prudentium deliberatione proveniet.

 

1. Quod tamen circa eorum personas censuisse nos palam est, quibus neque testamentarii defensores, neque legitimi vita, aetate, facultatibus suppetunt. Nam ubi forte huiuscemodi homines offeruntur, si nihil ad defensionem sui privilegiis comparabunt, ut teneri possint, iure praescribimus.

 

2. Ceterum alia, quae in causis minorum antiquis legibus cauta sunt, manere intemerata decernimus.

 

Dat. vi. kal. ian. Mediolani, Timasio et Promoto coss.

 

Interpretatio. Quoties de pupillorum tutela tractatur, debent primi patriae cum iudice, secundum aetates minorum, aut tutorem aut curatorem eligere, ut ille, qui susceperit tutelam tali electione, possit esse securus. Quae tamen electio circa eas personas observabitur, quae nec testamento decretae sunt, nec propinquitate ad id officium adducuntur. De aliis sane minorum commodis legum priorum statuta praecepit observari.

 

3.17.4 [=brev.3.17.4]

 

Iidem aaa. Tatiano pf. p.

 

pr. Matres, quae amissis viris tutelam administrandorum negotiorum in liberos postulant, priusquam confirmatio officii talis in eas iure veniat, fateantur actis, ad alias se nuptias non venire.

 

1. Sane in optione huiuscemodi nulla cogitur, sed libera in condiciones*, quas praestituimus, voluntate descendat; nam si malunt alia optare matrimonia, tutelas filiorum administrare non debent.

 

2. Sed ne sit facilis in eas post tutelam iure susceptam irruptio, bona eius primitus, qui tutelam gerentis affectaverit nuptias, in obligationem venire et teneri obnoxia rationibus parvulorum praecipimus, ne quid incuria, ne quid fraude depereat.

 

3. His illud adiungimus, ut mulier, si aetate maior est, tum demum petendae tutelae ius habeat, quum tutor legitimus defuerit, vel privilegio a tutela excusetur, vel suspecti genere summoveatur, vel ne suis quidem per animi aut corporis valetudinem administrandis facultatibus idoneus inveniatur.

 

4. Quod si feminae tutelas refugerint et praeoptaverint nuptias, neque quisquam legitimus ad pares possit causas vocari, tum demum vir illustris praefectus urbi, adscito praetore, qui impertiendis tutoribus praesidet, sive iudices, qui in provinciis iura restituunt, de alio ordine per inquisitionem dari minoribus defensores iubebunt.

 

Dat. xii. kal. febr. Mediolano, Valentinianus a. iv. et Neoterio coss.

 

Interpretatio. Mulieres mortuis maritis, si ipsae voluerint tutelam suscipere filiorum, priusquam hoc assumant, actis profiteantur, se non esse nupturas. Sed hoc ipsum non extorquendum est; sed si maluerint, hoc voluntate propria fateantur: nam si ad alias nuptias migrare voluerint, tutelam filiorum administrare non possunt. Sciant hoc etiam viri, qui sibi iungendas matres postulant parvulorum, quod, si mulieres tutelam administrare coeperint filiorum et postea nupserint, ille, qui in consortio recipitur maritali, bona sua noverit obligata et se ad rationem reddendam minoribus obnoxium esse futurum. Additur etiam illud, quod mulier, nisi maior aetate fuerit, tutelam suscipere prohibetur. De his vero, qui cum lege veniunt ad tutelam, si quis ex his videbitur aut deceptus facultatibus aut moribus vilis, admitti non poterit, ne minorum bona depereant: sed illi accedant in tutelam, qui integritate mentis et certa propinquitate iunguntur. Nam si defuerint personae, quas diximus, et mater tutelam suscipere noluerit, tunc, sicut prius constitutum est, electio iudicis vel provincialium tutores minoribus deputabit.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

3.18.0. Qui petant.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

3.18.1 [=brev.3.18.1]

 

Imp. Constantius a. et Iulianus Caes.

 

Have orfite carissime nobis. Avos quoque et avias tutoris necessitas postulandi teneat obligatos, si nepotibus pupillaris aetatis testamentaria vel legitima tutela defuerit. Nam si tutor forte petitus non fuerit, secundum ea, quae priscis legibus statuta sunt, emolumentum successionis amittant, ad quos poterat hereditas pervenire.

 

Dat. id. iul. Constantio a. ix. et Iuliano caes. ii. coss.

 

Interpretatio. Si avus paternus defuerit, avos maternos etiam atque avias, tam paternas quam maternas iubet ad tutores parvulorum petendos legis praeceptione constringi, si tamen testamentarii vel legitimi deesse probantur. Quod si nepotibus parvulis tutores providere despexerint, iubet eos huiusmodi dispendio subiacere, ut, si forte cesserit luctuosa hereditas, de successione minorum, quibus tutores aut non petierint aut noluerint providere, habeantur extranei.

 

3.18.2

 

Idem a.

 

Si mater defensorem legitimum filiis non poposcit vel tutor pupillis inventarium rerum propria avaritia vel temeritate non conscripserit, ita plectantur infamiae, ut nec testandi nec donandi habeant libertatem.

 

Dat. prid. k. april. Mosto cons.

 

Expositione non egit.

 

(.......).

 

††

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

3.30.0. De administratione et periculo tutorum et curatorum.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

3.30.1 [=brev.3.19.1]

 

Imp. Constantinus a.

 

Pro officio administrationis tutoris vel curatoris bona, si debitores exsistant, tanquam pignoris titulo obligata, minores sibimet vindicare minime prohibentur.

 

Dat. vii. kal. april. Treviris, Volusiano et Anniano coss.

 

Interpretatio. Quicumque* tutor sive curator negligentia administrationis suae debitor minoribus comprobatur, noverit facultates suas ita obligatas, ut, si non satisfecerit, ratione deducta, bona sua a minoribus loco pignoris teneantur.

 

3.30.2 [=brev.3.19.2]

 

Idem a. ad Maximum pf. U.

 

Post alia: minorum defensores, si per eos donationum condicio* neglecta est, rei amissae periculum praestent etc.

 

Dat. iii. non. febr. Roma, Sabino et Rufino coss.

 

Interpretatio. Si in his, quae minoribus donari possunt, per tutoris negligentiam sive colludium donationis solennitas vel condicio* impleta non fuerit, id, quod minori deperierit, de proprio cogitur exsolvere.

 

3.30.3

 

[Idem a. ad populum.

 

pr. Lex, quae tutores curatoresque necessitate adstrinxit, ut aurum argentum gemmas vestes ceteraque mobilia pretiosa, urbana etiam mancipia, domos balnea horrea atque omnia intra civitates venderent omniaque ad nummos redigerent praeter praedia et mancipia rustica, multum minorum utilitati adversa est. Praecipimus itaque, ut haec omnia nulli tutorum curatorumve liceat vendere, nisi hac forte necessitate et lege, qua rusticum praedium atque mancipium vendere vel pignorare vel in dotem dare in praeteritum licebat, scilicet per inquisitionem iudicis, probationem causae, interpositionem decreti, ut fraudi locus non sit. Ante omnia igitur urbana mancipia, quia totius supellectilis notitiam derunt, semper in hereditate et in domo retineant; nam boni servi fraudem fieri prohibebunt, mali, si res exegerit, sub quaestione positi poterunt prodere veritatem.

 

1. Atque ita omnia observabunt, ut nec inventaria minuere nec mutare vel subtrahere aliquid tutor valeat: quod in veste margaritis gemmis et in vasculis ceteraque supellectili necessarium est. Et tolerabilius est, si ita contigerit, servos mori suis dominis quam servire extraneis: quorum fuga potius tutori adscribitur, sive neglegentia dissolutam patiatur esse disciplinam sive duritia vel indeia at verberibus eos adficiat. Nec enim dominos execrantur, sed magis diligunt, ita ut haec lex per hoc quoque melior antiqua sit: tunc enim remota servorum custodia etiam vita minorum saepius prodebatur. Nec vero domum vendere liceat, in qua defecit pater, minor crevit, in qua maiorum imagines aut videre fixas aut revulsas non videre satis est lugubre. Ergo et domus et cetera omnia inmobilia in patrimonio minorum permaneant nullumque aedificii genus, quod integrum hereditas dabit, conlapsum tutoris fraude depereat.

 

2. Sed et si parens vel cuiuscumque heres est minor reliquerit deformatum aedificium, tutor testificatione operis ipsius et multorum fide id reficere cogetur: ita enim annui reditus plus minoribus conferent quam per fraudes pretia deminuta. Servi etiam, qui aliqua sunt arte praediti, operas suas commodo minoris inferent, et reliqui, qui in usum minoris domini esse non poterunt quibusque ars nulla est, partim labore suo, partim alimoniarum taxatione pascantur.

 

3. Lex enim non solum contra tutores, sed etiam contra feminas inmoderatas atque intemperantes prospexit minoribus, quae plerumque novis maritis non solum res filiorum, sed etiam vitam addicunt.

 

4. Huic accedit, quod ipsius pecuniae, in qua robur omne patrimoniorum veteres posuerunt, fenerandi usus vix diuturnus, vix continuus et stabilis est: quo facto saepe intercidente pecunia ad nihilum minorum patrimonia deducuntur.

 

5. Iam ergo venditio tutoris nulla sit sine interpositione decreti: exceptis his dumtaxat vestibus, quae detritae usu aut corruptae servando servari non poterint.]

 

6. ...vel curatore sollicito, ut easdem inspiciat frequenti recognitione incolumes.

 

7. Animalia quoque supervacua minorum veneant, non vetamus.

 

 

Dat. id. mart. Sirmio Constantino a. vii et Constantio c. conss. (326 mart. 15).

 

3.30.4

 

Idem a. ad universos provinciales.

 

Post alia: minorum defensores, hoc est tutores vel curatores, si participes rei, quae lite poscitur, ita, ut iussum est, edere detractaverint eosdemque contra verum nominaverint, quoniam pupillo nihil vel adulto perire oportet, in quolibet litis eventu tantum de proprio pecuniae fisco inferant, quantum aestimatione habita ex tertia parte colligitur. Quodsi pauperes sint, capitis deminutione plectantur et desinant cives esse Romani, ita ut ius integrum ipsis minoribus reservetur. Et cetera.

 

Dat. k. aug. Basso et Ablabio conss. (331 aug. 1).

 

3.30.5 [=brev.3.19.3]

 

Idem a. Felici.

 

Quoniam per negligentiam seu proditionem tutorum et curatorum possessiones iuris emphyteutici, vitio intercedente commissi, e minorum fortunis avelluntur, placet, ut tutor curatorve, cuius officio manente possessio minoris iuris emphyteutici praerogativam, commissi offensa, perdiderit, tantum de facultatibus propriis, censura imminente, minoribus restituat, quanto rem valere potuisse constabit.

 

Dat. xiv. kal. mai. Constantinopoli, Dalmatio et Zenophilo coss.

 

Interpretatio. Si forte cesserit, ut minores possessionem iuris emphyteutici, hoc est, quod ex fisci bonis parentes eorum habere meruerant, sub qualibet praestatione tenuerint, et hoc per negligentiam sive proditionem tutoris aut imminutum fuerit aut certe sublatum, quicquid perierit, a tutore vel curatore esse reddendum.

 

3.30.6 [=brev.3.19.4]

 

Impp. Arcadius et Honorius aa. Eutychiano pf. p.

 

pr. Tutores eodem momento, quo fuerint ordinati, mox adeant cognitores, ut praesentibus primatibus, defensore, officiis etiam publicis, inventario solenniter facto, omne aurum argentumque et quicquid vetustate temporis non mutatur, si in pupilli substantia reperiatur, iudicum ac senatorum, officiorum etiam publicorum inustum signaculis, in tutissima, publicae auctoritate sententiae, sine spe aliqua usurarum, custodia collocetur; non prius qualibet occasione mutandum, quam adultus, legitimam ingressus aetatem, non tam litibus vacare incipiat, quam integro se mox gaudeat patrimonio restitutum.

 

1. Et quoniam etiam mediocris pensanda fortuna est, si cui forte in hereditate mobilia tantum, non etiam immobilia relinquantur, nec aliqui fundorum reditus supputentur, ex quibus vel familia pupilli sustentari valeat vel pupillus, ex mobilibus aut praedia idonea comparentur, aut, si forte, ut assolet, idonea non potuerint inveniri, iuxta antiqui iuris formam usurarum crescat accessio; ut et hic, unde fundorum reditus non sperantur, ex incremento rei mobilis minoris necessitas adiuvetur, et ibi sine periculo tutoris usurae penitus non petantur.

 

Dat. vi. kal. mart. Constantinopoli, Arcadio iv. et Honorio iii. aa. coss.

 

Interpretatio. Mox ad tutelam quis accesserit, adhibitis continuo primatibus civitatis vel defensore cum officio suo, suscepta pupilli bona facto rerum conscribat inventario: et si quid erit in pecunia vel argento, vel quae non possunt vetustate perire, praedictorum annulis obsignata reponat, et nulla occasione minuatur, neque id pupillo, dum in annis minoribus fuerit, pro litibus aut aliis causis noverint committendum, sed usque ad perfectam aetatem omni integritate servetur: in reliquis rebus proficiente diligentia. Nam si minores eius sunt facultates, ut non sit patrimonium illis, et tantummodo substantia in rebus mobilibus invenitur, sciant tutores sibi esse permissum, ut vendere praesumant mobilia et agros comparare, ut minoribus in ea parte prospiciant; si vero non est eiusmodi substantia, unde praedium comparetur, hanc iubentur habere diligentiam, ut pecunia colligatur, et compendiis usurarum aut quibuslibet aliis rebus commodum pupillis acquirant; aut si forte tenuitas substantiae erit, exinde salva re pupillis substantia ministretur; et si ita egerint, a tutore pupillus non erit quaesiturus usuram.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

3.31.0. De excusatione tutorum.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

3.31.1

 

Impp. Arcadius et Honorius aa. Flaviano praefecto Urbi.

 

Post alia: excusationem naviculariis tutelae sive curae hactenus ipsis tribuimus, ut in huiusmodi officiis minoribus sui tantum corporis obligentur.

Dat. iii non. mart. Mediolano Stilichone et Aureliano conss. (400 mart. 5).

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

3.32.0. De praediis minorum sine decreto non alienandis.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

3.32.1

 

Imp. Constantinus a. ad Severum.

 

Minores, qui intra viginti quinque annorum aetatem sunt, praedium vel mancipium rusticum sine decreti interpositione alienatum, etiam non petita in integrum restitutione, poterunt vindicare; ita ut, si hac lege proposita tantum ad metas vicesimi et quinti anni supererit, ut coepta lis intra eiusdem anni finem terminari non possit, inchoata lis possit protendi. Sed et ii, quos eadem lex exacto vicensimo et quinto anno intra viginti et sex annos deprehenderit, incoare petitiones suas non morentur, quoniam usque ad vicensimum et sextum annum ita inchoatae litis tempora concluduntur. Qui vero post hoc tempus agere temptaverit, expellatur, ut iam certus securusque possessor sit.

 

Dat. xv k. ian. Serdicae Probiano et Iuliano conss. (322 [325?] Dec. 18).

 

3.32.2

 

Impp.

 

Etsi minores vel ex patris nomine vel ex suo, debitis dumtaxat fiscalibus ingruentibus, vel ex privatis contractibus repperientur obnoxii, decreti interpositio a constantiniano praetore celebranda est, probatis examussim causis, ut patefacta rerum fide firma venditio perseveret. Haec cum ita sint, etiam suspecti tutores sub eius debent examine postulari, contraria quoque actione tribuenda; scilicet ut tunc demum ad experientiam tuam servatis legibus recurratur, si apud utrumque praetorem, dum quaestio ventilatur, ab aliqua parte auxilium provocationis fuerit obiectum, ut provocationis merita sublimis disceptator expendas.

 

Dat. (....).

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

†††

THEODOSIANI LIBRI XVI

 

CUM CONSTITUTIONIBUS SIRMONDIANIS

 

ET

 

LEGES NOVELLAE AD THEODOSIANUM PERTINENTES

liber quartus

 

--------------------------------------------------------------------------------

( Based on the edition of Th. Mommsen, Theodosiani libri XVI.., Berlin, 1905 ).

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

CTh.4.1.0. De cretione vel bonorum possessione.

CTh.4.2.0. Unde liberi.

CTh.4.3.0. De Carboniano edicto.

CTh.4.4.0. De testamentis et codicillis.

CTh.4.5.0. De litigiosis.

CTh.4.6.0. De naturalibus filiis et matribus eorum

CTh.4.7.0. De manumissionibus in ecclesia.

CTh.4.8.0. De liberali causa.

CTh.4.9.0. De his, qui a non domino manumissi sunt.

CTh.4.10.0. De libertis et eorum liberis.

CTh.4.11.0. De longi temporis praescriptione.

CTh.4.12.0. Ad senatus consultum Claudianum.

CTh.4.13.0. De vectigalibus et commissis

CTh.4.14.0. [=brev.4.12.0.] De actionibus certo tempore finiendis.

CTh.4.15.0 [=brev.4.13.0.] De quinquennii praescriptione.

CTh.4.16.0. De re iudicata.

CTh.4.17.0. De sententiis ex periculo recitandis.

CTh.4.18.0. [=brev.4.16.0.] De fructibus et litis expensis.

CTh.4.19.0. [=brev.4.17.0.] De usuris rei iudicatae.

CTh.4.20.0. Qui bonis ex lege Iulia cedere possunt.

CTh.4.21.0. [=brev.4.19.0.] Quorum bonorum.

CTh.4.22.0. [=brev.4.20.0.] Unde vi.

CTh.4.23.0. [=brev.4.21.0.] Utrubi.

CTh.4.24.0. De aedificiis privatis et publicis.

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

4.1.0. De cretione vel bonorum possessione.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

4.1.1 [=brev.4.1.1]

 

Impp. Theodosius et Valentinianus aa. ad senatum.

 

Post alia: patrem aliqua ex parte minorem esse matribus, non sinemus. Nam quum etiam infantis filii morientis mater bonorum solatia consequatur, cur de aetate eius pater graves patiatur tendiculas, non videmus; et quum legitima successio non modo in matre, verum etiam in successoribus longius constitutis non bonorum possessionis petitionem, non cretionis solennitatem cogitur custodire, qualicumque* contenta aditae vel adeundae hereditatis indicio, quanto magis pater talibus est vinculis exuendus? Atque ideo hac oratione sancimus, ut pater etiam infantis filii successionem, sive ille matre eius moriente adeundae hereditatis vel petendae bonorum possessionis fuerit exsecutus officium, sive ista neglexerit, morienti filio infanti in qualibet aetate sine ambiguitate succedat.

Dat. viii. id. nov. Ravenna, dd. nn. Theodosius xii. et Valentinianus ii. aa. coss.

 

Interpretatio. Cretio et bonorum possessio antiquo iure a praetoribus petebatur: quod explanari opus non est, quia legibus utrumque sublatum est. Et ideo infans, licet loqui non possit, tamen hereditatem sibi debitam capit, cui morienti pater aut is, qui proximus fuerit, ex lege succedit.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

4.2.0. Unde liberi.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

4.2.1 [=brev.4.2.1]

 

Impp. Arcadius et Honorius aa. Aureliano pf. p.

 

Filia, quae dote a patre suscepta matrimonio sociata est, intestato patre mortuo, si hereditatem velit adire cum fratribus, dotem, quam susceperat, miscere cogatur paternae substantiae atque ita in subeunda hereditate sociari cum fratribus.

 

Dat. prid. non. oct. Constantinopoli, Arcadio iv. et Honorio iii. aa. coss.

 

Interpretatio. Filia, si tempore nuptiarum a patre fuerit dotata, et postea pater intestatus moriatur, si in reliqua patris substantia vult cum aliis fratribus aequalis accedere, dotem vel quicquid accepit tempore nuptiarum hereditati paternae cum fratribus dividendam confundat. Quod si noluerit, sit his, quae percepit, pro sua portione contenta.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

4.3.0. De Carboniano edicto.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

4.3.1 [=brev.4.3.1]

 

Imppp. Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. Rufino pf. p.

 

Carbonianum edictum sub personis legitimis indubitato matrimonio, custodito partu et probata legitima successione defertur: scilicet ut in possessione novus heres locatus usque ad pubertatis annos sine inquietudine rebus utatur interdum alienis.

 

Dat. iv. kal. oct. Constantinopoli, Theodosius a. iii. et Abundantio coss.

 

Interpretatio. Si quis moriens ex legitimo matrimonio praegnantem reliquerit uxorem, iubet lex, mulierem a propinquis, quo usque ad partum veniat, custodiri: quae quum legitimo tempore ediderit, is, qui natus fuerit, pro sua portione in patris hereditate succedat et usque ad quintum et decimum aetatis suae annum, quae a patre derelicta sunt, sine ullius repetitione possideat: futurum, ut suas postmodum per curatorem aut excipiat aut exserat actiones.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

4.4.0. De testamentis et codicillis.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

4.4.1 [=brev.4.4.1]

 

Imp. Constantinus a. et Constantius caes. pf. U.

 

In codicillis, quos testamentum non praecedit, sicut in voluntatibus testamenti septem testium vel quinque interventum non deesse oportet: sic enim fiet, ut testantium successiones sine aliqua captione serventur. Si quando igitur testium numerus defecerit, instrumentum codicilli habeatur infirmum. Quod et in ceteris voluntatibus placuit observari.

 

Dat. xi. kal. ian. Constantino a. vii. et Constantio caes. coss.

 

Interpretatio. Si quis non fecerit testamentum, sed vice testamenti fecerit codicillum, in quo codicillo legitima heredis institutio teneatur, et hunc ipsum eodem numero testium, hoc est septem aut quinque subscriptionibus faciat confirmari: si minus quam quinque, valere non poterit, sicuti et ceterae voluntates. nam secundum superiorem legem, si condito testamento postea factus fuerit codicillus, et in eo alium, quam in testamento fecerat, heredem voluerit nominare, in eo codicillo heredis institutio non valebit.

 

4.4.2 [=brev.4.4.2]

 

Imppp. Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. Proculo pf. u.

 

pr. Quae codicillis aut epistolis nobis necessitudinibusve nostris relinquuntur, non admittimus; sit ille usus inter privatos ratus. Et sane hoc loco praebemus licentiam, ut civiliter sive criminaliter, ut actor elegerit, super prolata epistola requiratur, et incumbat probatio ei primitus, qui scripturam obtulerit. Ceterum quod ad nos nostrosque attinet, codicillos et epistolas adeo refutamus, ut ex illis, etiamsi veras eas esse quaestionum regula approbarit, quicquid nobis relictum nostrisve constiterit, ad liberos defuncti vel, si hi non sint, ad proximum quemque iudicii nostri humanitate pertineat.

 

1. Testamenti vero scripturam legitimam vel nuncupationem, quae in nomen nostrum forte processerit, iure capiemus, nec in ea re distare ius nostrum a privatis heredibus profitemur.

 

Dat. Mediolani x. kal. febr., Timasio et Promoto coss.

 

Interpretatio. Si quis moriens principi vel propinquis vel amicis eius aliquid per codicillum aut per epistolam crediderit relinquendum, pietatis intuitu id praecipit non valere: sed si quid tali modo privatis fuerit derelictum, et de talibus chartulis orta fuerit fortasse contentio, in iudicis discussione consistat, utrum possit scriptura prolata iure subsistere. Ceterum principi vel eius proximis, quicquid testamento aut nuncupatione dimittitur, hoc sibi legibus valere permittitur.

 

4.4.3 [=brev.4.4.3]

 

Impp. Arcadius et Honorius aa. Aeternali proconsuli Asiae.

 

Testamentum non ideo infirmari debebit, quod diversis hoc deficiens nominibus appellavit, quum superflua non noceant. Praetermissa namque necessaria, non abundans cautela vel contractus imminuit vel testatoris officit voluntati.

 

1. Nec patimur fidem conditi arbitrii ob hoc debere convelli, si aut maiorem in principio signatorum aut minorem aut nullum numerum conditor suae praedixerit voluntati, quum quinque huic non ignari subscripserint testamento, licet non eisdem series fuerit recensita, sed hic, qui extremum disponit arbitrium, obsignandum porrexerit testamentum.

 

2. Nec enim novum promulgamus, sed divi constantini sanctionem et inclytae recordationis sententiam patris serenitatis nostrae nostraque super huiusmodi causa, quae sunt ex antiquioribus propagata, secuti decreta statuimus, iis, qui extremas ordinant voluntates, haec esse servanda, ut et praesentes videant subscriptores, et ii, cur venerint, non ignorent, etiamsi iisdem scripturae continentia non fuerit intimata.

 

3. Nec si quid ex munificentia morientis fuerint consecuti, infructuosum subscribentes facient testamentum, quum hoc auctorem prudentissimum iurisconsultorum non sit ambiguum scaevolam comprobasse.

 

Dat. xii. kal. april. Arcadio iv. et Honorio iii. aa. coss.

 

Interpretatio. Si moriens, quum scribit aut dictat chartulam testamenti, praetermiserit forsitan vocabulum ponere, aut civilis, id est, quod quinque testium, aut praetorii iuris, quod septem testium erit subscriptione firmandum; aut si maiorem vel minorem testium numerum se testator in principio dixerit evocasse, usque ad quinque subscriptorum numerum, etiamsi non relegant testamentum, valere permissum est, ita ut, sicut minor numerus impedit voluntatem, sic, quicquid superfuerit, non noceat testamento: quia et lex ipsa constituit, quod superflua iuri impedire non debeant. Hoc etiam observandum, ut testator signandum testibus offerat testamentum, nec ideo habeatur infirmum, si alicui de subscriptoribus testator aliquid legati nomine derelinquit.

 

4.4.4 [=brev.4.4.4]

 

Iidem aa. Africano pf. U.

 

Testamenta omnium ceteraque, quae apud officium censuale publicari solent, in eodem reserventur, nec usquam permittatur fieri ulla translatio. mos namque retinendus est fidelissimae vetustatis, quem si quis in hac urbe voluerit immutare, irritam tmoruorum < mortuorum> videri faciet voluntatem.

 

Dat. vi. kal. oct. Constantinopoli, Caesario et Attico coss.

 

Interpretatio. Testamenta omnia vel reliquas scripturas apud censuales in urbe Roma voluit publicari, hoc est, ut in reliquis regionibus apud curiae viros testamenta, vel quaecumque* scripturae actis firmari solent, gestorum allegatione muniantur. Si vero mortuorum voluntates actis reservatae non fuerint, nihil valebunt.

 

4.4.5 [=brev.4.4.5]

 

Impp. Honorii et Theodosii aa. edictum ad populum urbis Constantinopolitanae et ad omnes provinciales.

 

Nolumus convelli deficientium scriptas iure ac solenniter voluntates, dum quoddam morientis supremum et non adscriptum processisse confirmatur arbitrium, tanquam patrimonium suum ad nos deficiens maluerit pertinere. Omnibus enim privatis et militantibus interdicimus, ne huiusmodi perhibeant testimonia, et falsi criminis reos teneri praecipimus, si, quum scriptae iure ac solenniter deficientium exstiterint voluntates, non scriptum aliquid sub nostrorum nominum mentione falso adstruere moliantur. Nemo itaque relictus heres vel legibus ad successionem vocatus nostrum vel potentium nomen horrescat; nemo ferre testimonia in hunc modum vel suscipere gestis huiusmodi voces audeat nostro vel etiam privatorum potentium nomine. maneat arbitrium, quod vera et solennis scriptura commendat; excludatur, si quid adversus eam vel deficientis animum sub deferenda hereditate nostrae perennitati per testimonia non scripta et falso contexta asseveratur; nemo scriptis proprium auferat robur et non scriptis sub praetextu nostri vel potentium nominis ingerat firmamentum.

 

Dat. iv. id. mart. Constantinopoli, Theodosius a. vii. et Palladio coss.

 

Interpretatio. Placuit, voluntatem defunctorum ea ratione servari, ut, si deficiens quis non perfecerit testamentum, non potest quicumque* pro perfecto uti, quod imperfectum resedit. Nec admittit hanc testificationem principis clementia, si forte dicat aliquis: audivi morientem velle hoc principi vel etiam his personis, quae potestati adiunctae sunt, vel cuiuscumque* potentis taliter deputatum: hanc vocem admitti non patitur. Et sicuti legitimas scripturas vel in suam personam vel in quascumque* alias potestates sive in privatos valere mandavit, ita imperfectam et sub tali testificatione prolatam penitus valere non voluit.

 

4.4.6 [=brev.4.4.6]

 

Iidem aa. Palladio pf. p.

 

Ne quis post diem mortis scriptis ante decennium testamentis praestetur assensus, nullisque penitus viribus scriptura huiusmodi tempore antiquata taxetur: praesertim quum, si voluntas continuata perstiterit, brevis mora sit, recentibus vetustatem innovare temporibus. Vix enim fieri potest, ut per haec tempora, quae fidei amore contraximus, omnem testium conscientiam mors coniurata surripiat, et revera nefas est, ut antiquae deliberationis ordinatio voluntas postrema dicatur.

 

Dat. x. kal. iul. Ravenna, dd. nn. Honorio xii. et Theodosius viii. aa. coss.

 

Interpretatio. Si quis condito testamento decennio superstes fuerit et suam non mutaverit voluntatem, quod ante decennium factum est, vacuum remanebit.

 

4.4.7 [=brev.4.4.7.]

 

Imp. Theodosius a. Asclepiodoto pf. p.

 

pr. Si quis agere ex testamento, quolibet modo, sive scripto, sive sine scriptura confecto, de hereditate voluerit, ad fideicommissi persecutionem adspirare cupiens, minime permittatur. Tantum enim abest, ut aditum cuiquam pro suo migrandi desiderio concedamus, ut etiam illud sanciamus, ut, si testator faciens testamentum in eodem pro codicillis etiam id valere complexus sit, qui hereditatem petit ab ipsis intentionis exordiis, utrum velit, eligendi habeat potestatem, sciens, se unius electione alterius sibi aditum praeclusisse; ita ut, sive bonorum possessionem secundum tabulas vel secundum nuncupationem ceterasque similes postularit, aut certe ex edicto divi Hadriani se mitti ad possessionem ex more petierit, statim inter ipsa huius iuris auspicia propositum suae intentionis explanet. Sic enim, si quis defuncti agnoverit voluntatem, de inofficioso agere prohibetur, et patronus, liberti muneribus electis et operis, contra tabulas bonorum possessione repellitur: sic mulier in edicto, quod de alterutro est, quum suam explanaverit optionem, ne poenitentia possit ad aliud transire, etiam satisdatione cogetur praecavere, nisi si aetatis iuvetur auxilio.

 

1. Illud quoque pari ratione servandum est, ut testator, qui decreverit facere testamentum, si id implere nequiverit, intestatus videatur esse defunctus, nec traducere liceat ad fideicommissi interpretationem, velut ex codicillis ultimam voluntatem, nisi si id ille complexus sit, ut vim etiam codicillorum scriptura debeat obtinere; illo iure electionis videlicet perdurante, ut, qui ex testamento agere voluerit, ad fideicommissum migrare non possit.

 

2. Si quis vero ex parentibus utriusque sexus ac liberis usque ad gradum quartum agnationis vinculis alligatus vel cognationis nexu constrictus ad tertium usque scriptus heres fuerit vel nuncupatus, in eo videlicet testamento, quod testator vicem quoque codicillorum voluit obtinere, licebit ei, si de hereditate ex testamento secundum mortui voluntatem agens fuerit forsitan superatus, vel certe ipse sponte voluerit, ad fideicommissi subsidium convolare. Non enim par eademque ratio videtur, amittere debita et lucra non capere. [In omni autem genere testamenti, sive id praetorio iure sive civili consistat, seu codicilli conscribantur, sive non scripta voluntas ultima praetendatur, id volumus observari, ut eodem die, quo coeptum quid eorum fuerit, ad perfectum sui plenitudine sortiatur, nihilque eius in diem alterum differatur; quod quidem nullam habeat firmitatem, nisi aut septem aut quinque vel rogati aut qui fortuitu venerint, possint iure testimonium perhibere, videlicet ut post hanc sanctionem divinis et liquescentibus apicibus, qui trium testium numero sint contenti.]

 

Dat. x. kal. mart. Constantinopoli, Victore v. c. cos.

 

Interpretatio. Si quis per scripturam condiderit testamentum et postmodum sine scriptura, hoc est per nuncupationem suam iterandam crediderit voluntatem, vel si codicillis, quod est fideicommissum, potestatem heredi suo commiserit, ut, ex qua voluerit, testatoris ordinatione succedat: tunc in primordio adeundae hereditatis suam publicare non desinat voluntatem, utrum ex testamento, an per nuncupationem, an per fideicommissum hereditatem sibi eligat vindicandam. Quod si prima electio eius fuerit superata, ad alteram ei transire non liceat: quia unius petitione concessa, de reliquis se noverit excludendum, quia una petitio alias aperte et evidenter excludit. Extrema pars legis istius ideo non habetur scripta vel exposita, quia novella lege calcatur.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

4.5.0. De litigiosis.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

4.5.1 [=brev.4.5.1]

 

Imp. Constantinus a. ad provinciales.

 

pr. Post alia: lite pendente illud, quod in controversiam devocatur, in coniunctam personam vel extraneam donationibus vel emptionibus* vel quibuslibet aliis contractibus minime transferri oportet, tanquam nihil factum sit lite nihilominus peragenda.

 

1. Quod si tutelae causa vertitur, post examen iudicis in supplementum pronuntiationis dentur arbitri, qui non iam arbitri, sed exsecutores putandi sunt etc.

 

Dat. kal. aug. Basso et Ablavio coss.

 

Interpretatio. Res, quae proposita actione repetitur, transferri a possidente ad alterum nullis contractibus potest; neque inde aliqua fieri scriptura permittitur, nisi prius lis, de qua agitur, fuerit iudicio definita.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

4.6.0. De naturalibus filiis et matribus eorum.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

4.6.2

 

...........ri fecit vel si ipsorum nomine comparavit, totum legitima suboles recipiat. Quod si non sint filii legitimi nec frater consanguineus aut soror aut pater, totum fisci viribus vindicetur. itaque liciniani etiam filio, qui per rescriptum sanctissimum dignitatis culmen ascendit, omnis substantia auferatur et secundum hanc legem fisco adiudicetur, ipso verberato compedibus vinciendo, ad suae originis primordia redigendo.

 

Lect. iii k. mai. Carthagine Nepotiano et Facundo conss. (336 apr. 29).

 

4.6.3

 

Idem a. ad Gregorium.

 

Senatores seu perfectissimos, vel quos in civitatibus duumviralitas vel quinquennalitas vel flamonii vel sacerdotii provinciae ornamenta condecorant, placet maculam subire infamiae et peregrinos a Romanis legibus fieri, si ex ancilla vel ancillae filia vel liberta vel libertae filia, sive Romana facta seu Latina, vel scaenica vel scaenicae filia, vel ex tabernaria vel ex tabernari filia vel humili vel abiecta vel lenonis vel harenarii filia vel quae mercimoniis publicis praefuit, susceptos filios in numero legitimorum habere voluerint aut proprio iudicio aut nostri praerogativa rescripti, ita ut, quidquid talibus liberis pater donaverit, sive illos legitimos seu naturales dixerit, totum retractum legitimae suboli reddatur aut fratri aut sorori aut patri aut matri. Sed et uxori tali quodcumque datum quolibet genere fuerit vel emptione collatum, etiam hoc retractum reddi praecipimus: ipsas etiam, quarum venenis inficiuntur animi perditorum, si quid quaeritur vel commendatum dicitur, quod his reddendum est, quibus iussimus, aut fisco nostro, tormentis subici iubemus. Sive itaque per ipsum donatum est qui pater dicitur vel per alium sive per suppositam personam sive ab eo emptum vel ab alio sive ipsorum nomine comparatum, statim retractum reddatur quibus iussimus, aut, si non existunt, fisci viribus vindicetur. Quod si existentes et in praesentia rerum constituti agere noluerint pacto vel iureiurando exclusi, totum sine mora fiscus invadat. Quibus tacentibus et dissimulantibus a defensione fiscali duum mensuum tempora limitentur, intra quae si non retraxerint vel propter retrahendum rectorem provinciae interpellaverint, quidquid talibus filiis vel uxoribus liberalitas impura contulerit, fiscus noster invadat, donatas vel commendatas res sub poena quadrupli severa quaestione perquirens. Licinniani autem filius, qui fugiens comprehensus est, compedibus vinctus ad gynaecei Carthaginis ministerium deputetur.

 

Lecta xii k. aug. Carthagine Nepotiano et Facundo conss. (336 iul. 21).

 

4.6.4 [=brev.4.6.1]

 

Imppp. Valentinianus, Valens et Gratianus aaa. ad Ampelium pf. U.

 

Placuit, manentibus ceteris, quae de naturalibus liberis Constantinianis legibus cauta sunt, haec tantummodo temperare, ut is, qui heredem heredesve filios ex legitimo matrimonio vel nepotes, qui filiorum loco habendi sunt, patrem quoque matremve dimittit, si ex consortio cuiuslibet mulieris naturales susceperit, unam tantum bonorum suorum et hereditatis unciam naturalibus vel mulieri donandi aut relinquendi habeat facultatem. Si quis vero nullo ex his, quos excipimus, superstite morietur, atque ex muliere, quam sibi adiunxerat, naturalem pluresve dimittet, usque ad tres tantum, si volet, uncias tam in mulierem quam in naturales, quo maluerit iure, transscribat.

 

Dat. xvii. kal. sept. Contionaci, Gratiano a. ii. et Probo coss.

 

Interpretatio. Observandum de naturalibus filiis lex ista constituit, ut, si quis habens ex legitimo matrimonio filios vel filias, sive masculos nepotes ex filiis, vel patrem aut matrem ex quacumque* muliere, id est ingenua nata vel facta susceperit naturales, non amplius quam unciam unam de facultatibus suis noverit naturalibus conferendam. Nam si defuerint ex omni parte personae superius nominatae, tunc naturalibus filiis vel mulieri, de qua nascuntur, tres uncias tantum, non amplius noverit, quisquis ille est, se posse conferre.

 

4.6.5

 

Impp. Arcadius et Honorius aa. Petronio vicario Hispaniarum.

 

Legibus Constantini et genitoris nostri praeceptis edocti praecipimus, ut exclusis naturalibus filiis ad fiscum transferatur, quod ab ipsorum persona decidit, sin ci .... cipitur, et omne, quod legitimis competit, legis .... tia non negatur.

 

Dat. iiii k. mai. Mediolano Caesario et Attico conss. (397 apr. 28).

 

4.6.6

 

Idem aa. et Theodosius a. Anthemio praefecto praetorio.

 

Damus patrum arbitrio, si tamen legitima prole careant nec filios vel nepotes ex filio matremve habeant, naturales filios, quos ex quolibet susceperint contubernio, eorumve matrem, tres usque bonorum suorum uncias largitate prosequi seu ultima voluntate: matre vero vel ceteris personis, quae ex iustis? Sunt, hoc est legitimis filiis vel nepotibus ex filio uno pluribusve existentibus, pater bonorum suorum unam tantum unciam naturalibus filiis eorumque genetrici largiendi vel relinquendi habeat potestatem.

 

Dat. id. nov. Constantinopoli Stilichone ii et Anthemio conss. (405 nov. 13).

 

4.6.7

 

Impp. Theodosius et Valentinianus aa. ad Bassum praefectum praetorio.

 

Naturalium his nomen sancimus imponi, quos sine honesta celebratione matrimonii procreatos legitima coniunctio fuderit in lucem; servos autem ex ancillae utero ipso iure generari patet, quamvis per vim naturae ne illis quidem possit naturalium nomen auferri. In hereditariis tamen cor........... naturales sane, si ex ancilla nati fuerint et non manumittuntur a domino, inter hereditaria mancipia computantur. Quod si aut de ingenua fuerint naturales aut de liberta aut certe libertina, ultra sescunciam matri cum naturalibus filiis dari amplius non licebit, hac ratione, ut donatio nuptialis in hereditatis supputatione non veniat, sed de eo, quod supra donationem nuptialem fuerit, inde sescuncia deputata naturalibus iure debetur. Quod si aliquid ultra aut per donationem aut per testamentum aut per suppositam quamcumque personam illis fuerit derelictum, ab herede legitimo legibus revocetur.

 

(426....).

 

4.6.8 [=brev.4.6.2]

 

Impp. Theodosius et Valentinianus aa. Hierio pf. p.

 

Post alia: naturales liberi eorumque matres nec parentum arbitrio in successionibus ceterisque modis, quibus rei mobilis vel immobilis dominium confirmatur, passim et sine legis distinctione congrua permittantur, nec tamen legis, quae nuper lata est, asperitate premantur, quum satis sit, eos secundum priorem constitutionem, aut exstantibus iustis liberis aut etiam non exstantibus, id tantum consequi, si patris deferatur arbitrio, quod per eam iusta moderatione decretum est; ceteris, quae de eorum matribus, libertis libertinisque per novam constitutionem decreta sunt, in sua manentibus firmitate.

 

Dat. x. kal. mart. Constantinopoli, Tauro et Felice coss.

 

Interpretatio. Haec lex interpretatione non indiget, quia ad hoc solum intromissa est, quia posterior omnibus est et priorem, quae a posteriore damnata fuerat, confirmavit.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

4.7.0. De manumissionibus in ecclesia.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

4.7.1 [=brev.4.7.1]

 

Imp. Constantinus a. Osio episcopo.

 

pr. Qui religiosa mente in ecclesiae gremio servulis suis meritam concesserint libertatem, eandem eodem iure donasse videantur, quo civitas Romana solennibus decursis dari consuevit. Sed hoc dumtaxat* iis, qui sub adspectu antistitum dederint, placuit relaxari.

 

1. Clericis autem amplius concedimus, ut, quum suis famulis tribuunt libertatem, non solum in conspectu ecclesiae ac religiosi populi plenum fructum libertatis concessisse dicantur, verum etiam quum postremo iudicio libertates dederint, seu quibuscumque* verbis dari praeceperint ita ut ex die publicatae voluntatis, sine aliquo iuris teste vel interprete, competat directa libertas.

 

Dat. xiv. kal. mai. Crispo ii. et Constantino ii. coss.

 

Interpretatio. Qui manumittendi in sacrosancta ecclesia habuerit voluntatem, tantum est, ut sub praesentia sacerdotum servos suos velit absolvere, noverit eos, suscepta libertate cives esse Romanos: nam si clerici suis mancipiis dare voluerint libertatem, etiamsi extra conspectum fecerint sacerdotum vel sine scriptura verbis fuerint absoluti, manebit, sicut civibus Romanis, integra et plena libertas.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

4.8.0. De liberali causa.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

4.8.4

 

Imp. Constantinus a. ad Maximum praefectum Urbi.

 

................ ....uxisset, eorum omnium iudicio fieret copia. quod quidam ita interpretati sunt, ut contractis in litem omnibus et adsertionibus iam ordinatis et profligatis exactisque paene iudiciis, si cui earum personarum, quae in quaestione sunt, partus accidisset, quasi accessione absentiae necessariae spectataeque personae novari tempora iuris esse adfirment. Sed cum aliud sit abesse, aliud necdum natum esse, placuit eos qui nascuntur matrum condicionibus et iure uti, quarum mox visceribus exponuntur, neque ideo, quod natus quidam est, tempora iudicii renovari. ante litem vero nati suo omnes nomine in quaestionem vocentur, quoniam hos solos, qui in lite nati erunt, omnem fortunam matrum complecti oportet et aut iustis tradi dominis aut libertate frui cum lucis auctoribus, cum eorum nulla propria veriorve possit esse defensio quam matrum.

 

Dat. prid. id. iun. Sermio Probiano et Iuliano conss. (322 iun. 12).

 

 

4.8.5 [=brev.4.8.1]

 

Imp. Constantinus a. ad Maximum pf. U.

 

pr. Si quis libertate utentes eiusque compotes inopinatos in discrimen ingenuitatis adducat, si eos forte assertio defecerit, circumductio praebeatur, assertorem quaeri titulo per literas indicante; ne causa per silentium ignoretur vel absurde etiam proclametur: ut, qui comperissent, vellent asserere, vel cunctantes etiam cogerentur; neu, si assertor defuerit, vincti, multis eos scientibus liberos, a dominis ducantur.

 

1. Ideoque sancimus: si quis assertoris inops atque ignotus, circumlustratis provinciae populis, desertus tradatur ei, qui servum dixerit, non infracta, sed dilata libertate, assertore invento vires recolligat, et suis renovatis defensionibus resistat in iudicio, possessoris iure privilegiisque subnixus, quamquam de domo illius processerit. Neque enim illa possessio est in tempus accepti, sed exspectatio assertoris in tempore non reperti; ita ut, si instaurata lite restitutisque in sua iura partibus, pro libertate fuerit lata sententia, iniuriae impudentiaeque causa adversarius pari numero servorum mulctetur, quotquot erunt, qui in servitutem petiti sunt: iis vero non condemnatur, qui in ipsa fuerint lite progeniti.

 

2. Quod si quis ante assertorem repertum vel ante sententiam fuerit mortuus, heredibus causam status probantibus mulctaticius servus tradetur: et heredes eius, qui libertatem temerabat, si implacabilem animum indicant, eadem maneat mancipiorum lex atque condicio*; si liberos sinent, quos clausos repererint, occidunt cum personis delicta.

 

3. Minorum defensores eadem manebit mancipiorum mulcta: ac iudicio his, quos defenderant, reposcentibus, rei male gestae dabitur aestimatio.

 

4. Quum id proprio periculo fecerit assertor, ut rem salvam fore promittit, ita satis accipiat de mulctae redhibitione.

 

5. Libertatem victis hostibus victorum dominatio abstulit; leges vero iniuriosos poena afficiunt et fama spoliant, dictumque in iurgio in adversarium immodestius iactatum petulantiusque fusum poenam subire cogitur: atque non erit impunita labefactatio atque oppugnatio libertatis, quae in convictis quoque punitur. iniustum est autem, alienum ad servum recepisse, et alterius servi abductione condemnatur.

 

Dat. xiii. kal. aug. Sirmio, Probiano et Iuliano coss.

 

Interpretatio. Si aliquis in libertate positum ad servitium conetur addicere, iubet pulsatum ex ordinatione iudicis per populos et per publicum duci, ut defensorem sui status inveniat et inventum assertorem per chartam petat a iudice, ne silentio ingenuitas opprimatur. Quod si aut ipse sibi adesse aut assertorem non potuerit invenire, tradatur domino repetenti ad servitium, non ad poenale supplicium: ita ut non per hanc traditionem ex integro spem libertatis amittat, nisi quum habuerit locum, invento assertore libertatis suae statum asserat legibus audiendus. Quod si tali ordine reparata lite, qui pulsantur, ingenuos se esse docuerint, tunc ille, a quo ingenuitas iniuste fuerat appetita, tot mancipia his, quos ad servitutem vocabat, eius aetatis et sexus dare cogatur, illis in condemnatione non annumerandis his, qui, dum causa protrahitur, in lite nati esse probantur. Quod si ex his, qui ad servitutem vocantur, dum per assertorem requirendum aut alia occasione causa protrahitur, aliqui moriantur, et heredes eorum statum ingenuitatis obtinuerint, pro illius persona, quae in lite mortua est, heredibus suis eius compensatio, sicut et pro vivis, a pulsante reddenda est. Si vero ille moriatur, qui liberos conabatur addicere, et filios aut heredes dimittat, si persequi voluerint causam, quam pater aut auctor inchoaverat, et victi fuerint, ad supra scriptam satisfactionem tenendi sunt, ut alia tot mancipia male pulsatis satisfaciant. Si vero agere noluerint, nec persequi eos tentaverint, sed etiam in custodiam ab auctore redactos absolverint, erunt a mulctae condemnatione securi, quia non in auctoris sui vitio perstiterunt. Quod si forte minores sint, et tutor eorum vel curator causas eorum adversus ingenuitatem prosequi velit, et fuerit superatus, ipse de propria facultate ad satisfactionem tenendus est. Si vero post secundam reparationem assertor inventus periculo suo addicti causam crediderit replicandam, ut, si vincatur, peculium aut servitia susceptorum vel ipsos reddere debeat: similiter et ille, qui pulsat, dato fideiussore promittat se praedictum numerum vel meritum mancipiorum, vel quod ab his in peculio reposcit, satisfacere, quum fuerit superatus.

 

4.8.6 [=brev.4.8.2]

 

Idem a. ad Maximum pf. U.

 

pr. Libertati a maioribus tantum impensum est, ut patribus, quibus ius vitae in liberos necisque potestas permissa est, eripere libertatem non liceret.

 

1. Si quisquam minor venumdatus actum maior administravit, quoniam minoris emptio* scientiam non obligat, eum ad libertatem venientem emptionis* actusque a maiore administrati praescriptio non tenebit:

 

2. Nec vero ille, qui apud quempiam pro servo educatur, ac maior effectus vendenti veluti domino acquievit actuque administrato iam paene extremam relegit libertatem, (quoniam neque maior effectus originem suam noverat, neque eam, quam ignoraverat, venditionem patiens deseruisse iudicandus est) minori similis, eadem emptionis* atque actus administrati praescriptione non alligabitur, sed utrique dabitur assertio.

 

3. Paria etiam in libertinis erunt, qui quaestu quodam in eandem rursus servitutem relabuntur. Sed eorum hac exceptione causa distinguenda est, ut, qui impuberes intra annum quartum decimum manumissi ac deinceps in servitio retenti ignorata libertate non utantur, maioresque venumdati actum gerant, ab assertione non arceantur: quum illi aetati tributae libertatis ignoratio aut oblivio concessa est. Qui vero memoria firma venditioni post factae non nescius innectitur, huius legis beneficio carebit.

 

4. Et quoniam vicissim etiam ipsis, qui his rem commiserunt, medendum est, si quisquam omnium, qui supra comprehensi sunt, in libertatem proclamaverit, id, quod apud se esse eius, qui se dominum dicit, profitebitur, quoniam de eo non dubitatur, reddi ac referri iudex protinus pronuntiabit.

 

5. Quod vero petitur, si id fuerit negotiatione controversum, per cautionem assertoris, ut alia lege comprehensum est, conservabitur, ac petitio differetur, ut, si fuerit approbata propria libertas, gestarum rerum ab eodem ratio atque omne, quod debebitur, reposcatur, ut servitute depulsus, qui pro domino quondam fuerat, habeat, quod ut servo domini iure largitus est, et quae ex earum rerum quaestu ac fructibus conciliata sunt, et quae de furtivis compendiis obscure capta ac parta sunt, quum liberum esse non oporteat, quod apud servum dominus peculii nomine collocaverat.

 

6. Ea vero, quae testamento aut donatione quaesita sunt, aut quae ex earum rerum emolumentis empta* confectaque sunt, eidem ingenuo deputentur.

 

7. Quae tamen universa exacto libertatis iudicio, quo a supra dictis rebus discernuntur, in sequestri esse oportet, ut, his ab utroque deductis atque in medio iure locatis, ad eorum proprietatem uterque contendat.

 

Dat. xv. kal. mart. Thessalonica, Severo et Rufino coss.

 

Interpretatio. Minor venditus, si post viginti et quinque aetatis suae annos iam maior effectus servierit aut in rebus emptoris* actor aut cuiuslibet rei ordinator fuerit constitutus, quum de ingenuitate sua proclamaverit, sine praeiudicio servitii, quod gesserit, audiatur, nec hoc ei praeiudicium generet, quod eius, a quo emptus* est, domum aut utilitates in annis maioribus positus visus est ordinasse. Hoc etiam de libertis lex haec praecepit custodiri, ut, qui intra quattuordecim* annos fuerint manumissi et actum in maiore aetate positi gesserint patronorum, libertati eorum actus non praeiudicet servitutis, sed quum voluerint, suas aut de ingenuitate aut de libertinitate, intra tempora legibus constituta, proferant actiones. Sic etiam, si quis minor ingenuus a quolibet fuerit educatus et, liberum se esse nesciens, fuerit a nutritore distractus et actum vel utilitatem illius, a quo emptus* est, ut servus gesserit, priusquam triginta annorum praeiudicio teneatur, potestatem habeat reclamandi, et quasi minor is, priusquam tempora suppleantur, amissam recipiat libertatem. Quicquid vero eis ille, a quo empti* sunt, vel tradidit vel donavit vel quaecumque* ex rei suae administratione profecit, totum retinendi ac revocandi habeat potestatem. Si vero huiusmodi personis aliquid a quibuscumque* aliis aut testamento aut donatione collatum est, id solum sibi iam liberi vindicent: nam quod de re patroni libertus vel emptoris* ingenuus, dum serviret, profecit, libertati redditus libertus patrono, ingenuus emptori* restituat. Hi vero, qui in annis maioribus constituti sunt, scientes se esse ingenuos vel libertinos, si vendi acquieverint, in ea, ad quam scientes sua voluntate transeunt, servitute permaneant.

 

4.8.7 [=brev.4.8.3]

 

Idem a. ad Bassum pf. p.

 

Legis promulgatio, quae per sedecim annos bona fide in libertate durantes contra eos, qui inquietant, praescriptione defendit, non opitulatur his, qui ex ancillis matribus et ingenuis patribus orti per id tempus in libertatis affectu cum parentibus perdurarint, quandoquidem, nullo praecedente iusto legitimae possessionis initio, usurpatio libertatis nuda iactetur, quum neque redemptio* a servitute neque vicarii traditio servuli vel peculii assignatio valeat demonstrari; qui tituli possint famulatus nexibus liberare eum, qui convenitur, si quo ex iis genere usus in libertate esset per annos sedecim demoratus. Iure enim communi maternam condicionem* natum sequi necesse est, ita ut, etsi herilem lectulum ancilla ascenderit*, non liberorum domino, sed servorum partum suscipiat.

 

Dat. prid. kal. mart. Basso et Ablavio coss.

 

Interpretatio. Lex aliquando fuerat promulgata, ut, si quis sedecim annos sine ulla molestia, nullo repetente vel pulsante, vixisset, et postea in servitium non veniret. Sed hoc illis prodesse non poterit, quos de ingenuis patribus et colonis mulieribus vel ancillis constiterit procreatos, nisi forte patres eorum pro filiorum capite dominis, quorum ancillas in consortio habent, aut vicaria mancipia cum peculiis aut redemptionem* status eorum solverint. Si vero patres hoc se persolvisse non doceant, non poterunt matrum condicionem* mutare, aut mancipia dominis deperire, etiamsi de propriis dominis nascantur, nisi per manumissionem servili condicione* carere non possunt. Si quis in libertate positus ancillam sibi copulaverit in coniugium, si filii ex ipsis nati fuerint, origo matrem sequatur: simili modo, si liberta servum duxerit maritum, agnatio servum sequatur, quia ad inferiorem personam vadit origo.

 

4.8.8

 

...........Si post adsertionem defensionemque ordinatam alius in iudicium acciri petiverit, adsertio quidem et defensio inter omnes ordinetur, ipse vero tot mancipia, quot petebat, fisco cogatur inferre. quod si adsertor defecerit, vel praedictam multam agnoscat vel, si per inopiam id implere non possit, in metallum detrudetur: eadem circa minorum defensores, cum liberalis causa agitur, forma servanda. Et cetera.

 

Dat. vii k. novemb. Constantinopoli Pacatiano et Hilariano conss.

 

Interpretatio. Si post adsertionem defensionemque dispositam alius in iudicium qui se dominum dicit petierit exhiberi, inter omnes quidem ordinabitur adsertio, sed ipse ad certam poenam tenebitur. Idem est in adsertore vel defensoribus minorum. (332 oct. 26)

 

4.8.9 [=brev.4.8.4]

 

Imppp. Theodosius, Arcadius et Honorius aaa. Rufino pf. p.

 

Si cui super statu suo quaestio moveatur, qui diuturno tempore, hoc est per viginti annorum spatia in libertatis possessione duravit, vel quem asserant suffragia munerum et privilegia meritorum, quive iis praesentibus, qui dominos se esse contendunt, in hominum erit celebritate versatus, nulla ei dandi assertoris necessitas imponatur, sed liber assistat et statum suum ipse tueatur, calumniantem repellat, redarguat persequentem, ne fluctuet dubius, si de alieno necesse habebit pendere fastidio. De aliis vero, quos nec honor aliquis, nec superscriptione praedicti temporis privilegium militare defendit, antiqui iuris forma servetur.

 

Dat. iv. kal. oct. Constantinopoli, Theodosius a. iii. et Abundantio coss.

 

Interpretatio. Qui viginti annos non occulte, sed publice in libertate duraverint et aliquid officii vel militiae, praesente et tacente petitore, gesserint, assertorem quaerendi eos necessitas non manebit, sed ipsi per se, si voluerint, adversus petitorem, quod libertati eorum competit, exsequentur. circa alios vero, qui nescientibus dominis latuerint, prioris legis ordo servabitur.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

4.9.0. De his, qui a non domino manumissi sunt.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

4.9.1 [=brev.4.9.1]

 

Imp. Constantinus a. ad Bassum.

 

Si a non dominis libertas detur mancipio alieno, si quidem ab his iudicibus impetrabitur, quibus dandi ius est, sine ulla trepidatione poenae facilis dissolutio est. Si vero iubentibus nobis quicquam lege actum esse doceatur, et non dominus, ut alienum mancipium manumitteretur, petiisse, tunc eodem, qui in conspectu nostro libertatem monstrabitur consecutus, ei protinus, ad cuius proprietatem pertinet, restituto, is, qui mancipium alienum fallendo principis conscientiam manumisit, mancipia duo cogatur domino eius dare, cuiusmodi sexus, aetatis atque artis constiterit esse manumissum, et alia tria fisco eademque ratione similia. quae mulcta non semper imponitur, sed potius conquiescit, si forte manumissus inferentem sibi quaestionem status obiecta legitima praescriptione potuerit excludere; quum sibi amissi mancipii damna debeat imputare, qui in perniciem suam gesta taciturnitate firmaverit.

Prop. id. iul. Constantino a. v. et Licinio caes. coss.

 

Interpretatio. Si aliquis mancipium manumittere praesumpserit* alienum et id sub praesentia principis vel in ecclesia fecerit, hac poena tenebitur, ut et manumissus a domino revocetur, et alia duo mancipia eiusdem aetatis aut sexus aut certe artificii, quod ille, qui est manumissus, scierit, dare cogatur. Si vero ille, qui manumissus dicitur, repetentem dominum sub hac praescriptione superaverit, ut iam firmitatem status sui temporibus tueatur, tunc ille, qui manumisit, non est constringendus ad poenam, dum ille, qui repetit, praeiudicium domini sui incurrerit aut taciturnitate nutrierit.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

4.10.0. De libertis et eorum liberis.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

4.10.1 [=brev.4.10.1]

 

Imp. Constantinus a. ad concilium Byzacenorum.

 

Libertis ingratis in tantum iura adversa sunt, ut, si quadam iactantia vel contumacia cervices erexerint aut levis offensae contraxerint culpam, a patronis rursus sub imperia dicionemque* mittantur.

 

Dat. vi. kal. aug. coloniae Agrippinae, Pacatiano et Hilariano coss.

 

Interpretatio. Quaecumque* persona servilis a domino suo fuerit consecuta libertatem, si postea superbire coeperit aut patronum, id est manumissorem suum laeserit, amissa libertate, quam meruit, in servitium revocetur.

 

4.10.2

 

Impp. Honorius et Theodosius aa. consulibus, praetoribus, tribunis plebis, senatui suo salutem dicunt.

 

pr.Post alia: liberti non modo adversus patronos non audiantur, verum etiam eandem quam patronis ipsis reverentiam praestent heredibus patronorum, quibus ingrati actio sic ut ipsis manumissoribus deferetur, si illi datae sibi libertatis immemores nequitiam receperint servilis ingenii.

 

1. Quod si delatores accusatoresve manumissorum heredumve esse praesumpserint, eodem quo servi supplicio tenebuntur, luituri poenas ante adhibitae delationis exordium. Et cetera.

 

Dat. viii id. aug. Ravenna Asclepiodoto et Mariniano conss. (423 aug. 6).

 

Interpretatio. Libertos non solum contra patronos, sed et contra patroni audiendos heredes non esse: ingratos etiam ab heredibus in servitutem revocari: delatores etiam contra patronorum heredes, antequam audiantur, puniendos.

 

4.10.3

 

Impp. Theodosius et Valentinianus aa. Basso praefecto praetorio.

 

Post alia: libertinae condicionis homines numquam ad honores vel palatinam adspirare militiam permittimus. Sane hanc distinctionem volumus custodiri, ut ex manumissis nati ad locum usque proximum protectoris licitum nullatenus adire mereantur ita, ut patronis patronorumve heredibus reverentiae privilegia conserventur. Nam si militantes etiam docebuntur ingrati, ad servitutis nexum procul dubio reducentur. Ipsos vero, qui manumissi sunt, nulla ratione ad ullum quamvis humilis militiae locum sinimus admitti.

 

Dat. iii. kal. april. Ravenna Theodosio a. xii et Valentiniano a. ii conss. (426 mart. 30)

 

Interpretatio. Libertos ad nullos honores militiamque adspirare: eorum filios ingenuos usque ad protectoris locum posse conscendere: etiam militantes ingratos in servitutem revocari.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

4.11.0. De longi temporis praescriptione.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

4.11.1 [= 13,1 h.]

 

Idem a. ad. Vettium Rufinum praefectum Urbi.

 

Ex donatione principum aut quocumque modo rem ad fiscum pertinentem usque ad nostra decennalia sine aliqua interpellatione possidentes, secundum ius enim haec intelligitur esse possessio, securi possideant.

 

Proposita x k. iun. Romae Sabino et Rufino conss. (316 dec. [?] 23).

 

4.11.2 [= 13,2 h.]

 

Impp. Constantius et Constans aa. Argyrio praesidi.

 

Annorum quadraginta praescriptio, quam vetustatem leges ac iura nuncupare voluerunt, admittenda non est, cum actio personalis intenditur. Quare in praesenti et in ceteris causis id potissimum servabis atque custodies, nisi iure veteri comprehensum sit actionem, quae movetur, propter vetustatem non debere moveri. Sed quamvis actio pecuniae postulatae exceptione temporis non finiatur, iudex tamen debet inspicere, quae temporis intervalla nullis iustis causis exsistentibus fluxerint, et instrumenti vetustatem, ut diligentius his consideratis ex officio iudicantis, quid pronuntiari super huiusmodi actionibus oporteat, aestimetur.

 

Dat. x kal. iul. Limenio et Catullino conss. (349 iun. 22)

 

Interpretatio. Quamvis indebito longi tem....

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

4.12.0. Ad senatus consultum Claudianum.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

4.12.1[= 11,1 h.]

 

Imp. Constantinus a. ad Probum.

 

pr. Si quae mulieres liberae vel a servis vel a quolibet alio vim perpessae contra voluntatem suam servilis condicionis hominibus iunctae sint, competenti legum severitate vindictam consequantur.

 

1. Si qua autem mulier suae sit immemor honestatis, libertatem amittat atque eius filii servi sint domini, cuius se contubernio coniunxit. Quam legem et de praeterito custodiri oportet.

 

Proposita kal. april. Volusiano et Anniano conss. (314 apr. 1).

 

Interpretatio. Per vim contra voluntatem servo iuncta alieno et vindictam consequitur. Si vero sponte fit ancilla, et eius filii servi sunt.

 

4.12.2 [= 11,2 h.]

 

.............Dat. v kal. febr. Gallicano et Basso conss. (317 ian. 28)

 

Interpretatio. Septem testibus civibus Romanis praesentibus tertio ex senatus consulto Claudiano denuntiandum.

 

4.12.3 [= 11,3 et 4 h.]

 

Idem a. ad populum.

 

Cum ius vetus ingenuas fiscalium servorum contubernio coniunctas ad decoctionem natalium cogat nulla vel ignorantiae venia tributa vel aetati, placet coniunctionum quidem talium vincula vitari, sin vero mulier ingenua vel ignara vel etiam volens cum servo fiscali convenerit, nullum eam ingenui status damnum sustinere, subolem vero, quae patre servo fiscali, matre nascetur ingenua, mediam tenere fortunam, ut servorum liberi et liberarum spurii latini sint, qui, licet servitutis necessitate solvantur, patroni tamen privilegio tenebuntur. Quod ius et in fiscalibus servis et in patrimoniorum fundorum originariis et ad emphyteuticaria praedia et qui ad privatarum rerum nostrarum corpora pertinent servari volumus. Nihil enim rebus publicis ex antiquo iure detrahimus nec ad consortium huius legis copulamus urbium quarumcumque servitia; volumus ut civitates integram teneant nec [imminutam] interdicti veteris potestatem. Si vel error improvidus vel simplex ignorantia vel aetatis infirmae lapsus in has contubernii plagas depulerit, haec nostris sanctionibus sit excepta.

 

Dat. vi kal. sept. Serdicae Constantino a. vii et Constantio conss. (320 [?] ian. 27 [31?])

 

Interpretatio. Ingenua, quae se fiscali servo iunxerit, sive sciens sive ignara, ipsa manebit libera, filii vero eius et Latini et spurii erunt, qui, quamvis liberi sint, iuri tamen obtingunt patronorum. Idem est et si servo emphyteuticario se sociarit ingenua vel patrimoniali aut ex privata re principum excepto iure rei publicae, quod lex praesens voluit conservatum.

 

4.12.4 [= 11,5 h.]

 

Idem a.

 

Quaecumque mulierum post hanc legem servi contubernio se miscuerit, et non conventa per denuntiationes, sicut ius statuebat antiquum, statum libertatis amittat.

 

Dat. prid. non. oct. Basso et Ablabio conss. (331 oct. 6).

 

4.12.5 [= 11,6 h.]

 

Imp. Iulianus a. Secundo praefecto praetorio.

 

Senatusconsultum Claudianum firmum esse censemus omnibus constitutionibus, quae contra id latae sunt, penitus infirmatis, ut libera mulier, sive procuratori sive actori privato sive alii cuilibet servili condicione polluto fuerit sociata, non aliter libertate amissa nexu condicionis deterrimae adstringatur, nisi trinis fuerit denuntiationibus ex iure pulsata. Quod quidem circa privatas personas convenit observari; nam eas mulieres, quae fiscalibus vel civitatis servis sociantur, ad huius sanctionis auctoritatem minime pertinere sancimus.

 

Dat. et proposita in foro Traiani viii id. dec. Mamertino et Nevitta conss. (362 dec. 6)

 

Interpretatio. Senatus consulti Claudiani auctoritas confirmatur etiam circa eas, quae procuratoribus et actoribus privatorum iunguntur, exceptis his, quae servis fiscalibus vel civitatum sociantur.

 

4.12.6 [= 11,7 h.]

 

Imppp. Valentinianus, Valens et Gratianus aaa. ad Secundum praefectum praetorio.

 

Si apud libidinosam mulierem plus valuit cupiditas quam libertas, ancilla facta est non bello, non praemio, sed conubio, ita ut eius fili iugo servitutis subiaceant. Manifestum est enim ancillam esse voluisse eam, quam liberam esse paenituit.

 

Dat. prid. non. april. Triveris Gratiano n. p. et Dagalaifo conss. (366 [?] apr. 4)

 

Interpretatio. Si mulier ex contubernio servi fiat ancilla, filii quoque eius servi erunt.

 

4.12.7 [= 11,8 h.]

 

Impp. Arcadius et Honorius aa. ad Anatolium praefectum praetorio Illyrici.

 

Cuncti provinciales agnoscant, nisi trinis denuntiationibus liberae feminae servorum consortiis arceantur, nullo modo posse eas ad servitium detineri.

 

Dat. non. mart. Constantinopoli Honorio a. iiii et Eutychiano conss. (398 mart. 7)

 

Interpretatio. Sine trina denuntiatione mulier servo iuncta non fit ancilla.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

4.13.0. De vectigalibus et commissis.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

4.13.1 [=brev.4.11.1]

 

Imp. Constantinus a. ad Iunium Rufum consularem Aemiliae.

 

Penes illum vectigalia manere oportet, qui superior in licitatione exstiterit, ita ut non minus quam triennii fine locatio concludatur, nec ullo modo interrumpatur tempus exigendis vectigalibus praestitutum. Quo peracto tempore, licitationum iura conductionumque recreari oportet, ac simili modo aliis collocari; capitali sententia subiugando, quem plus aliquid, quam statutum est, a provincialibus exegisse constiterit.

 

Dat. kal. iul. Crispo ii. et Constantino ii. coss.

 

Interpretatio. Vectigalia sunt, quae fisco vehiculorum subvectione praestantur, hoc est aut in litoreis locis navibus aut per diversa vehiculis merces deportant, cuius rei conductelam apud strenuas personas triennio esse praecipit, et continuo hanc exactionem aliis iterum permittendam, qui maiorem summam praestationis obtulerint. Ex qua conductione aut exactione, si quis plus, quam praeceptum fuerit, exigere tentaverit, ita ut mercatorem vel provincialem sub hac exactione gravare coeperit, periculo capitis se noverit esse damnandum.

 

4.13.2 [= 12,2 h.]

 

Idem a. Menandro.

 

Universi provinciales pro his rebus, quas ad usum proprium vel ad fiscum inferunt vel exercendi ruris gratia revehunt, nullum vectigal a stationariis exigantur. Ea vero, quae extra praedictas causas vel negotiationis gratia portantur, solitae praestationi subiugamus.

 

Dat. iii id. iul. Crispo ii et Constantino conss. (321 iul. 13).

 

4.13.3 [= 12,3 h.]

 

Idem a. Menandro.

 

Rusticanos usibus propriis vel culturae ruris necessaria revehentes vectigal exigi non sinimus: capitali poena proposita stationariis et urbanis militibus et tertiis augustanis, quorum avaritia id temptari firmatur. Pro ceteris autem rebus, quas quaestus gratia comparant vendituri, solitum eos oportet vectigal agnoscere.

 

Dat. k. aug. Crispo ii et Constantino conss. (321 aug. 1).

 

4.13.4 [= 12,4 h.]

 

Imp. Constantius a. ad Proclianum proconsulem Africae.

 

Praestatio vectigalis maximam continens utilitatem tanta debet diligentia custodiri, ut adsiduis licitationibus sumat augmentum. Gravitas igitur tua vetustae praestationis augmenta viribus fisci de titulis vectigalium servari iubebit.

 

Dat. xiiii k. feb. Constantinopoli Constantio a. viii et Iuliano c. conss. (356 [360] ian. 19).

 

4.13.5 [= 12,5 h.]

 

Idem a. ad Martinianum vicarium Africae.

 

Divalibus iussis addimus firmitatem et vectigalium quartam provincialibus et urbibus Africanis hac ratione concedimus, ut ex his moenia publica restaurentur vel sarcientibus tecta substantia ministretur.

 

Epistula ad virum clarissimum vicarium prid. id. iul. Cilio Datiano et Cereale conss. (358 iul. 14).

 

4.13.6 [= 12,6 h.]

 

Imppp. Valentinianus, Valens et Gratianus aaa. ad Archelaum comitem Orientis.

 

Ex praestatione vectigalium nullius omnino nomine quicquam minuatur, quin octavas solite constitutas omne hominum genus, quod commerciis voluerit interesse, dependat, nulla super hoc militarium exceptione facienda.

 

Proposita Beryto iiii k. feb. post cons. Valentiniani et Valentis aa. conss. (366 [368] ian. 29).

 

4.13.7 [= 12,7 h.]

 

Idem aaa. ad Constantium proconsulem Africae.

 

Ex reditibus rei publicae omniumque titulorum ad singulas quasque pertinentium civitates duae partes totius pensionis ad largitiones nostras perveniant, tertia probabilibus civitatum deputetur expensis.

 

Dat. vii id. sept. Mogontiaci p. c. Gratiani a. iii et Equiti v. c. conss. (375 [374] sept. 7).

 

4.13.8 [= 12,8 h.]

 

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. Palladio comiti sacrarum largitionum.

 

A legatis gentium devotarum ex his tantum speciebus, quas de locis propriis, unde conveniunt, huc deportant, octavari vectigal accipiant; quas vero ex Romano solo, quae sunt tamen lege concessae, ad propria deferunt, has habeant a praestatione immunes ac liberas.

 

Dat. prid. non. iul. Constantinopoli, accepta xii k. aug. Syagrio et Eucherio conss. (381 iul. 6).

 

4.13.9 [= 12,9 h.]

 

Idem aaa. Palladio comiti sacrarum largitionum.

 

Ad virum clarissimum Aegypti comitem litteras dedimus committentes, ut sciant usurpationem totius licentiae submo..............

 

(381-386...).

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

4.14.0. [=brev.4.12.0.] De actionibus certo tempore finiendis.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

4.14.1 [=brev.4.12.1]

 

Imp. Theodosius a. Asclepiodoto pf. p.

 

pr.Sicut in rem speciales, ita ad universitatem ac personales actiones ultra triginta annorum spatium minime protendantur. Sed si qua res vel ius aliquod postuletur, vel persona qualicumque* actione vel persecutione pulsetur, nihilominus erit agenti triginta annorum praescriptio metuenda: eodem etiam in eius valente persona, qui pignus vel hypothecam non a suo debitore, sed ab alio possidente nititur vindicare. Nam petitio finium regundorum in eo scilicet, quo nunc est, iure durabit.

 

1. Quae ergo ante non motae sunt actiones, triginta annorum iugi silentio, ex quo competere iure coeperunt, vivendi ulterius non habeant facultatem. Nec sufficiat precibus oblatis speciale quoddam, licet per annotationem, meruisse responsum vel etiam iudiciis allegasse, nisi, allegato sacro rescripto aut in iudicio postulatione deposita, fuerit subsecuta conventio. In eandem rationem illis procul dubio recasuris, quae post litem contestatam, in iudicium actione deducta habitoque inter partes de negotio principali conflictu, triginta denuo annorum devoluto curriculo, tradita oblivioni ex diuturno silentio comprobantur.

 

2. Non sexus fragilitate, non absentia, non militia contra hanc legem defendenda, sed pupillari aetate dumtaxat*, quam diu sub tutoris defensione consistit, huic eximenda sanctioni. Nam quum ad eos annos pervenerit, qui ad sollicitudinem pertinent curatoris, necessario ei, similiter ut aliis, annorum triginta intervalla servanda sunt.

 

3. Hae autem actiones annis triginta continuis exstinguantur, quae perpetuae videbantur, non illae, quae antiquitus fixis temporibus limitantur.

 

4. Annorum autem curricula ita numerari conveniet, ut et illa in demensionem tempora reducantur, quae ante nostrae mansuetudinis sanctionem iugi taciturnitate fluxerunt.

 

5. Verum ne qua otioso nimis ac desidi querimonia relinquatur, ei, qui se fiducia perpetuitatis actionem non movisse commemorat, decem post hanc legem annorum spatia continua superioribus addi praecipimus, ut, si quidem ante sanctionem hac lege praefinitos annos decurrisse patuerit, praeter ea tempora, quae manarunt, decem actori annorum spatia prorogentur, ita ut tempus illi hoc continuum ex legis tempore numeretur. Quod si decem illi anni superesse videbuntur aut amplius, ulterius eum nihil desiderare conveniet, sed proprio lapsu temporis decurrente ad triginta usque consummationem debere suo spatio esse contentum; si annos quidem restare non dubium est, sed infra decem eorum intervalla concludi, nihilominus etiam sic eum spatium tantum oportebit accipere, ut decem integer numerus compleatur; postquam hac definitione nulli movendi ulterius facultatem patere censuimus, etiamsi se legis ignorantia excusare tentaverit.

 

Dat. xviii. kal. dec. Constantinopoli, Victore v. c. cos.

 

Interpretatio. Haec lex, licet in reliquis rebus fuerit abrogata, propter hoc tamen ut poneretur oportuit, quia de tricennio loquitur, quod pupillis, quam diu sub tutoribus agunt, non debeat imputari, sed, ubi ad eos annos pervenerint, quibus curatores habere possent, id est vir ad quintum decimum et puella ad tertium decimum annum, ex eo in causis eorum tricennalis actio, quemadmodum omnibus, supputetur: sicut et novella valentiniani testatur, quae videtur haec obscurius inter cetera posuisse, quae tamen ita dicit: "excepto privilegio pupillaris aetatis, quod divae memoriae patris nostri Theodosii lege concessum est, intra eadem tempora terminetur." Nam et hoc lex ista evidenter exponit, ut, sicut illa, quae perpetua erant, ad tricennium iussa sunt revocari, ita omnes causae, quibus infra tricennium tempora constituta sunt, suis quibusque locis et temporibus observentur, hoc est ut, quaecumque* seu de vicennio seu de decennio seu de quinquennio seu de anni spatio posita sunt et his similia, nullatenus ad tricennium perducantur.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

4.15.0 [=brev.4.13.0.] De quinquennii praescriptione.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

4.15.1 [=brev.4.13.1]

 

Impp. Honorius et Theodosius aa. Palladio pf. p.

 

Post alia: competitorem quinquennii possessor eliminet: debet enim iuxta Constantinianae legis indultum hoc privilegio petitor arceri, quo fiscus noster excluditur. Quod si quando fortassis emerserit, ordinarios iudices, competitionis obreptione rescissa, tuitionem pulsatis praestare iubemus enixam, quibus tamen lustralis aderit absque interpellatione possessio.

 

Dat. viii. id. iul. Ravenna, Eustathio et Agricola coss.

 

Interpretatio. Quicumque* rem fiscalem per quinquennium possedisse probatur, ita ut a nullo exinde fuerit expulsus, et hanc ipsam rem aliquis sibi petere a principe voluerit, possidenti in tantum lege consultum est, ut etiam tuitionem ferre possessori iudicem iusserit et competitionis constitutionem ordinaverit rescindendam, si tamen ille, qui possedit, sine ulla inquietudine per quinquennium se docuerit possidere, quia hoc spatio temporis ab eo, qui sine molestia possedit, etiam fiscum suum iussit excludi.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

4.16.0. De re iudicata.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

4.16.1

 

Imp. Constantinus a. ad Proculum.

 

Preces et impetrata rescripta non placet admitti, si decisae semel causae fuerint iudiciali sententia, quam provocatio nulla suspendit, sed eos, qui tale rescriptum meruerint, etiam limine iudiciorum expelli.

 

Dat. vii kal. ian. Constantino a. v. et Licinio c. conss. (319 dec. 26).

 

4.16.2 [=brev.4.14.1]

 

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. ad Potitum vicarium.

 

Post alia: in privatorum causis huiusmodi forma servetur, ne quemquam litigatorum sententia non a suo iudice dicta constringat.

 

Dat. x. kal. oct. Rom., Ausonio et Olybrio coss.

 

Interpretatio. In causis privatorum talis ratio observetur, ut nullus alterius iudicis nisi sui sententia teneatur.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

4.17.0. De sententiis ex periculo recitandis.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

4.17.1

 

Imppp. Valentinianus, Valens et Gratianus aaa. ad Probum praefectum praetorio.

 

Statutis generalibus iusseramus, ut universi iudices, quibus reddendi iuris in provinciis permittimus facultatem, cognitis causis ultimas definitiones de scripti recitatione proferant. Huic adicimus sanctioni, ut sententia, quae dicta fuerit, cum scripta non esset, ne nomen quidem sententiae habere mereatur, nec ad rescissionem perperam decretorum appellationis sollemnitas requiratur.

 

Dat. iii non. dec. Treviris Gratiano a. iii et Equitio v. c. conss. (374 dec. 3).

 

4.17.2 [= 3 h.]

 

Idem aaa. ad Clearchum praefectum praetorio.

 

Iudex in proferenda sententia quae iurgantibus prosit, ad plenum recenseat, quidquid negotii fuerit illatum, quod senserit scribat et relegat, ne per errorem iudicis iterum a primordio novae litis sortiantur eventus.

 

Dat. x kal. sept. Constantinopoli Antonio et Syagrio conss. (382 aug. 23).

 

4.17.3 [=brev.4.15.1; 2 h.]

 

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. Clearcho pf. p.

 

Parere sublimitatem tuam nostris legibus convenit, ut in omnibus negotiis ex periculo promatur deliberationis plena sententia.

 

Dat. xvi. kal. iun. Constantinopoli, Antonio et Syagrio coss.

 

Interpretatio. Observare iudices specialiter debent, ut in omnibus causis sententia, quae deliberata fuerit, constitutis pariter partibus recitetur, ut ab his, a quibus causa dicta est, ad integrum, quae data fuerit sententia, cognoscatur.

 

4.17.4

 

Idem aaa. ad Symmachum praefectum Urbi.

 

Sententia non valeat, quae ex libello data non fuerit.

 

Dat. iii kal. dec. Mediolano Richomere et Clearcho conss. (384 nov. 29).

 

4.17.5 [=brev.4.15.2]

 

Iidem aaa. Timasio comiti et magistro equitum.

 

Condicio* praeceptorum partibus praesentibus habita non potest immutari.

 

Dat. x. kal. april. Constantinopoli, Honorio n. p. et Evodio coss.

 

Interpretatio. Quicquid praesentibus partibus in causis fuerit ordinatum, plenissimam habebit firmitatem, nec poterit immutari.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

4.18.0. [=brev.4.16.0.] De fructibus et litis expensis.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

4.18.1 [=brev.4.16.1]

 

Impp. Valentinianus et Valens aa. Olybrio pf. U.

 

Litigator victus, quem invasorem alienae rei praedonemve constabit, sed et qui post conventionem rei incubarit alienae, non in sola rei redhibitione teneatur, nec tantum simplorum fructuum praestationem aut eorum, quos ipse percepit, agnoscat, sed duplos fructus et eos, quos percipi oportuisse, non quos eum redegisse constabit, exsolvat. Et praedoni quidem ratio a die invasi loci usque ad exitum litis habeatur; ei vero, qui simpliciter tenet, ex eo, quo, re in iudicium deducta, scientiam malae possessionis accepit. Heredis quoque succedentis in vitium par habenda fortuna est. Addimus etiam, ut impensas sumptusque* litis, re ad finem deducta, petitoribus praestent. Ac ne ipsos quidem petitores, qui inanes lites et iurgia non movenda ingerunt possidentibus, ab istius cautionis merito segregamus iubemus enim, ut, si intentio petitoris improba iudicetur, praestet possessori sumptus*, praestet impensas, quas eum toto litis tempore sustinuisse claruerit, etiamsi super hac re expressior cesset sententia iudicantis.

 

Dat. vii. kal. mai. Treviris, Valentinianus n. p. et Victore coss.

 

Interpretatio. Quisquis rem alienam male possederit, si in iudicio fuerit superatus, quod rem sibi non debitam occupare praesumpsit*: sed et ille, qui conventus a certo domino reddere pervasa noluerit, non solum pro hac ipsa re reddenda, quum superatus fuerit, teneatur, sed fructus rei ipsius duplos ex eo tempore, quo res pervasa est, cogatur exsolvere, non quales se ipse dixerit collegisse, sed quales per diligentem culturam consequi proprii domini utilitas potuisset. Ille etiam, qui rem alienam scienter usurpare praesumpserit*, a die invasi loci usque ad consummatam litem simili ratione exigatur. Nam qui simpliciter sine praesumptione* aliquam rem tenuerit, ex eo similiter solvat, ex quo, re in iudicium deducta, quod rem male possideat, conscientiam ipsius coeperit non latere. Heredes quoque eorum in his damnis, si victi fuerint, quibus auctor ipsorum, simili modo succumbant. Addimus quoque, eiusmodi personis ut et sumptus* et expensas litis ex eo die, a quo de tali re coeperint litigare, usque dum finiatur, pulsantibus reddant: nam et ipsi, qui alios possidentes pulsare tentaverint, si ea in iudicio repetant, quae sua probare non possint, similiter sumptus* et expensas litis pulsatis possessoribus reddant, quantum eos toto litis tempore perdidisse constiterit.

 

4.18.2 [=brev.4.16.2]

 

Impp. Honorius et Theodosius aa. Asclepiodoto pf. p.

 

Terminato transactoque negotio posthac nulli actio, neque ex rescripto, super sumptuum* repetitione praestetur, nisi cognitor, qui de principali negotio sententiam promulgavit, cominus partibus constitutis iuridica pronuntiatione signaverit: victori causae restitui debere expensas, aut: super his querelam iure competere. Post absolutum enim dimissumque iudicium nefas est, litem alteram consurgere ex litis primae materia.

 

Dat. iii. kal. april. Constantinopoli, Asclepiodoto et Mariniano coss.

 

Interpretatio. Posteaquam inter partes fuerit definitum iudicio intercedente negotium, quaecumque* actio propter repetendos sumptus* vel expensas litis obtenta fuerit, nullam habeat firmitatem, quam iudicati forma non continet: quia quicumque*, quod in iudicio adversario praesente non petiit, postea de eadem re litem aliam non poterit inchoare.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

4.19.0. [=brev.4.17.0.] De usuris rei iudicatae.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

4.19.1 [=brev.4.17.1]

 

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. Eutropio pf. p.

 

pr. Qui post iudicii finem, exceptis duobus mensibus, quibus per leges solutionum nonnumquam* est concessa dilatio, moram afferent solutioni, a die patrati iudicii, quo obnoxii redditi sunt, in duplicium centesimarum conveniantur usuras [extrinsecus scilicet medietatem debiti, de quo litigatum est, sicut prius constitutum est, inferentes] usque in id tempus, quo debitum solutione diluerint. Quod a nobis exemplo aequabili ex iuris prisci est formulis introductum, ut, quia malae fidei possessores in fructus duplos conveniuntur, aeque malae fidei debitores simile damni periculum persequatur.

 

1. Sed tamen creditor, ternis interiectis mensibus post sententiam, contestari moram debebit adhibitae tarditatis, ut ei centesimarum duplicium fructus possit acquiri. Cavendum quippe ex diverso est etiam contra illam malitiam creditorum, ne, iudicatis ad solutionem cunctantibus, incipiant spe dupli foenoris imminere; quamquam iudicatum, si hanc poenam a se removere festinet, contractam pecuniam vel apud iudices obsignatam locare vel iudicio conveniat offerre, ut periculum duplicium usurarum incurrere ex ea die, qua obnoxius esse coeperit, desistat.

 

2. Distinguendum vero hoc quoque arbitrati sumus, ut, si contractus debiti ex stipulatione descendit, et casu usurae per annorum curricula summam capitis impleverint (scilicet ut quantitas sortis quantitati foenoris adaequetur), post sententiam usurae duplices non utriusque debiti currant, sed capitis quidem duplae, usurarum vero simplae.

 

Dat. xv. kal. iul. Thessalonica, Gratiano v. et Theodosius i. aa. coss.

 

Interpretatio. Debitor, qui post emissum iudicium, a quo victus fuerit, debiti summam implere neglexerit, transactis duobus mensibus, duplam centesimam debiti ipsius usque in diem solutionis se noverit redditurum; ita tamen, ut medietatem rei iudicatae mox cogatur inferre: quia non immerito sicut malae fidei possessor duplos fructus, ita et qui post iudicium tardior ad reddendum fuerit, duplam centesimam reddat. Sed tamen et hoc contra creditorum malitiam, quibus debitores addicti fuerint, ordinamus, ut non velint pro spe duplicandae centesimae suo vitio tardius exsequi, quod fuerit iudicatum: unde debebit creditor, ternis interiectis mensibus, post datum iudicium contestari, ut sic duplam centesimam possit exigere. Nam si collectam pecuniam habuerit debitor et oblatam; et ille, qui vicit, noluerit pro lucro duplandarum centesimarum accipere, signatam eam debitor apud idoneas faciat sequestrari personas, ut damnum usurarum postea non possit incurrere. Hoc quoque praecipimus observari, ut, si debitoris cautio cum omni firmitate proferatur, et usurae per annos plures cum capitali debito se aequaverint, a debitore amplius non petatur. Sane post iudicium duplam centesimam, quam reddi iussimus, taliter solvat, ut de capitali debito tantum duplae usurae reddantur: de illo vero, quod in usuris ante iudicium crevit, simpla tantum centesima detur.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

4.20.0. Qui bonis ex lege Iulia cedere possunt.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

4.20.1 [=brev.4.18.1]

 

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. ad Basilium comitem s. l.

 

Ne quis omnino vel fisci debitor vel alienae rei in auro atque in argento diversisque mobilibus retentator ac debitor bonorum faciens cessionem, liberum a repetitione plenissima nomen effugiat; sed ad redhibitionem debitae quantitatis congrua atque dignissima suppliciorum acerbitate cogatur: nisi forte propriorum dilapidationem bonorum aut latrociniis abrogatam aut fortasse naufragiis incendioque conflatam vel quolibet maioris impetus infortunio atque dispendio docuerit afflictam.

 

Pp. Romae prid. id. oct., Ausonio et Olybrio coss.

 

Interpretatio. Nullus, qui aut fiscali debito aut privato probatur obnoxius, si aurum, argentum vel mobile quodcumque* debuerit, ob hoc se credat a debito excusandum, quod dicat, de rebus suis se facere cessionem, sed poenis afflictus, quaecumque* debuerit, cogatur exsolvere: nisi forte eiusmodi persona sit, quae se probet omnem substantiam suam aut naufragio aut latrocinio aut incendio aut cuiuslibet maioris violentiae impetu perdidisse.

 

4.20.2

 

Idem aaa. Floro praefecto praetorio.

 

Professio uniuscuiusque inmutari contra statuta legum nostrarum pro calumniantium inconstantia et varietate non poterit.

 

Dat. iii kal. iun. Constantinopoli Antonio et Syagrio conss. (382 mai. 30).

 

4.20.3 [=brev.4.18.2]

 

Apud acta imp. Theodosius a. dixit: in omni cessione professio sola quaerenda est. Idem dixit: in omni cessione sufficit voluntatis sola professio.

 

Dat. kal. mai. Honorio n. p. et Evodio coss.

 

Interpretatio. Quaecumque* aliquis alteri cesserit, profiteatur, se tantum rem cessisse vel causam, hoc est aut gestis aut scriptura aut testibus, et sola voluntatis illius professio pro omni firmitate sufficiat.

 

4.20.4

 

Cessionis ita firmitatem subsistere, si cuius rei per evidentem professionem voluntaria et evidens cessio teneatur, hoc est, ut cessionis nomine scriptura cuiuslibet rei cedentis voluntaria professione et subscriptione firmetur. Quod si de vi et metu is qui cessit queri voluerit, intra annum similiter institutam peragat actionem. (...........).

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

4.21.0. [=brev.4.19.0.] Quorum bonorum.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

4.21.1 [=brev.4.19.1]

 

Impp. Arcadius et Honorius aa. Petronio vicario Hispaniarum.

 

pr. Quid iam planius, quam ut heredibus traderentur, quae in ultimum usque diem defuncti possessio vindicasset, etiamsi quod possit tribui de proprietate luctamen?

 

1. Constat autem, virum ab intestatae uxoris bonis, superstitibus consanguineis, esse extraneum, quum prudentium omnium responsa, tum lex ipsa naturae successores eos faciat.

 

2. Insuper etiam mansura perpetua sanctione iubemus, ut, omnibus frustrationibus amputatis, in petitorem corpora transferantur, secundaria actione proprietatis non exclusa.

 

Dat. vi. kal. aug. Mediolano, Olybrio et Probino coss.

 

Interpretatio. Iustum esse decernimus, ut, quodcumque* auctor usque in diem vitae suae tenuerit, petentibus heredibus debeat consignari, illi postea, cui competit, actione servata. Virum quoque intestatae uxoris suae facultatem, quae sine filiis recessit, consanguineis eius, qui legitimi sunt, tradere mox sine ulla dilatione praecipimus et maritum proponere minime prohibemus, si quas sibi competere putaverit actiones.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

4.22.0. [=brev.4.20.0.] Unde vi.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

4.22.1 [=brev.4.20.1]

 

Imp. Constantinus a. Severo.

 

Iudices absentium, qui cuiuslibet rei possessione privati sunt, suscipiant in iure personam, et auctoritatis suae formidabile ministerium obiiciant, atque ita tueantur absentes. Hos tamen iudices, quos absentium iussimus subire personam, intra hos terminos ministerii retinemus, ut, illibatis atque omnibus integris causae principalis internis, id solum diligenter inquirant, utrum eius, quolibet pacto, qui peregrinatur, possessio ablata est, quam propinquus vel amicus vel servulus quolibet titulo retinebat. Nec hos, qui deiecti sunt, absentium nomine possidentes, quia minime ipsis dictio causae mandata sit, ab experiunda re secludant, nec si servi sint, eorum reiiciant in iure personas, quia huiuscemodi condicionis* hominibus causas orare fas non sit; sed post elapsa quoque spatia recuperandae possessionis legibus praestituta litigium eis inferentibus largiri conveniet, ut eos momentariae perinde possessioni restituant, ac si reversus dominus litigasset. Cui tamen, quolibet tempore reverso, actionem recuperandae possessionis indulsimus, quia fieri potest, ut restitutio propter servulos infideles vel negligentes propinquos vel amicos et colonos interea differatur. Absenti enim officere non debet tempus emensum, quod recuperandae possessioni legibus praestitutum est, sed reformato statu, qui per iniuriam sublatus est, omnia, quae supererunt, ad disceptationem litigii immutilata permaneant; iudicio reservato iustis legitimisque personis, quum valde sufficiat, possessionem tenentibus absentium nomine contra praesentium violentiam subveniri.

 

Dat. x. kal. nov. Mediolano, Constantino a. vii. et Constantio caes. coss.

 

Interpretatio. Omnes iudices specialiter admonemus, ut nullus, absentibus dominis, res eorum praesumat invadere, sed contra improbos homines omnia per personam iudicis vindicentur, salvo principali negotio. Quod si quis se adversus absentem negotium habere causatur, et si, cui illi, qui peregrinantur, rem suam commiserint gubernandam, nec actor nec procurator eorum aut aliquis servorum ad dicendam causam domino aut absente aut non iubente cogatur, sed si quid eis fuerit sublatum, mox his, qui domino absente exclusi sunt, quum interpellaverint, reformetur. Ipse vero dominus, si forte per negligentiam servorum res recepta non fuerit, quum de peregrinis redierit, possessionem suam momenti beneficio, etiamsi annus excesserit, nullatenus recipere prohibetur, sed restitutis in integrum omnibus, quae eo absente sublata sunt, integra causae actio proponatur, inter legitimas dumtaxat* et integra aetate personas: quia dignum est, ut contra malitiam eorum, qui praesentes sunt, taliter absentibus iubeamus esse consultum.

 

4.22.2 [=brev.4.20.2]

 

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. ad Potitum vicarium Urbis.

 

Quisquis neque vulgato rescripto neque adversario solenniter intimato possessorem quietum dominio suo huiusmodi terrore turbaverit, ea in perpetuum lite mulctetur, quam praeoccupaverit violentia, quum precibus poposcisset audiri. Quae non minus etiam eum tenebit condicio*, qui, iudicis interlocutione suppressa, sub specie iudicati ius alienum improba temeritate pervasit, ita ut neuter reparationem interfecti hoc pacto semel negotii audeat postulare. Si autem, habito plerumque colludio, curatores vel tutores minorum his rem debitam ea occasione pervadant, ut pupillis vel adultis iurgandi copia et fructus adimatur, his eatenus subvenimus, ut eosdem non atterat damno culpa temeritatis alienae, sed illico quidem possessio ei, a quo est ablata, reddatur curatores autem vel tutores aeterna deportatione punitos bonorum quoque publicatio persequatur.

 

Dat. prid. id. oct. Treviris, Syagrio et Eucherio coss.

 

Interpretatio. Quicumque* causam suam non ita agere voluerit, ut adversarium suum publice patefacta actione conveniat, et dominium possessoris illa ratione conturbaverit, ita negotio ipso careat, ut eam causam numquam* valeat reparare, qui prius rem voluit auferre, quam sperare a iudice, ut deberet audiri. Similiter et ille omni causa privetur, qui iudicis ordinatione suppressa, iudicium se habere dicens, alienam possessionem sua praesumptione* pervaserit. Quod si tutores etiam vel curatores minorum colludio aliquo pro eorum negotiis alienam rem sub ea, qua diximus, temeritate pervaserint, ut minorum causa depereat, nullum minoribus praeiudicium fieri ex tutorum vel curatorum temeritate permittimus, sed proprietatem suam sine dilatione recipiant; curatores autem vel tutores, amissis rebus suis, perpetuo exsilio deputentur.

 

4.22.3 [=brev.4.20.3]

 

Imppp. Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. ad Messianum comitem r. p.

 

Plerosque detectum est rem privatam nostram, quam publicatio celebrata quaesiverat, invasisse: quam nos a retentatoribus ereptam sociari iubemus aerario, punientes contumacius, quam decus publicum sinebat, erectos, ut, qui litem inferre potuissent, nollent exspectare iudicium ac spernerent victoriam, quam iustitiae praescripsisset eventus, et amplecterentur, quod dedisset audacia. Cadat igitur lite, quisquis operiri noluerit litis eventum, et quod recipere lege potuisset, contempt+or examinis violentus amittat. illi vero, quos in tantum furorem provexit audacia, ut, quod iurgaturi apud examinis fidem sperare non possent, ante eventum iudicialis arbitrii illicita praesumptione* temerarent, aestimationem rei, de qua litigari convenerat, cogantur exsolvere. Quod quidem etiam in privatis observandum negotiis generali lege sancimus. Illud autem ab officio magnificentiae tuae cavendum esse decernimus, ut sacratissima domus nostra exspectare litem, non inferre cogatur, neque expetat, sed patiatur examen.

 

Dat. xviii. kal. iul. Treviris, Timasio et Promoto coss.

 

Interpretatio. Cognovimus, rem fisci nostri violenter aliquos invasisse, sed nos evidenti lege praecipimus, ut, si quis aut fiscalem rem aut privatam ante sententiam a iudice prolatam invaserit et noluerit exspectare litis eventum, perdat negotium, qui contempsit* exspectare iudicium. Ille vero, qui hoc praesumpsit* invadere, quod per iustitiam apud iudicem non poterat obtinere, habita aestimatione, talem rem aliam illi domino restituat, qualem noscitur ante iudicium pervasisse.

 

4.22.4 [=brev.4.20.4]

 

Impp. Arcadius et Honorius aa. Arriano consulari Liguriae.

 

Legis iteranda sunt beneficia, quae tantum absentibus detulerunt, ut, si perturbatus possessionis status sit vel direptum aliquid, ad repetendum momentum redintegrationemque fortunae servis etiam praebeatur facultas, amicis praeterea, parentibus, proximis vel libertis. Iudicem quoque absentium commoda tueri oportet atque in his, quae comprobantur ablata, celeri redhibitione consulere, nec iudicium dilatione suspendi. Sub quocumque* igitur nomine vel titulo possidenti repetendi copia praebeatur, qui utendae rei habuit facultatem, ut, quae in militia constitutis vel absentibus erepta esse constiterit, sub cuiuslibet personae repetitione reddantur.

 

Dat. xv. kal. ian. Mediolano, Arcadio iv. et Honorio iii. aa. coss.

 

Interpretatio. Propter absentes legem volumus iterare, ut, quicquid fuerit iis a qualibet persona sublatum, totum amicis eorum vel proximis vel servis, quum iudicem interpellaverint, sine dilatione reddatur: ut res, quam discedens dominus in sua proprietate dimisit, integra ab actoribus domini, quousque redeat, vindicetur. quaecumque* autem in militia constitutis vel absentibus pervasa fuerint, sine aliqua iubemus dilatione restitui.

 

4.22.5 [=brev.4.20.5]

 

Iidem aa. Petronio vicario Hispaniarum.

 

pr. Nec imperiale rescriptum, quod supplicatio litigatoris obtinuit, nec interlocutio cognitoris interpellare possessionis statum eo, qui rem tenet, absente permittitur, quia negotiorum merita partium assertione panduntur.

 

1. Vitia autem a maioribus contracta perdurant, et successorem auctoris sui culpa comitatur etc.

 

Dat. xv. kal. ian. Mediolano, Caesario et Attico coss.

 

Interpretatio. Nec per principis praeceptionem, si a litigatore fuerit obtenta, nec per responsum iudicis, si fuerit interpellatus, absente domino possessio ullius auferatur, quia prius conveniri debet ille, qui possidet, et nisi inter praesentes iudicium dari non potest, nec negotium terminari. Nam quicumque* alienam vel absentis rem crediderit occupandam, noverit, etiam heredes suos similiter pro hac auctoris praesumptione* obnoxios esse mansuros.

 

4.22.6 [=brev.4.20.6]

 

Impp. Honorius et Theodosius aa. Iuliano ii. proconsuli Africae.

 

Momenti actio exerceri potest per quamcumque* personam. Sub colore autem adipiscendae possessionis obrepta petitio alteri obesse non debet, maxime quum absque conventione personae legitimae initiatum iurgium videatur. Nihil autem opituletur conventio circa minorem habita, quum id rectius circa curatorem debuerit custodiri.

 

Dat. prid. non. mart. Ravenna, Constantio et Constante coss.

 

Interpretatio. Ad recipiendum momentum, id est infra anni spatium cuiuslibet persona agere potest. Si per obreptionem fuerit facta petitio, alterius parti praeiudicare non poterit. Praeterea quum legitima persona non sit, nihil valeat actio contra aetatem minorem, quae contra curatorem suum potius debuit iusta ratione proponi.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

4.23.0. [=brev.4.21.0.] Utrubi.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

4.23.1 [=brev.4.21.1]

 

Impp. Arcadius et Honorius aa. Vincentio pf. p. Galliarum.

 

Post alia: si coloni, quos bona fide quisque possedit, ad alios fugae vitio transeuntes, necessitatem condicionis* propriae declinare tentaverint, bonae fidei possessori primum oportet et celeri reformatione succurri, tunc causam originis et proprietatis agitari, non exspectatis temporibus nec denuntiatione solenni, quae locum in his negotiis non habebunt etc.

 

Dat. iii. kal. iul. Mediolano, Stilicone et Aureliano coss.

 

Interpretatio. Si coloni rei alienae ad alios dominos forte confugerint, primum est, ut fugitivos suos, de cuius re exisse noscuntur, momenti beneficio possessor sine dilatione recipiat, et sic de eorum origine audiatur, nec requiratur in iudicio, ut prius titulum litis petitor scribat, quia initium litis ad momentariam non pertinet actionem.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

4.24.0. De aedificiis privatis et publicis.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

4.24.1

 

De servitute luminis vel aeris similiter constitutum est, ut inter privatorum fabricas decem pedes, inter publicas quindecim dimittantur. (....).

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

†††

THEODOSIANI LIBRI XVI

 

CUM CONSTITUTIONIBUS SIRMONDIANIS

 

ET

 

LEGES NOVELLAE AD THEODOSIANUM PERTINENTES

liber quintus

 

--------------------------------------------------------------------------------

( Based on the edition of Th. Mommsen, Theodosiani libri XVI.., Berlin, 1905 ).

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

CTh.5.1.0. De legitimis heredibus.

CTh.5.2.0. De bonis decurionum.

CTh.5.3.0. De bonis clericorum et monachorum.

CTh.5.6.0. De bonis militum.

CTh.5.7.0. [=brev.5.5.0.] De postliminio.

CTh.5.8.0. [=brev.5.6.0.] De ingenuis, qui tempore tyranni servierunt.

CTh.5.9.0. [=brev.5.7.0.] De expositis.

CTh.5.10.0. [=brev.5.8.0.] De his, qui sanguinolentos emptos* vel nutriendos acceperint.

CTh.5.11.0. .................

CTh.5.12.0. De fundis patrimonialibus et saltuensibus et emphyteuticis et eorum conductoribus.

CTh.5.13.0. De fundis rei privatae et saltibus divinae domus.

CTh.5.14.0. De diversis praediis urbanis et rusticis et de omni reditu civili.

CTh.5.15.0. De omni agro deserto et quando steriles fertilibus imponantur.

CTh.5.16.0. De agricolis et mancipiis dominicis vel fiscalibus sive rei privatae?

CTh.5.17.0. De fugitivis colonis, inquilinis et servis.

CTh.5.18.0. [=brev.5.10.0.] De inquilinis et colonis.

CTh.5.19.0. [=brev.5.11.0.] Ne colonus inscio domino suum alienet peculium (..)

CTh.5.20.0. [=brev.5.12.0.] De longa consuetudine.

†††

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

5.1.0. De legitimis heredibus.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

5.1.1 [=brev.5.1.1]

 

Imp. Constantinus a. ad Constantino pf. p.

 

Matri ius liberorum non habenti, interveniente licet patruo ceterisque, inter quos agnationis incorrupta iura per ordinem porriguntur, et quicumque* deinceps agnati erunt, a quibus consanguinitatis iure mater poterat excludi, placet omnium filii bonorum, quotiescumque* ab intestato venitur, deferri tertiam portionem etiam patruo eiusque filio et dumtaxat* nepoti, agnatione minime durante (si forte per emancipationem cuiusquam fuerit consanguinitas diminuta), beneficio pari deferri tertiam portionem, licet habeat mater ius liberorum. Nec immerito, si quando supra dicto subnixa mater fuerit privilegio, agnatione dirempta* ultra nepotis gradum nostrum beneficium minime placuit extendi, ne, multis personis vocatis, plus ablatum matri, minus additum videretur. Sive igitur unus exstiterit pluresve patrui, eorumque filius aut etiam filii et nepotes neptesve, non amplius quam sola tertia universorum bonorum simul omnibus vel singulis pro suis quibusque gradibus deferenda est. Et eodem genere, si plures erunt, a quibus mater possit excludi, non plus quam tertia bonorum matri adversus omnes competere debebit. Supra dictae ergo originis existentibus personis agnatis in infinitum, matri adversus omnes censuimus subveniendum, licet non omnibus adversus matrem, sed certis superius comprehensis personis hoc auxilium tribuatur; ita ut, nec petita bonorum possessione (quoniam huius legis, non praetoris est beneficium), illico, ut sibi delatae portionis dies exstiterit, aditione simplici, arrepto rerum quolibet corpore vel animi destinatione patefacta, plenum dominium delatae sibi portionis consequantur, facultate eis perpetua, dum advixerint, tribuenda in adeunda concessa sibi parte successionis. Nec enim ad eos, qui eorundem successores erunt, nisi ipsis prius, quos indulgentiae nostrae ratio complectitur, quaesita fuerit hereditas, transire quicquam iubemus, sed penes eos manere, apud quos ante istam legem residere potuisset.

 

Dat. xiv. kal. iun. Sirmii, Crispo ii. et Constantino ii. caess. coss.

 

Interpretatio. Si mater ius liberorum non habeat, hoc est, si ingenua tres partus vivos et libertina quattuor* non ediderit et unicum filium intestatum fortasse perdiderit, et filius moriens patruum unum vel plures aut certe patrui vel patruorum filios vel nepotes plures cum matre reliquerit, qui tamen emancipati non fuerint, mater in tertia portione in filii intestati hereditate succedat, et duas partes patruus, vel si plures patrui fuerint, aut filii vel nepotes sibimet vindicabunt. Quod si mater liberorum ius habeat, et patruus vel patrui cum matre superfuerint, etiamsi emancipati sunt, duas partes de bonis filii intestati morientis mater consequatur, quae ius liberorum habet, et tertiam patruus vel patrui: qui si defuerint, filii patruorum, quanti fuerint, aequales sibi per capita faciant portiones. Quod si filii patruorum defuerint, simili etiam nepotes patruorum divisione succedant. Sed in hac successione sola constitutio praesens sufficit, ut inter matrem, patruos eorumque filios et nepotes bonorum possessio praesumatur; quae si fortasse adita non fuerit hereditas, et hi, qui adire debuerant, moriuntur, heredes eorum a successione non aditae hereditatis excludit: quia evidenter haec lex constituit, ut non adita hereditas non transeat ad heredes. Hic de iure addendum est.

 

5.1.2 [=brev.5.1.2]

 

Impp. Valentinianus et Valens aa. ad Ausonium pf. p.

 

Quia non solum filius consanguineus, sed etiam per adoptionem quaesitus, nulla capitis deminutione intercedente eius, matrem excludit; si quidem patiatur mater defunctorum excludi a fratribus consanguineis, exsistentibus, quibus ipsa praeferatur intercedente capitis deminutione, proximior gradus ineatur. Nam constitutio divi Constantini ad Constantino praefectum praetorio emissa patrui tantummodo ius antiquum temperavit, ut, si unus patruus seu duo pluresve sint, sive filius filiive eorum usque ad nepotem exstiterint, beneficio constitutionis in partem tertiam componant; de consanguineis vero fratribus nullam fuisse mentionem cognovimus. Evidenter licet antiquo iure servato, ac divalis memoriae constantini constitutione comprobata, prospectum esse videatur a nostra clementia, ut in huiusmodi litibus, qui frater consanguineus debet excludi secundum ius antiquum, praeferatur iuxta memoratam destinationem; vel certe, si patrui persona intercesserit, usque ad nepotem ius constitutionis temperatum suum teneat robur atque firmitatem.

 

Dat. iv. kal. ian. Constantinopoli, Valentiniano n. p. et Victore v. c. coss.

 

Interpretatio. Si moriatur quis et relinquat matrem et fratrem consanguineum, id est uno patre natum vel etiam adoptivum, id est gestis ante curiam affiliatum, qui consanguinei loco habendus est, consanguineus frater vel adoptivus matrem in totum a successione mortui fratris excludunt. Quod si emancipatus fuerit consanguineus aut adoptivus, et moriatur frater, superstitibus emancipatis fratribus et matre, patruos eorumque filios vel nepotes etiam emancipati fratres evidenter excludunt: ita tamen, ut, si ius liberorum mater habuerit, duas partes de morientis filii hereditate praesumat et tertiam emancipati fratres, quos constat esse superstites. Quod si mater ius liberorum non habuerit, tertiam mater consequetur, et duas partes etiam emancipati filii, exclusis patruis, possidebunt.

 

5.1.3 [=brev.5.1.3]

 

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. ad Hilarium pf. p.

 

Quoties de emancipatae filiae successione tractatur, seu eam fiduciae nomen obstrinxit, seu etiam nulla comitantur suffragia liberorum, filiis ex ea genitis, etiamsi talis occasus avo vivente contingat, intacta pro solido successio deferatur, neque ulla defunctae patri matrique concedatur intestatae successionis hereditas, quum satis superque sufficiat adversus omnes legitimo gradu ad successionem venientes in hereditatibus matrum, incolumes ac superstites optabili sorte genitoris, successio liberorum.

 

Dat. xi. kal. mart. Mediolano, Merobaude ii. et Saturnino coss.

 

Interpretatio. Filia, quam fiduciatam nominavit, hoc est emancipata, si intestata moriatur et relinquat superstitem patrem, matrem et filios, excluso patre et matre, etiamsi ius liberorum defuncta non habeat, filii soli in eius hereditate succedunt. Hic de iure addendum, quid sit fiducia.

 

5.1.4 [=brev.5.1.4]

 

Imppp. Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. Constantiano pf. p. Galliarum.

 

pr. Si defunctus cuiuscumque* sexus aut numeri reliquerit filios et ex filia defuncta cuiuscumque* sexus aut numeri nepotes, eius partis, quam defuncti filia, superstes patri, inter fratres suos fuisset habitura, duas partes consequantur nepotes ex eadem filia, tertia pars fratribus sororibusve eius, quae defuncta est, id est filiis filiabusque eius, de cuius bonis agitur, avunculis scilicet sive materteris eorum, quorum commodo legem sancimus, accrescat.

 

1. Quod si hic defunctus, de cuius bonis loquimur, habebit ex filia nepotes, et praeterea filios non habebit, sed qui praeferri nepotibus possint, habebit agnatos, in quandam Falcidiam et in dodrantem nepotes iure succedant.

 

2. Haec eadem, quae de avi materni bonis constituimus, de aviae maternae sive etiam paternae simili aequitate sancimus; nisi forte avia elogia inurenda impiis nepotibus iusta semotis ratione monstraverit.

 

3. Non solum autem, si intestatus avus aviave defecerit, haec nepotibus, quae sancimus, iura servamus, sed et si avus vel avia, quibus huiusmodi nepotes erant, testati obierint et praeterierint nepotes aut exheredaverint eosdem, et de iniusto avorum testamento, et si quae filiae poterant vel de re vel de lite competere actiones nepotibus deferimus, secundum iustum nostrae legis modum, quae de parentum inofficiosis testamentis competunt filiis.

 

Dat. v. kal. mart. Mediolano, Timasio et Promoto coss.

 

Interpretatio. Si aliquis moriatur intestatus et filios vel filias superstites vel nepotes ex filia mortua derelinquat, filii in sua portione succedunt nepotes ex filia de portione matris suae tertiam perdunt, quae superstitibus avunculis eius et materteris proficit. Si vero quis moriatur intestatus et relinquat ex filia nepotes et filios non dimittat, sed fratrem et sororem superstites derelinquat, tres partes hereditatis avi materni sibi nepotes vel neptes ex filia vindicabunt, quartam frater vel soror avi defuncti iuxta legis huius ordinem consequentur. Si vero mulier, id est paterna vel materna avia intestata moriatur et relinquat filios et ex mortuo filio vel filia nepotes, aequaliter de patris vel matris portione nepotes vel neptes tertiam perdunt, quam patruis et amitis ex aviae paternae bonis, avunculis et materteris ex aviae maternae bonis, sicut et de avi materni conquirunt. Nam si patruus et amita vel avunculus et matertera fortasse defuerint, ad fratres vel sorores aviarum tres unciae et ad nepotes novem perveniant: nam in avi paterni hereditate nepotes vel neptes ex filio mortuo de patris sui portione nihil perdunt. Si vero avus vel avia nepotes ac neptes ex filia in testamento suo praeterierint aut non probatis causis exheredaverint, actio illis de inofficioso contra testamentum avi vel aviae, quae matri eorum competere potuit, legis beneficio tribuetur.

 

5.1.5 [=brev.5.1.5]

 

Impp. Arcadius et Honorius aa. Aureliano pf. p.

 

Nepotes ex filia avis pro rata parte hac condicione* succedant, qua et matres, si viverent, hereditatem patrum sibi cum fratribus vindicarent, scilicet ut mixtis matrum suarum dotibus avi hereditatem pro rata parte, quam lex divalis censuit, cum avunculis partiantur; nec amplius his quicquam de avitis facultatibus tribuatur, quam legis dudum latae sanctio comprehendit, scilicet detracta tertia partis eius, quae eorum matri, si dotem iungeret, debebatur. Si vero dotem matris miscere noluerint, maternis et paternis facultatibus oportet esse contentos, quos constat alienae iam familiae esse procreatos.

 

Dat. prid. non. oct. Constantinopoli, Arcadio iv. et Honorio iii. aa. coss.

 

Interpretatio. Haec lex similis est superiori: sed hoc amplius habet, quod dotem pro filia in generum factam, vel quicquid ipsa filia accepit tempore nuptiarum, post mortem avi intestati nepotes confundere iubet, ita ut de dote in hereditatem confusa duas partes de eo, quod mater eorum erat habitura, percipiant: aut, si noluerint confundere nepotes, sint acceptis tempore nuptiarum rebus vel sola dote contenti.

 

5.1.6 [=brev.5.1.6]

 

Impp. Honorius et Theodosius aa. Maximo pf. U.

 

Ubi aviarum successio occasu interveniente discutitur, capitis deminutio materna quaerenda non est. Tunc enim in huiusmodi hereditatibus filiorum status aut persona spectatur, quoties de eius bonis, qui potestatem familiae potuit habere, tractatur.

 

Dat. v. kal. oct. Ravenna, Theodosius a. ix. et Constantio iii. coss.

 

Interpretatio. In bonis aviae emancipatio patris aut matris nepotibus non impediat: sed perdito triente, in ea, quam lex eis tribuit, portione succedant.

 

5.1.7 [=brev.5.1.7]

 

Impp. Theodosius et Valentinianus aa. Albino pf. U.

 

pr. Sicut mater, quae liberorum iure subnixa est, patruo capite deminuto dare iussa est tertiam portionem, ita etiam, quae nullo huiusmodi fulcitur auxilio, patruo quattuor* cedat unciis facultatum.

 

1. In illa quoque parte matris non est privilegium transeundum, in qua constantinianae legis potissimum constitutum tenendum esse censemus, ut, sicuti nulli umquam* vel ex prioris generis parte venientium vel ex consequenti sanguine probatorum agnationis compositionisve nomine de successione filii iusta cum matre potuit esse contentio, praeterquam patruo, filio patrui et eius nepoti, ita contra omnes reliquos, sicut custoditum hactenus arbitramur, persona potior matris habeatur.

 

2. Emancipati quoque fratris merita tractamus, qui, ut agnationis iure integro matrem in totum a successione filii decedentis excludit, ita capite deminutus nihil penitus consequitur. exemplo igitur patrui etiam huic cum matre hanc volumus esse rationem, ut quattuor* uncias hereditatis accipiat.

 

3. Laxa vero decernimus sanctione, ut statuta nostra non solum futurarum ambigua quaestionum, verum etiam pendentium negotiorum hoc ordine fata discingant.

 

Dat. iii. kal. febr. Roma, Theodosius xii. et Valentinianus ii. aa. coss.

 

Interpretatio. Similis est haec lex superiori, sed quia evidentior est, et istam inseruimus. nam illa hoc amplius habet, quod et de adoptivo filio loquitur.

 

5.1.8 [=brev.5.1.8]

 

Iidem aa. ad senatum urbis Romae.

 

Post alia: mater, quae habens ius liberorum defuncto filio sine liberis filiave cum eius sorore succedit, pari sortis paternae teneatur exemplo, ut, si torum priorem secundo non mutarit amplexu, omnia filii morte delata pleno iure conquirat; si vero alterius elegerit coniugium mariti, extrinsecus quidem quaesita filio filiaeve simili firmitate possideat, rerum vero paternarum defuncti solo usufructu humanitatis contemplatione potiatur, proprietatem fratribus transmissura defuncti. Si vero filius, qui moritur, filium vel filiam derelinquit, omnimodo patri suo matrive ipso iure succedant. Quod sine dubio et de pronepotibus observandum esse censemus etc.

 

Dat. vii. id. novemb. Ravennae, dd. nn. Theodosius xii. et Valentinianus ii. aa. coss.

 

Interpretatio. Mater ius liberorum habens, mortuo filio vel filia, si superstites alias filias habuerit et filium non habuerit, cum filiabus aequali sorte succedat, hoc est ut mater mediam et filiae, quantae fuerint, mediam vindicent portionem: ita ut, si alium maritum non acceperit, portionem, quam consecuta est, faciendi de ea, quod voluerit, habeat potestatem; si vero alium maritum acceperit, quicquid filius vel filia mortui aliunde acquisitum reliquerint, mater perpetuo iure vindicet. De bonis vero prioris mariti portionem, quam ex hereditate filii morientis fuerit consecuta, sorores mortuorum fratrum sibi post matris obitum vindicabunt. Quod si filius vel filia, qui moriuntur, matrem ius liberorum habentem superstitem dimiserint et sorores, sed tamen filios habeant, filii eorum in integra patris vel matris facultate succedunt, ita ut mater vel sorores ab hac successione habeantur extraneae. Hoc et de nepotibus et pronepotibus filiorum lex ista constituit.

 

5.1.9 [=brev.5.1.9]

 

Iidem aa. Hierio pf. p.

 

Pridem latae constitutionis pars quaedam abroganda est, ne ullis parentibus aut propinquis, quos naturae legisque pariter praerogativa defendit, in capiendis ab intestato hereditatibus praeferantur coniuges vel etiam comparentur; quum, si sanctitas inter eos sit digna foedere coniugali, non ita laboriosa vel sumptuosa* est testandi occasio, ut desiderio suo quisquam subvenire differat, quod interdum ita sensu leviore concipitur, ut antiqui nec, quod extraneis ac saepe ignotis in donationibus successionibusque tribuatur, coniugibus concesserint, reprimendum inter hos potius, ut in loco ancipiti, quam incitandum favorem mutuum arbitrati. Verum lex alia, quam pridem tulimus, ut matrimoniis auxilium impartiret, deficientis hoc totum credidit arbitrio permittendum. nunc vero parentibus exstantibus vel propinquis ab intestato venire coniuges prohibemus. Itaque nulla mentio prioris legis sit, si qua hoc medio brevique tempore contigisse alicui dicatur coniugis ab intestato hereditas; et lege proposita divulgetur, omnem huiusmodi spem successionis, quae ab intestato deferatur, coniugibus deponendam, nisi si ille casus emerserit, ut nemo de propinquis successionem mortui vindicare possit ex lege, quum fisco nostro qualiacumque* iura matrimonii praeponamus etc.

 

Dat. x. kal. mart. Constantinopoli, Tauro et Felice coss.

 

Interpretatio. Haec lex id constituit, ut omnes propinqui uxorem ab intestati mariti successione prohibeant et maritum similiter a successione intestatae uxoris excludant. Sed si propinqui omnino defuerint, tunc sibi invicem, excluso fisco, maritus vel uxor succedant.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

5.2.0. De bonis decurionum.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

5.2.1 [=brev.5.2.1]

 

Imp. Constantinus a. Rufino pf. p.

 

Si decurio sine liberis intestatus diem vitae solverit, cui neque voluntas postrema legibus fulta, neque alio iure gradu proximo heres exstiterit, bona eius curiae suae commodis cedant, id est ordinis utilitati proficiant, cuius corpori fatali necessitate exemptus* est, nulli praebenda licentia postulandi haec bona ut vacantia de nostra clementia, etiamsi revera et testamentum et successor deesse legitimus approbetur; omni etiam beneficio, si quod fuerit impetratum, protinus infirmando.

 

Dat. kal. dec. Sirmio, Constantino a. v. et Licinio caes. coss.

 

Interpretatio. Si curialis intestatus moriens neque filios neque proximos derelinquat, curia, cuius ordini subducitur, quicquid reliquerit, vindicabit, ita ut nullus audeat ea quasi bona caduca a principibus postulare. Quod si fecerit, non valebit: nam testamentum faciendi curialibus lex ista tribuit potestatem.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

5.3.0. De bonis clericorum et monachorum.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

5.3.1 [=brev.5.3.1]

 

Impp. Theodosius et Valentinianus aa. ad Taurum pf. p. et patricium.

 

Si quis episcopus aut presbyter aut diaconus aut diaconissa aut subdiaconus vel cuiuslibet alterius loci clericus aut monachus aut mulier, quae solitariae vitae dedita est, nullo condito testamento decesserit, nec ei parentes utriusque sexus vel liberi, vel si qui agnationis cognationisve iure iunguntur vel uxor exstiterit, bona, quae ad eum pertinuerint, sacrosanctae ecclesiae vel monasterio, cui fuerat destinatus, omnifariam socientur [exceptis iis facultatibus, quas forte censibus adscripti vel iuri patronatus subiecti vel curiali condicioni* obnoxii clerici vel monachi cuiuscumque* sexus relinquunt. Nec enim iustum est, bona seu peculia, quae aut patrono legibus debentur aut domino possessionis, cui quis eorum fuerat adscriptus, aut ad curias pro tenore dudum latae constitutionis sub certa forma pertinere noscuntur, ab ecclesiis detineri; actionibus videlicet competenter sacrosanctis ecclesiis reservatis, si quis forte praedictis condicionibus* obnoxius aut ex gestis negotiis aut ex quibuslibet aliis ecclesiasticis actibus obligatus obierit]: ita ut, si qua litigia ex huiusmodi competitionibus in iudiciis pendent, penitus sopiantur, nec liceat petitori post huius legis publicationem iudicium ingredi vel oeconomis aut monachis aut procuratoribus inferre molestiam, ipsa petitione antiquata, et bonis, quae relicta sunt, religiosissimis ecclesiis vel monasteriis, quibus dedicati fuerant, consecratis.

 

Dat. xviii. kal. ian. Ariovindo et Aspare coss.

 

Interpretatio. Si quis episcopus, vel quos lex ipsa commemorat, aut quilibet religiosi vel religiosae intestati sine filiis, propinquis vel uxore decesserint, qui tamen nec curiae quicquam debuerint nec patrono, quicquid dereliquerint, ad ecclesias vel monasteria, quibus obsecuti fuerint, pertinebit. Qui si testari voluerint, habebunt liberam potestatem.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

5.6.0. De bonis militum.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

5.6.1 [=brev.5.4.1]

 

Imp. Constantius a. ad Bonosum magistrum equitum.

 

Universis tam legionibus quam vexillationibus comitatensibus seu cuneis insinuare debebis, uti cognoscant, quum aliquis fuerit rebus humanis exemptus* atque intestatus sine legitimo herede decesserit, ad vexillationem, in qua militaverit, res eiusdem necessario pervenire.

 

Dat. v. id. mai. Hierapoli, Rufino et Eusebio coss.

 

Interpretatio. Si milites sine legitimo herede intestati decesserint et proximos non habuerint, eorum bona, qui in eodem officio militant, vindicabunt.

 

5.6.2

 

Impp. Honorius et Theodosius aa. Anthemio praefecto praetorio.

 

Iussimus dudum, ut quos captivos reperietur miles recepta barbarorum praeda et ereptis manubiis noster provincialis promeruisse, domum suam reportaret ita, ut quoscumque libertate conspicuos aut servos vel iam traxit vel deinceps a suis sedibus hostis depulerit, si interea eo depulso defendi potuerint, minime sub detestandae praedae occasione teneantur, sed iudiciarius vigor liberos quidem patriis naturalibus, servos autem dominis pro recenti legis intercessione consignet.

 

Dat. x kal. april. Honorio viii et Theodosio iii aa. conss. (409 mart. 23).

 

5.6.3

 

Idem aa. Anthemio praefecto praetorio.

 

Scyras barbaram nationem maximis chunorum, quibus se coniunxerunt, copiis fusis imperio nostro subegimus. Ideoque damus omnibus copiam ex praedicto genere hominum agros proprios frequentandi, ita ut omnes sciant susceptos non alio iure quam colonatus apud se futuros nullique licere ex hoc genere colonorum ab eo, cui semel adtributi fuerint, vel fraude aliquem abducere vel fugientem suscipere, poena proposita, quae recipientes alienis censibus adscriptos vel non proprios colonos insequitur. Opera autem eorum terrarum domini libera utantur ac nullus sub acta peraequatione vel censui ...acent nullique liceat velut donatos eos a iure census in servitutem trahere urbanisve obsequiis addicere, licet intra biennium suscipientibus liceat pro rei frumentariae angustiis in quibuslibet provinciis transmarinis tantummodo eos retinere et postea in sedes perpetuas collocare, a partibus Thraciae vel Illyrici habitatione eorum penitus prohibenda et intra quinquennium dumtaxat intra eiusdem provinciae fines eorum traductione, prout libuerit, concedenda, iuniorum quoque intra praedictos viginti annos praebitione cessante. Ita ut per libellos sedem tuam adeuntibus his qui voluerint per transmarinas provincias eorum distributio fiat.

 

Dat. prid. id. april. Constantinopoli Honorio viii et Theodosio iii conss. (409 apr. 12).

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

5.7.0. [=brev.5.5.0.] De postliminio.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

5.7.1 [=brev.5.5.1]

 

Imppp. Valentinianus, Valens et Gratianus aaa. ad Severianum ducem.

 

Si quos forte necessitas captivitatis abduxit, sciant, si non transierunt, sed hostilis irruptionis necessitate transducti sunt, ad proprias terras festinare debere recepturos iure postliminii ea, quae in agris vel mancipiis ante tenuerunt, sive a fisco nostro possideantur, sive in aliquem principali liberalitate transfusa sunt. Nec timeat quisquam alicuius contradictionis moram, quum hoc solum requirendum sit, utrum aliquis cum barbaris voluntate fuerit an coactus.

 

Dat. xvi. kal. iul. Remis, Gratiano a. et Dagalaipho coss.

 

Interpretatio. Quicumque* necessitate captivitatis ducti sunt et non sua voluntate, sed hostili depraedatione ad adversarios transierunt, quaecumque* in agris vel mancipiis antea tenuerunt, sive a fisco possideantur, sive aliquid ex his per principem cuicumque* donatum est, sine ullius contradictione personae tempore, quo redierint, vindicent ac praesumant, si tamen cum adversariis non sua voluntate fuerint, sed captivitate se detentos esse probaverint.

 

5.7.2 [=brev.5.5.2]

 

Impp. Honorius et Theodosius aa. Theodoro pf. p.

 

pr. Diversarum homines provinciarum cuiuslibet sexus, condicionis*, aetatis, quos barbarica feritas captiva necessitate transduxerat, invitos nemo retineat, sed ad propria redire cupientibus libera sit facultas.

 

1. Quibus si quicquam in usum vestium vel alimoniae impensum est, humanitati sit praestitum, nec maneat victualis sumptus* repetitio: exceptis iis, quos barbaris vendentibus emptos* esse docebitur, a quibus status sui pretium propter utilitatem publicam emptoribus* aequum est redhiberi. ne quando enim damni consideratio in tali necessitate positis negari faciat emptionem*, decet redemptos* aut datum pro se pretium emptoribus* restituere aut labore, obsequio vel opere quinquennii vicem referre beneficii, habituros incolumem, si in ea nati sunt, libertatem.

 

2. Reddantur igitur sedibus propriis sub moderatione, qua iussimus, quibus iure postliminii etiam veterum responsis incolumia cuncta servata sunt.

 

3. Si quis itaque huic praecepto fuerit conatus obsistere actor, conductor procuratorque, dari se metallis cum poena deportationis non ambigat; si vero possessionis dominus, rem suam fisco noverit vindicandam seque deportandum.

 

4. Et ut facilis exsecutio proveniat, christianos proximorum locorum volumus huius rei sollicitudinem gerere. curiales quoque proximarum civitatum placuit admoneri, ut emergentibus talibus causis sciant, legis nostrae auxilium deferendum; ita ut noverint rectores universi, decem libras auri a se et tantundem a suis apparitionibus exigendum, si praeceptum neglexerint.

 

Dat. iv. id. dec. Ravenna, Honorio viii. et Theodosius iii. aa. coss.

 

Interpretatio. Hi, qui ab hostibus tempore captivitatis ducti sunt, si ab aliquibus vel ad victum vel ad vestitum aliquid acceperunt, quum redire ad propria voluerint, minime aliquid pro eorum requiratur expensis. Tamen si pretium pro captivo suo praedator acceperit, quod dedisse emptor* probaverit, sine dubitatione recipiat. Quod si pretium non habuerit, quinquennio serviat captivus emptori* et post quinquennium sine pretio ingenuitati reddatur, qui, quum ad propria redierit, omnia sua integra et salva recipiat. Si quis itaque huic tam iustae praeceptioni resistere tentaverit, noverit se in exsilio deputandum: si vero possessor fuerit, facultatem suam fisci viribus addicendam. Sane christianos, qui redemptioni* studere debent, pro captivis volumus esse sollicitos. Ad curiales etiam ista sollicitudo pertineat, ita ut omnes iudices sciant, decem libras auri fisco se daturos, qui huius legis praecepta neglexerint.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

5.8.0. [=brev.5.6.0.] De ingenuis, qui tempore tyranni servierunt.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

5.8.1 [=brev.5.6.1]

 

Imp. Constantinus a. ad Volusianum.

 

Universi devotionis studio contendant, si quos ingenuis natalibus procreatos sub tyranno ingenuitatem amisisse aut propria contenti conscientia aut aliorum indiciis recognoscunt, natalibus suis restituere, nec exspectata iudicis interpellatione. Nam si quis contra conscientiam suam vel certissima testimonia plurimorum in eadem avaritiae tenacitate permanserit, severissima poena mulctabitur. Placet autem, etiam eos periculo subiugari, qui scientes ingenuos servitutis necessitatem per iniuriam sustinere dissimulant.

 

Prop. viii. kal. mai. Romae, Volusiano et Anniano coss.

 

Interpretatio. Ingenui, qui tyranni temporibus addicti sunt servituti, ingenuitati reddantur. Quod si quis sciens hoc ordine addictum ingenuum in servitute tenuerit, noverit in se legibus vindicandum.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

5.9.0. [=brev.5.7.0.] De expositis.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

5.9.1 [=brev.5.7.1]

 

Imp. Constantinus a. ad Ablavium pf. p.

 

Quicumque* puerum vel puellam proiectam de domo, patris vel domini voluntate scientiaque, collegerit ac suis alimentis ad robur provexerit, eundem retineat sub eodem statu, quem apud se collectum voluerit agitare, hoc est sive filium sive servum eum esse maluerit: omni repetitionis inquietudine penitus summovenda eorum, qui servos aut liberos scientes propria voluntate domo recens natos abiecerint.

 

Dat. xv. kal. mai. Constantinopoli, Basso et Ablavio coss.

 

Interpretatio. Quicumque* expositum recenti partu, sciente patre vel matre vel domino, collegerit ac suo labore educaverit, in illius, a quo collectus est, potestate consistat, seu ingenuum seu servum, quem nutrivit, esse voluerit, et si adoptare voluerit in filium vel libertum aut in servitium permanere, propria utatur potestate.

 

5.9.2 [=brev.5.7.2]

 

Impp. Honorius et Theodosius aa. Melitio pf. p.

 

Nullum dominis vel patronis repetendi aditum relinquimus, si expositos quodammodo ad mortem voluntas misericordiae amica collegerit (nec enim dicere suum poterit, quem pereuntem contempsitit*); si modo testes episcopalis subscriptio fuerit subsecuta, de qua nulla penitus ad securitatem possit esse cunctatio.

 

Dat. xiv. kal. april. Ravenna, Honorio ix. et Theodosius v. aa. coss.

 

Interpretatio. Qui expositum puerum vel puellam, sciente domino vel patrono, misericordiae causa collegerit, in eius dominio permanebit: si tamen contestationi de collectione eius episcopus clericique subscripserint, quem postea suum dicere quisquam non poterit, quem proiecisse probatur ad mortem.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

5.10.0. [=brev.5.8.0.] De his, qui sanguinolentos emptos* vel nutriendos acceperint.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

5.10.1 [=brev.5.8.1]

 

Imp. Constantinus a. Italis suis.

 

Secundum statuta priorum principum, si quis infantem a sanguine quoquo modo legitime comparaverit vel nutriendum putaverit, obtinendi eius servitii habeat potestatem: ita ut, si quis post seriem annorum ad libertatem eum repetat vel servum defendat, eiusdem modi alium praestet aut pretium, quod potest valere, exsolvat. Qui enim pretium competens instrumento confecto dederit, ita debet firmiter possidere, ut et distrahendi pro suo debito causam liberam habeat: poenae subiiciendis iis, qui contra hanc legem venire tentaverint.

 

Dat. xv. kal. sept. Serdica, Constantino a. viii. et Constantino caes. iv. coss.

 

Interpretatio. Si quis infantem a sanguine emerit et nutrierit, habendi eum et possidendi liberam habeat potestatem. sane si nutritum dominus vel pater recipere voluerit, aut eiusdem meriti mancipium nutritori dabit, aut pretium nutritor, quantum valuerit, qui nutritus est, consequatur.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

5.11.0. .................

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

5.11.7 [= v,15,7 h.]

 

(?)................... el emeritis veteranis vel gentibus dividamus.

 

Dat. xvii k. feb. Mediolano Valentiniano et Valente aa. conss. (365 ian. 16).

 

5.11.8 [= v,15,8 h.]

 

Idem aa. ad Rufinum praefectum praetorio.

 

Quicumque possidere loca ex desertis voluerint, triennii immunitate potiantur. qui vero ex desertis nonnihil agrorum sub certa professione perceperunt, si minorem modum professi sunt, quam ratio detentae possessionis postulat, usque ad triennium ex die latae legis in ea tantum possessione permaneant, quam ipsi sponte obtulerunt exacto autem hoc tempore sciant ad integrae iugationis pensitationem se esse cogendos. Itaque qui hoc sibi incommodum iudicarit, e vestigio restituat possessionem, cuius in futurum onera declinat.

 

Dat. viii id. aug. Mediolano Valentiniano et Valente aa. conss. (365 aug. 6).

 

5.11.9 [= v,15,9 h.]

 

Idem aa. ad Mamertinum praefectum praetorio.

 

Per Italiam Afanticiae iugerationis onere consistentibus patrimoniis superfuso unumquemque tributarium adiectionem alieni debiti baiulare non dubium est; ideoque deserta iugatio, quae personis caret, hastis subiciatur, ut licitationis competitione futuros dominos sortiatur. Ea enim ............... (364/5 ...).

 

5.11.11 [= v,15,11 h.]

 

.........ua...babuntur, diu tracta et iam paene sine debitoribus debita condonentur; ea tamen ratione servata, ut prius domini longioribus temporum metis edictis celeberrimis evocentur, quo facilius spe impunitatis ad avitos lares et propria tecta revocentur: ac tum demum, si intra maium mensem, quod spatium dissitis idoneum et volentibus longum est, non advenerint, quicumque se sponte optulerit, non obligandus de onere praeterito pro portione hoc modo possessionis in futurum annonarii canonis vectigal expendat, de iure dominii et perpetuitate securus.

 

Dat. viii k. oct. Constantinopoli Honorio n. p. et Evodio conss. (386 sept. 24).

 

5.11.12 [= v,15,12 h.]

 

Idem aaa. Tatiano praefecto praetorio Orientis.

 

Qui agros domino cessante desertos vel longe positos vel in finitimis ad privatum pariter publicumque compendium excolere festinat, voluntati suae nostrum noverit adesse responsum: ita tamen, ut, si vacanti ac destituto solo novus cultor insederit ac vetus dominus intra biennium eadem ad s (388-392 ...).

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

5.12.0. De fundis patrimonialibus et saltuensibus et emphyteuticis et eorum conductoribus.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

5.12.1 [= v,13,37 h.]

 

...........manentibus indulgentiis a nobis praestitis, ut in fiscum inferatur, quidquid exactum fuerit amplissima ......cae.

 

Dat. iii non. nov. Ravenna Honorio viii et Theodosio iiii aa. conss. (409 nov. 3).

 

5.12.2 [= v,13,38 h.]

 

Idem aa. Aureliano praefecto praetorio.

 

Nulli penitus liceat, sive salvo canonis servato iure sive cum imminutione canonis patrimonialis, vel limitotrofos sive saltuenses per Orientem vel fundos patrimoniales postulare. Nemo potiatur his ne si subreptiva quidem id promeruerit petitione per speciale beneficium, vel exquisita fraude vel quo alio artificio ultro in quemquam liberalitas nostra processerit, quandoquidem nec emphyteuticario mutari proprium ius per petitionem huiusmodi censemus nec canoni aliquid detrahi vel imminui, et cum praedium ipsum revocari debuerit. Futuras prohibere contec... improbas petitiones arcemus, ut a principio nec suscipi nec instrui eas generali sanctione mandemus, quo praediorum labor emfyteuticarius per Orientem propriam praerogativam retineat nec novus possessor iura aliena perturbet.

 

Dat. non. aug. Constantinopoli Honorio a. x et Theodosio a. vi conss. (415 aug. 5).

 

5.12.3 [=5,13,39 h.]

 

Impp. Theodosius et Valentinianus aa. Tauro praefecto praetorio et patricio.

 

Possessores vel emphyteuticarii patrimoniales, qui fundos minime nunc usque compararunt, eodem largitatis modo nequaquam ad eorum comparationem urgueantur, sed tamquam pretiis depensis sic eis nostri numinis beneficio potiantur, ut, quod iuris alter inferendo pretium consecutus est, hoc nostra liberalitate praedictus emphyteuticarius habeat: illud quoque ius, in quibus coluit praediis, quod aut ex successione aut ex comparatione privata aut nostri numinis liberalitate aut quocumque modo possedit, sciat illibatum intemeratumque servari. Et quia praestitis a nostra pietate indulgentiis usque ad undecimam nuper transactam indictionem leuata reliquorum sarcina universis concessa est, pro his quoque annis, qui post decimam indictionem secuti sunt ad hoc usque tempus, in quod patrimonialium fundorum ....exsistit, nullum reliquorum exactio premat. Nam cum praedia quae colebat minime euamur comparare, sancimus nullum pristinum colonum vel possessorem super reliquis temporis subsecuti molestiam aut inquietudinem sustinere.

 

Dat. xiiii k. iul. Constantinopoli Ariovindo et Aspare conss. (434 iun. 18).

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

5.13.0. De fundis rei privatae et saltibus divinae domus.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

5.13.1 [= 5,14,1 h.]

 

Impp. Constantius et Constans aa. ad edictum Heliopolitanorum.

 

Universi cognoscant has possessiones, quas de fisco nostro comparasse noscuntur, nullo a nobis iure retrahi: sed propria firmitate possessas etiam ad posteros suos dominii perpetis durabilitate demitti.

 

Dat. prid. id. feb. Antiochiae Marcellino et Probino conss. (341 febr. 12).

 

5.13.2 [= 5,14,2 h.]

 

Idem aa. ad Euprycium rationalem.

 

Comperimus aliquorum iugationem, quam hastis decursis a fisco legitime compararunt, in medium produci ac retractari, cum deceat quemque iure comparatas possessiones vel villas serenitatis nostrae tempore firmius optinere atque ad posteros suos transmittere.

 

Dat. prid. id. feb. Antiochiae Marcellino et Probiano conss. (341 febr. 12).

 

5.13.3 [= 5,14,3 h.]

 

Impp. Valentinianus et Valens aa. ad Mamertinum praefectum praetorio.

 

Universa, quae ex patrimonio nostro per arbitrium divae memoriae Iuliani in possessionem sunt translata templorum, sollicitudine sinceritatis tuae cum omni iure ad rem privatam nostram redire mandamus.

 

Dat. x kal. ian. Mediolano divo Ioviano et Varroniano conss. (364 dec. 23).

 

5.13.4 [= 5,14,4 h.]

 

Idem aa. ad Florianum comitem rerum privatarum.

 

Provincialium opibus rei privatae possessiones concedimus, videlicet, ut de fundis ad eius dominium pertinentibus eligat unus quisque quem velit eumque perpetuo iure suscipiat, palatiis tantum omnifariam in rei privatae sollicitudine retentandis. Hi vero, quos commoditas praediorum ad eadem postulanda sollicitat, adeant tuae dicationis officium et modum suae deliberationis indicent per libellos certumque habeant pro unaquaque villa, cum ea dote vel forma, cui nunc habetur obnoxia, ad novi domini iura migraverit, si quid adiecerit sumptus cura sollertia, quidquid mancipiorum vel pecoris adcreverit, capitationis aut canonis augmenta non patiatur, sed solis dominis heredibusque dominorum sit cessura felicitas. Quin etiam neque ad glebam senatus neque ad collationes auri sive argenti iidem cum ceteris tenebuntur, sed ea sola devotione fungentur, quam annonaria ...census publici ratione canon sollemnis efflagitat. Si quis autem in annis singulis non solverit debitum, ex re ipsius cetera, quod in reliquis remansisse claruerit, sine aliquibus dependere cogetur indutiis. Sane si quem postea minus (a. ...).

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

5.14.0. De diversis praediis urbanis et rusticis et de omni reditu civili.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

5.14.30 [= 5,13,30 h.]

 

Imppp. Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. Cynegio praefecto praetorio.

 

Quicumque defectum fundum patrimonialem exercuerit instruxerit fertilem idoneumque praestiterit, salvo patrimoniali canone perpetuo ac privato iure defendat velut domesticum et avita successione quaesitum sibi habeat, suis relinquat, neque eum aut promulgatione rescripti aut reverentia sacrae adnotationis quisquam a fructu impensi operis excludat. Ceterum eos, qui opimas ac fertiles retinent terras aut etiamnunc sibi aestimant eligendas, pro defecta scilicet portione summam debiti praesentis iubemus implere: eos etiam, qui emphyteuticario nomine nec ad plenum idoneas nec omnimodis vacuas detinent, sic ex illis quoque, quae praesidio indigent, iustam ac debitam quantitatem debere suscipere, ut indulto temporis spatio post biennium decretum canonem solvendum esse meminerint. Hi autem, qui proprio voluntatis adsensu nunc quod diximus elegissent neque sibi nunc opimum aliquid et conducibile vindicarent, sed tantum nuda et relicta susceperunt, triennii immunitate permissa debitum canonem inferant. Nemo tamen qualibet meriti et potestatis obiectione submoveatur, quominus ad diacatochiae vicem defectas possessiones patrimonialis iuris accipiat, earum tributa et canonem soluturus: illud speciali observantia procurans, ut primum vicinas et in eodem territorio sortiatur, dehinc si neque finitimas neque in iisdem locis reppererit constitutas, tunc demum etiam longius positas, sed in quantum fieri valet pro interiecto spatio sibimet cohaerentes, pro modo et aequitate suscipiat, ut consensu omnium fiat quod omnibus profuturum est.

 

Dat. viii kal. nov. Constantinopoli Honorio n. p. et Evodio conss. (386 oct. 25).

 

5.14.31 [= 5,13,31 h.]

 

Idem aaa. Floro praefecto praetorio.

 

Saltuenses fundi iurisque patrimonii in orientis regionibus siti turbata exactione dispositionis annuae maximo dicuntur dispendio fatigari et inmanissima opprimi mole reliquorum, eo, quod ad ordinarios sollicitatio transducta latiorem depraedandi praebuit facultatem. Illustris itaque auctoritas tua memoratos fundos ad rationalium curam praecipiat revocari.

 

Dat. viiii kal. ...Constantinopoli Timasio et Promoto conss. (389 [?] ...).

 

5.14.32 [= 5,13,32 h.]

 

Idem aaa. Rufino praefecto praetorio.

 

Fundos patrimoniales semel expetitos et traditos refundere conductoribus omnino non liceat: et si huiusmodi facultatem quolibet tempore, qualibet auctoritate meruerunt, impetratis in fraudem publicam non stabitur.

 

Dat. xvii k. aug. Constantinopoli Theodosio a. iii et Abundantio conss. (393 iul. 16).

 

5.14.33 [= 5,13,33 h.]

 

Idem aaa. Rufino praefecto praetorio.

 

Ius emphyteuticum, quo iuris patrimonialis vel rei publicae praedia possessoribus sunt adiudicata perpetuariis, ita inconcussum cum nostris tum maiorum nostrorum iussibus esse retinemus, ut, quod semel traditum fuerit, nec a nobis umquam possit nec ab alio aliis possidentibus occupari. Sed quia improborum inpotentia factum est, ut optimis quibusque lucri cupiditati et quaestui servientibus deteriores agri provinciales relicti sint, quos nemo eorum dignatus fuerit obtinere, sublimis magnificentia tua iudicibus, officiis ac defensoribus eam poenam constituet, ut, nisi desertis ac deterioribus fundis utilium confusione mixta subvenerint, sciant a se multam aut poenam, quae proposita fuerit, sustinendam.

 

Dat. iii kal. aug. Constantinopoli d. n. Theodosio a. iii et Abundantio conss. (393 iul. 30).

 

5.14.34 [= 5,13,34 h.]

 

Idem aaa. Rufino praefecto praetorio Orientis.

 

Qui fundos patrimoniales iure privato salvo canone susceperunt, hanc omnes sine ullius exceptione personae propositam intellegant optionem, ut aut ea loca, quibus minor est soli fecunditas, cum his, ex quibus fructus uberes capiunt, suscipere et tenere non abnuant, aut, si eorum refugiunt sterilitatem, opimioribus cedant.

 

Dat. viii id. nov. Tyro metropoli Arcadio iii et Honorio ii aa. conss. (394 nov. 6).

 

5.14.35 [= 5,13,35 h.]

 

Impp. Arcadius et Honorius aa. Hadriano comiti sacrarum largitionum.

 

Restaurationi moenium publicorum tertiam portionem eius canonis, qui ex locis fundisve rei publicae annua praestatione confertur, certum est satis posse sufficere. De vectigalibus itaque publicis, quae semper ex integro nostri aerarii conferebant expensas, nihil omnino decerpi nomine civitatum permittimus.

 

Dat. viii id. aug. Olybrio et Probino conss. (395 aug. 6).

 

5.14.36 [= 5,13,36 h.]

 

Idem aa. Eutychiano praefecto praetorio.

 

Repetitae legis iussione mandamus, ut, quicumque patrimoniales fundos detinere detegatur, aut domum se aput Constantinopolitanam urbem habere ...re perdoceat aut, si non habet vel talem habere monstratur in fraudem legis locum si velit praedae numerari, qui nobilissimae urbi deformitati sit potius quam decori, ad extructionem eiusdem intra annum, si possessionibus se carere non patitur, magnificentiae tuae vigore cogatur. Pari etiam illos iubemus condicione retinendos, qui iuxta legem divi patris nostri nonnulla ex praedicto iure fundorum......................

 

(396-405 ...).

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

5.15.0. De omni agro deserto et quando steriles fertilibus imponantur.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

5.15.14 [= 5,13,14 h.]

 

..........fundorum obligatione securitatis publicae firmaverunt cautionem, susceptos scilicet semel fundos post emensa inmunitatis spatia inconvulsa a se vectigalium pensione retinendos.

 

Dat. vii k. iun. divo Ioviano et Varroniano conss. (364 mai. 26).

 

5.15.15 [= 5,13,15 h.]

 

Idem aa. ad Mamertinum praefectum praetorio.

 

Emphyteutica praedia, quae senatoriae fortunae viris, praeterea variis ita sunt per principes veteres elocata, ut certum vectigal annuum ex his aerario penderetur, cessante licitatione, quae recens statuta est, sciat magnifica auctoritas tua a priscis possessoribus sine incremento licitandi esse retinenda ita, ut quaecumque in commissi fortunam inciderint ac pleno dominio privatis occupationibus retentantur a Leontii et Sallustii consulatu, ius pristinum rursus adgnoscant.

 

Dat. iiii kal. aug. Sirmio divo Ioviano et Varroniano conss. (364 iul. 29).

 

5.15.16 [= 5,13,16 h.]

 

Idem aa. ad provinciales Byzacenos.

 

Nequaquam emphyteuticos fundos ante commissi vitium ad alterum transire debere sancimus. Et cetera.

 

Dat. prid. id. sept. Aquileia divo Ioviano et Varroniano conss. (364 sept. 12).

 

5.15.17 [= 5,13,17 h.]

 

Idem aa. ad Mamertinum praefectum praetorio.

 

Super fundis emphyteuticis seu patrimonialibus divus Iulianus legem consultissimam dedit, scilicet ut, qui ex his vel ad privatorum iura transissent vel minuto canone condicionis fisco locationibus tenerentur, ad statum retraherentur antiquum. Hanc legem quidam iudicum interpretati pravius sunt quam utilitas publica postulabat, ut eiusmodi praedia ex rebus privatis nostris eruentes ibi tantummodo satisfacerent legi, ubi non intererat fisci vectigalibus, utrumne privato iure an emphyteutico possideret. Quamquam igitur animadvertimus esse consultius in eodem statu fundi maneant, in quo ante legem divi iuliani fuerant, de quibus tamen nihil specialiter statuit, ab his, quibus omnia deinceps erogata sunt, auctoritas tua redhiberi eos maturo iubebit auxilio. Erga ceteros sane fundos, quos recentium principum effusio aut perpetuo iure donavit aut deminuto canone concessit emphyteuticariis obtinendos, edictum comprehensi principis auctoritas tua valere praecipiat.

 

Dat. et proposita Romae vi k. nov. divo Ioviano et Varroniano conss. (364 oct. 27).

 

5.15.18 [= 5,13,18 h.]

 

Idem aa. ad Florianum comitem.

 

Quotienscumque emphyteutici iuris praedia in vitium delapsa commissi actis legitimis ac voci fuerint subicienda praeconis, super facto licitationis et augmento nostra perennitas consulatur, nec prius eius dominio, qui ceteros oblatione superavit, perpetuae firmitatis robur accedat, quam si super pensionis modo, conductoris nomine, enthecae quantitate nostrae tranquillitatis arbitrium fideli ratione consultum observanda praescripserit.

 

Dat. iiii k. mart. Triveris Valentiniano et Valente aa. conss. (368? 370? 373? febr. 26).

 

5.15.19 [= 5,13,19 h.]

 

Idem aa. ad Germanianum comitem sacrarum largitionum.

 

Fundi emphyteutici patrimonialisque iuris in antiquum ius praestationemque redeant, ne quoquo modo exempti ab emphyteutico patrimonialique titulo veluti privato iure teneantur, rectoribus provinciarum et rationalibus monendis, ut sciant contra commoda largitionum nostrarum specialia non admittenda esse rescripta, his tantummodo exceptis, quos in re privata nostra secundum legem datam iam dudum in hoc nomine manere praecepimus.

 

Dat. v. k. aug. Valentiniano et Valente aa. conss. (365? 368? iul. 28).

 

5.15.20 [= 5,13,20 h.]

 

Idem aa. ad Germanianum comitem sacrarum largitionum.

 

Placuit, ut emphyteuticorum fundorum patrimonialiumque possessores, quo voluerint, quo potuerint tempore et quantum habuerint pensionis paratum, dummodo non amplius quam in tribus per singulos annos vicibus, officio rationalis adsignent ac de suscepto ab eodem securitatem eodem die pro more percipiant, modo ut intra ianuariarum iduum diem omnis summa ratiociniis publicis inferatur: gravissimae poenae subdendo officio, si cuiquam quolibet anni tempore, dummodo nequaquam numerum trinae illationis excedat, solutionem facere gestienti negaverit susceptionis officium vel si moram fecerit in chirografo securitatis edendo. super quo possessores apud curatores vel magistratus aut quicumque in locis fuerit, qui conficiendorum actorum habeat potestatem, conveniet contestari, ut et de officii insolentia constet, in quod exercenda vindicta est, et his possit esse consultum.

 

Dat. xiiii k. iun. Remis Gratiano n. p. et Dagalaifo conss. (366 mai. 19).

 

5.15.21 [= 5,13,21 h.]

 

Idem aa. ad Auxonium praefectum praetorio.

 

Si fundos patrimoniales vel emphyteuticos quispiam postularit, super nomine suo ad nostram clementiam sciat esse referendum, ut temeritatis notam subeat. Sane si rationalis vel eius officium per coniventiam fundum huiusmodi tradendum esse crediderit, summo supplicio sese adficiendum esse cognoscat, ademptis facultatibus.

 

Dat. prid. ........ (a. 368-370 ...).

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

5.16.0. De agricolis et mancipiis dominicis vel fiscalibus sive rei privatae?

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

5.16.29 [= 5,14,5 h.]

 

................Praeter eas, quarum agit curam officium rei privatae canonis emphyteutici annonas sacris largitionibus pendantur, illud etiam, quod his fundis vel iuris rei publicae praeter antiquum canonem peraequatio imposuit, privatis largitionibus inferatur.

 

Dat. v kal. iul. Theodoro v. c. cons. (399 iun. 27).

 

5.16.30 [= 5,14,6 h.]

 

Imppp. Arcadius, Honorius et Theodosius aaa. Silvano comiti rerum privatarum.

 

Qui praedia domus nostrae perpetuo iure detentant, iuxta tenorem praesentis iussionis maturius exigantur, tum etiam omnia reliqua, quae huc usque officii palatini neglegentia resederunt, pari cura compulsa, protinus privato aerario nostro inferantur.

 

Dat. iii non. oct. Ravenna Stilichone et Anthemio conss. (405 oct. 5).

 

5.16.31 [= 5,14,7 h.]

 

Idem aaa. Volusiano comiti rerum privatarum.

 

Quidquid praediorum ex tempore, quo clementiae nostrae pater iam humanam in caelestem aeternitatem mutavit, de re privata nostra vel donatum iure directo pervenire monstratur ad quamcumque personam, auferendum serenitas nostra decernit.

 

Dat. iii k. dec. Ravenna Basso et Filippo conss. (408 nov. 29).

 

5.16.32 [= 5,14,8 h.]

 

Impp. Honorius et Theodosius aa. Cereali comiti rerum privatarum.

 

Ne omni patrimonio domus aeternalis venditionibus denudetur, praeceptione praeteriti temporis antiquata distractionem volumus conquiescere, atque in domo aeternali universa praedia, quae ex promulgatae auctoritatis die reliqua fuerint, retineri. Illud tamen sollicita praecipimus ordinatione constitui, ut, si pretia, quae ab emptoribus illata sunt, intra provincias retinentur nec ad sacratissimum............

 

5.16.33 [om. h.]

 

.........Us propositis super data forma cognoverint, eadem emptoribus intra anni spatium praebeantur, nulli qui hoc tempus excesserit, in emptionem praerogativam sibimet vindicantes. Verum nullus ambigat quae compararit penes se propriosque successores in perpetua hac praestatione canonis firmiter esse mansura.

 

Dat. id. iun. Constantinopoli d. n. Theodosaius a. iiii et qui fuerit nuntiatus. (412 iun. 13).

 

5.16.34 [= 5,14,9 h.]

 

Impp. Theodosius a. et Valentinianus c. Valerio comiti rerum privatarum.

 

Thebaide qui...bricalis emit ad rem dominicam pertinentem ex a.. deinceps quibuscumque eiusdem condicionis, qui iuxta p...turae constitutionis tenorem emit, fundos tute liceat possideri, ita ut fideiussores ab huiusmodi mercatu extranei quidam ea proprium patrimonium ..... non de eiusdem possessionis ac iuris incor..r....tur quam de re nequaquam in m.....es.... tributum solvendo divinam dom...... verum quotiens alicui colonorum agrum privati patrimonii nostri placuerit venundari, non unus tantum, qui forte consortibus suis gravis ac molestus existat, sed alii quoque duo vel plures ex simili origine ac iure venientes in supra dicta emptione socientur.

 

Dat. id. dec. Constantinopoli Theodosio a. xi et Valentiniano c. conss. (425 dec. 13).

 

5.16.35 [= 5,14,10 h.]

 

Idem aa. Iohanni comiti rerum privatarum.

 

Praedia, quae ad ius privatum divinae domus pertinent, venundari censemus exceptis palatiis atque his possessionibus.................

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

5.17.0. De fugitivis colonis, inquilinis et servis.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

5.17.1 [=brev.5.9.1]

 

Imp. Constantinus a. ad provinciales.

 

pr. Apud quemcumque* colonus iuris alieni fuerit inventus, is non solum eundem origini suae restituat, verum super eodem capitationem temporis agnoscat.

 

1. Ipsos etiam colonos, qui fugam meditantur, in servilem condicionem* ferro ligari conveniet, ut officia, quae liberis congruunt, merito servilis condemnationis compellantur implere.

 

Dat. iii. kal. nov. Pacatiano et Hilariano coss.

 

Interpretatio. Si quis alienum colonum sciens in domo sua retinuerit, ipsum prius domino restituat et tributa eius, quam diu apud eum fuerit, cogatur exsolvere: ipse vero, qui noluit esse, quod natus est, in servitium redigatur.

 

5.17.2 [=brev.5.9.2]

 

Imppp. Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. Cynegio pf. p.

 

Quisquis colonum iuris alieni aut sollicitatione susceperit aut occultatione celaverit, pro eo, qui privatus erit, sex auri uncias, pro eo, qui patrimonialis, libram auri cogatur inferre.

 

Dat. viii. kal. nov. Constantinopoli, Honorio n. p. et Evodio coss.

 

Interpretatio. Si quis colonum alienum aut sollicitaverit aut occultaverit, si privati hominem sua sollicitatione susceperit, sex auri uncias domino reddat; si fiscalem sollicitatum tenuit, libram auri cogatur implere.

 

5.17.3

 

........Ad Florentium comitem sacrarum largitionum.

 

Quod si dominus servum aut colonum alienum regionis dumtaxat nostrae sciens in domo vel in agro suo consistentem iudicibus non praesentat aut admonitus a fugitivi domino eum adsignare dissimulat, multam retentatoris incurrat. (........).

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

5.18.0. [=brev.5.10.0.] De inquilinis et colonis.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

5.18.1 [=brev.5.10.1]

 

Impp. Honorius et Theodosius aa. Palladio pf. p.

 

pr. Si quis colonus originalis vel inquilinus ante hos triginta annos de possessione discessit, neque ad solum genitale silentii continuatione repetitus est, omnis ab ipso, vel a quo forte possidetur, calumnia penitus excludatur quem annorum numerum futuris quoque temporibus volumus observari.

 

1. Quod si quis originarius intra hos triginta annos de possessione discessit, sive per fugam lapsus, seu sponte seu sollicitatione transductus, neque de eius condicione* dubitatur, eum, contradictione summota, loco, cui natus est, cum origine iubemus sine dilatione restitui.

 

2. Quod si forte ipse, de cuius proprietate certatur, fatali sorte consumptus* est, eius posteritatem agrorum iuri cum omni peculio atque mercedibus, velut eo superstite, qui decessit, celeri iubemus exsecutione revocari.

 

3. In feminis sane observationem volumus esse diversam. Itaque mulierum, quae fuisse originariae docebuntur, si ante vicesimum annum de solo, cui debebantur, abscesserint, universa repetitio cesset; earum vero, quarum intra comprehensum tempus discessio comprobatur ac de condicione* nulla dubitatio est, prorsus dominis perire non sinimus, ea tamen condicione* servata, ut vicaria cum agnatione partis tertiae non negetur, quae de colono suscepta est alieno, ita ut pro filiis quoque contrarii praebeantur.

 

4. Quod si non ad alienum praedium, sed cuiuscumque* liberi hominis ac sui iuris secuta consortium in urbibus vel in quibuscumque* locis victura consistit, si modo intra praefinitum tempus reposcitur, eius omnem originem secundum vetera constituta conveniet revocari.

 

5. Contestatas autem lites, si tamen quisquam docebitur solenniter fuisse conventus, salvas repetentibus esse decernimus.

 

Dat. vi. kal. iul. Ravenna, Monaxio et Plinta coss. [419]

 

Interpretatio. Si quis colonum alienum in re sua vel in fuga lapsum vel sua voluntate migrantem triginta annos habuerit, ac si suum vindicet. Qui si intra triginta annos inventus fuerit a domino, cum filiis secundum legem sibi debitis et omni peculio revocetur. Quod si forte mortuus fuerit, filii eius cum mercedibus suis vel patris mortui a domino revocentur. Colona etiam si viginti annis in alieno dominio et iure permanserit, a priore domino non requiratur; si tamen intra viginti annos inventa fuerit et de alieno colono filios susceperit, cum agnationis parte tertia revocetur: quia colonum duae partes agnationis sequuntur. Sane ne separatio coniugii fiat, illum, cuius colonus est, vicariam mulierem et pro tertia agnatione mulieris domino compensare praecipimus. Si vero mulier iuris alieni ingenuum maritum duxerit, omnis mulieris agnatio ad eius dominium pertinebit. Quod hic minus est de colonae agnatione, in novellis legibus invenitur.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

5.19.0. [=brev.5.11.0.] Ne colonus inscio domino suum alienet peculium vel litem inferat ei civilem.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

5.19.1 [=brev.5.11.1]

 

Impp. Valentinianus et Valens aa. ad Clearchum vicarium Asiae.

 

Non dubium est, colonis arva, quae subigunt, usque adeo alienandi ius non esse, ut, et si qua propria habeant, inconsultis atque ignorantibus patronis in alteros transferre non liceat.

 

Dat. vi. kal. febr. Valentinianus et Valente aa. coss. [365]

 

Interpretatio. In tantum dominis coloni in omnibus tenentur obnoxii, ut nescientibus dominis nihil colonus neque de terra neque de peculio suo alienare praesumat.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

5.20.0. [=brev.5.12.0.] De longa consuetudine.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

5.20.1 [=brev.5.12.1]

 

Imp. Iulianus a. ad Maximum.

 

Venientium est temporum disciplina, instare veteribus institutis. Ideoque quam nihil per causam publicam intervenit, quae diu servata sunt, permanebunt.

 

Dat. iv. kal. mart. Constantinopoli, Iuliano a. iv. et Sallustio coss.

 

Interpretatio. Longa consuetudo, quae utilitatibus publicis non impedit, pro lege servabitur.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

††††

THEODOSIANI LIBRI XVI

 

CUM CONSTITUTIONIBUS SIRMONDIANIS

 

ET

 

LEGES NOVELLAE AD THEODOSIANUM PERTINENTES

liber sextus

 

--------------------------------------------------------------------------------

( Based on the edition of Th. Mommsen, Theodosiani libri XVI.., Berlin, 1905 ).

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

CTh.6.1.0. De dignitatibus

CTh.6.2.0. De senatoria dignitate

CTh.6.3.0. De praediis senatorum

CTh.6.4.0. De praetoribus et quaestoribus

CTh.6.5.0. Ut dignitatum ordo servetur.

CTh.6.6.0. De consulibus, praefectis, magistris militum et patriciis

CTh.6.7.0. De praefectis praetorio sive urbis et magistris militum

CTh.6.8.0. De praepositis sacri cubiculi

CTh.6.9.0. De quaestoribus, magistris officiorum, comite sacrarum largitionum et rerum privatarum

CTh.6.10.0. De primicerio et notariis

CTh.6.11.0. De magistris scriniorum

CTh.6.12.0. De comitibus consistorianis

CTh.6.13.0. De comitibus et tribunis scholarum

CTh.6.14.0. De comitibus rei militaris

CTh.6.15.0. De comitibus, qui illustribus agentibus adsident

CTh.6.16.0. De comitibus et archiatris sacri palatii

CTh.6.17.0. De comitibus, qui provincias regunt

CTh.6.18.0. De comitibus vacantibus

CTh.6.19.0. De consularibus et praesidibus

CTh.6.20.0. De comitibus ordinis primi artium diversarum

CTh.6.21.0. De professoribus, qui in urbe Constantinopolitana (..)

CTh.6.22.0. De honorariis codicillis

CTh.6.23.0. De decurionibus et silentiariis

CTh.6.24.0. De domesticis et protectoribus

CTh.6.25.0. De praepositis labarum

CTh.6.26.0. De proximis, comitibus dispositionum ceterisque, qui in sacris scriniis militant

CTh.6.27.0. De agentibus in rebus.

CTh.6.28.0. De principibus agentum in rebus

CTh.6.29.0. De curiosis

CTh.6.30.0. De palatinis sacrarum largitionum et rerum privatarum

CTh.6.31.0. De stratoribus

CTh.6.32.0. De castrensianis

CTh.6.33.0. De decanis

CTh.6.34.0. De mensoribus

CTh.6.35.0. De privilegiis eorum, qui in sacro palatio militarunt

CTh.6.36.0. De castrensi omnium palatinorum peculio

CTh.6.37.0. De equestri dignitate

CTh.6.38.0. De perfectissimatus dignitate

††

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

6.1.0. De dignitatibus.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

6.1.1

 

(..............).

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

6.2.0. De senatoria dignitate.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

6.2.1-11

 

(?) ............

 

6.2.12

 

Legata ree caelesti sententia.... glebalis necessitas auferatur. Quod non solum circa viros dinoscitur constitutum, verum etiam circa filias simili condicione servandum.

 

Dat. xviii kal. ... Hierapoli Gratiano a. iiii et Merobaude conss. (? = 7) (377....).

 

6.2.13

 

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. ad Hypatium....

 

Si quis, senatorium consecutus nostra largitate fastigium vel generis felicitate sortitus, possessionis alicuius professionem senatui crediderit occulendam, praedium fisco noverit vindicandum, quodcumque subtractum publicis iure compendiis erit. quique consularitatis insignia fuerit adsecutus, dignitatis obeundae atque exercendae administrationis huius copiam non habeat, nisi propria adnotatione digesserit se senatorium nomen agnoscere et larem habitationemque vel sedes certas in provincia atque oppido collocasse nihilque amplius quam certum professionis modum varias intra provincias possidere, cuius indicio palatinis scriniis quaesito quam primum omnis instructio facile declaret, quibus quantisve nominibus quove in modo perennis aerarii emolumenta subcreverint. Duorum vero follium maneat cunctos indiscreta professio, etiam si possessiones forte non habeant, quos dignitas consularis vel clarior atque sublimior potestas ulla provexerit, nemine ad insignia potestatis admittendo, nisi professionem vinxerit, et his tantum a necessitate huiusmodi segregandis, quos palatinae honore militiae et stipendiis adprobatos debita potius quam postulata senatorii ordinis societas advocaverit.

 

Dat. iiii id. ian. Merobaude ii et Saturnino conss. (? = 8) (383 ian. 10).

 

6.2.14

 

Idem aaa. Clearcho praefecto Urbi.

 

Omnes, qui ex Macedoniae partibus amplissimo Constantinopolitanae urbis ordini allecti sunt, ad Thracum similitudinem senatorum glebali iubemus praestatione reddi immunes.

 

Dat. ....sept. Constantinopoli Richomere et Clearcho conss. (? = 9) (384 aug./sept.).

 

6.2.15

 

Imppp. Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. ad Aurelianum praefectum Urbi.

 

Quod ad eorum querimonias, qui se glebalia non posse ferre onera testabuntur, amplissimorum virorum consilio definitum est, scilicet ut septenos quotannis solidos pro sua portione conferret, qui praebitionem implere follium non valeret, eatenus .... confirmamus, ut omnes, quibus est census angustia, contemplatis patrimonii sui viribus liberam habeant optionem, quatenus, si collatio ista non displicet, a consortio amplissimi ordinis non retendant. Sin vero grave, id est damnosum videtur, dignitatem senatoriam non requirant.

 

Dat. prid. kal. sept. Constantinopoli Theodosio aug. iii et Abundantio vr cl conss. (? = 10) (393 aug. 31).

 

6.2.16

 

Impp. Arcadius et Honorius aa. Florentio praefecto Urbi.

 

Omnes senatores, qui in sacratissima urbe consistunt, licet habeant per longinquas provincias atque diversas possessiones, aurum oblaticium in urbe persolvant, quod a procuratoribus et actoribus suis ad urbem reditus perferuntur. Sane his senatoribus, qui in provinciis larem fovent, per provincias censuales, qui plenam habent notitiam, inmineant, quo cognoscant sine dilatione aurum profuturum aerario nostro quantocius inferendum.

 

Dat. xviii kal. oct. Olybrio et Probino conss. (? = 11) (395 sept. 14).

 

6.2.17

 

Idem aa. ad senatum et populum.

 

Post alia: censuales nostros, quibus onerosa glebae adfirmatur esse exactio, ab ipso quidem negotio summovemus. Sed quia praecipuam eis scimus harum rerum esse notitiam, et disquisitionis curam et rationem manifestae instructionis eis imponimus.

 

Dat. xvii kal. mai. Mediolano Caesario et Attico consulibus. (? = 12) (397 apr. 15).

 

6.2.18

 

Idem aa. ad senatum et populum.

 

Post alia: si senator patrimonium proprium in quemcumque qualibet ratione transtulerit, inminutio licet consignationis tempore probata non valet nisi causa prius erit actis provincialibus adprobata.

 

Dat. xvii kal. mai. Mediolano Caesario et Attico conss. (? = 13) (397 apr. 15).

 

6.2.19

 

Idem aa. Caesario praefecto praetorio.

 

Qui in sacro mansuetudinis nostrae palatio militarint, si coetui senatus consortioque fuerint sociati, iuxta latam dudum legem glebalem tantum sustineant functionem, ad praeturae vero functionem atque onera non vocentur.

 

Dat. iii kal. mai. Constantinopoli Caesario et Attico conss. (? = 14) (397 apr. 29).

 

6.2.20

 

Id. aa. Florentino praefecto Urbi.

 

Dudum praecepimus, ut aurum oblaticium senatores, qui in sacratissima urbe degunt, in urbe complerent, ii vero, qui in provinciis larem foverent, per censualium officia in provinciis solverent. Sed quoniam cognovimus praedictum officium non posse exsecutioni sufficere, ad praedictum negotium auxilia congrua ab ordinariis iudicibus volumus ministrari.

 

Dat. vii kal. ian. Mediolano Caesario et Attico conss. (? = 15) (397 dec. 26).

 

6.2.21

 

Iidem aa. Felici praefecto Urbi.

 

Glebam possessionum, non personarum esse perspicimus, ac propterea necesse est, ut illis immineat exactio qui ex re eadem reditus consecuntur. Nam cum censibus deferatur, non potest auri professio perire domino. Hac itaque sanctione decernimus, ut Hispaniae in praesens tantum tempus beneficiis indultis utantur servaturi posthac in solvendis functionibus provinciarum consuetudinem ceterarum.

 

Dat. iiii kal. april. Mediolano Honorio a. iiii et Eutychiano conss. (? = 16) (398 mart. 29).

 

6.2.22

 

Idem aa. Patroino comiti sacrarum largitionum.

 

A collatione glebalis auri vel i..n .... ii tituli ne domum quidem nostram inmunem .... esse praecepimus.

 

Proposita iiii kal. mart. Mediolano Vincentio et Fravito vv. cc. conss. (? = 17) (401 febr. 26).

 

6.2.23

 

Impp. Honorius et Theodosius aa. ad Monaxium praefectum Urbi.

 

Si quis .....is.i.s tota impleta militia ad proximatum et comitivam dispositionum vel magisterium admissionum pervenerit, nulla penitus functione vel glebatione senatoria tum primum ob dignitatem vicariam fatigetur sitque inmunis a septem quoque solidorum praestatione, quae tenuissimos senatorum adsolet obligare.

 

Dat. vi id. mai. Constantinopoli Constantio et Constante conss. (? = 18) (414 mai. 10).

 

6.2.24

 

Idem aa. Sebastio comiti.

 

Si quis desertam possessionem sub peraequationis sorte perceperit, eum a praestatione glebae senatoriae, etiamsi antiquitus hoc onus fundum manebat, alienum esse praecepimus. illa vero praedia, quae navalem sustinent functionem et in desertis huc usque iacuerunt meliore condicione in omnibus titulis convenit relevari, ut gravis sors pro ea qua resederit portiuncula navalis esse non possit, cum aliis fuerit dispendiis liberata.

 

Dat. prid. id. mai. Ravenna Honorio a. xi et Constantio ii conss. (? = 19) (417 mai. 14).

 

6.2.25

 

Impp. Theodosius et Valentinianus aa. ad senatum urbis Romae.

 

Post alia: oblationem nobis amplissimi ordinis prompta liberalitate promissam partim remittimus vobis, partim patriae communi urbique largimur.

 

Dat. vi kal. mai. Romae, recitata in senatu per Theodosium primicerium notariorum dd. nn. Theodosio xii et Valentiniano ii aa. conss. (? = 20) (426 apr. 26).

 

6.2.26

 

Idem aa. Proculo praefecto Urbi.

 

Post alia: praeter eos, qui notariorum nostrorum scholae praeclaro sunt sacrati collegio vel ...rum praerogativa nostrorum aut etiam sacri consistorii decurionum militia muniuntur, item qui e schola agentum in rebus expletis stipendiis ad principatum ducenae pervenerunt, togati quoque praetorianae atque etiam urbicariae praefecturae ceterique omnes, qui delatis sibi senatoriis dignitatibus fruuntur, pro suis viribus glebales tantum functiones agnoscant: palatinis sacrarum et privatarum largitionum, quoniam renuntiandum senatoriae dignitati adita nostra clementia crediderunt, senatoriis functionibus eximendis et, quamvis a senatorum consortio segregentur, in omni securitate mansuris, nec non etiam filiis eorum atque nepotibus, secundum divi Constantini atque Constantii constitutiones: ita ut omne beneficium omnisque adnotatio specialis super immunitate contra huius sanctionis formam a quocumque officio persona schola vel professione elicita nullam habeat firmitatem, sed allegata quoque et ab amplissimo, si ita contigerit, suscepta ordine denuo, cum libuerit, retractetur: totius temporis, quod interea fluxerit, ab eo, qui hoc impetrare studuerit, descriptionibus extorquendis, etsi hoc idem praeiudicium adnotationis tenore elicitae remittatur.

 

Dat. prid. kal. feb. Constantinopoli Felice et Tauro conss. (? = 21) (428 ian. 31).

 

††

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

6.3.0. De praediis senatorum.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

6.3.1

 

Imppp. Theodosius, Arcadius et Honorius aaa. Aureliano praefecto Urbi.

 

Si quid Syriarchiae a senatoriis possessionibus annua collatione confertur, iubemus aboleri.

 

Dat. iii kal. mart. Constantinopoli Theodosio a. iii et Abundantio conss. (393 febr. 27).

 

6.3.2

 

Impp. Arcadius et Honorius aa. Caesario praefecto praetorio.

 

Senatoriae functionis curiaeque sit nulla coniunctio et ne laedendi curialibus praebeatur occasio per apparitores rectorum provinciae de senatorum fundis fiscalia postulentur habeatque hanc disponendi curam, cui defendendi senatus sollicitudo mandata erit. Si curia sibi censitorem vel peraequatorem voluerit postulare, sibi postulet, non senatui.

 

Dat. prid. id. aug. Constantinopoli Arcadio iiii et Honorio iii aa. conss. (396 aug. 12).

 

6.3.3

 

Idem aa. Africano praefecto Urbi.

 

A curialibus terris senatoria gleba discreta sit nec ulla fiat in possidendo clarissimarum domorum curialiumque coniunctio nec ullo exactionis genere vinciantur, idque curent ii, qui per civitates defensorum senatus officium susceperint, quorum periculo teneatur, si quid dispositum fuerit in dispendium senatorum. Sin vero curiales censitorem vel peraequatorem suis terris voluerint postulare, ab eorum petitione sit senatus alienus.

 

Dat. prid. id. aug. Constantinopoli Arcadio iiii et Honorio iii aa. conss. (396 aug. 12).

 

6.3.4

 

Idem aa. Eutychiano praefecto praetorio.

 

Docuit tua sublimitas exactionem tributorum senatus non posse concurrere, adeo ut in nonnullis provinciis senatorii canonis medietas in debitis resideret. Atque ideo ceteris in prioris legis serie permanentibus id solum corrigi atque emendari iubemus, ut senatorii fundi non per officia, sed per curiales potius exigantur ad eosque iterum sollicitudo recurrat.

 

Dat. prid. non. sept. Ancyra Caesario et Attico conss. (397 sept. 4).

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

6.4.0. De praetoribus et quaestoribus.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

6.4.1

 

Imp. Constantinus a. Aeliano praefecto Urbi.

 

Religiosis vocibus senatus amplissimi persuasi decernimus, ut quaestores ea praerogativa utantur, qua consules et praetores, ita ut, si quis intra annum sextum decimum nominatus fuerit absens, cum editio muneris celebratur, condemnationis frumentariae nexibus minime teneatur, quoniam memoratae aetati placet hoc privilegium suffragari.

 

Dat. vii. id. mart. Sirmi Constantino a. vi et Constantio caes. conss. (320 [326?] mart. (?) 9 (?)).

 

6.4.2

 

Idem a. Iuliano praefecto Urbi.

 

Minores xx annis aetatis contemplatione infirmae hoc etiam remedio sublevamus, ut eius necessitudinis titulo minime teneantur, cuius laqueis vinciuntur ii, qui post vicensimum aetatis suae annum trans mare positi et in provinciis commorantes nequaquam ludis circensibus ac scaenicis exhibendis sui copiam faciunt et ideo certo generi multationis obiecti sunt.

 

Dat. prid. non. mart., acc. Romae Constantio et Maximo conss. (327 mart. 6).

 

6.4.3

 

Imp. Constantius a. ad Mecilium Hilarianum praefectum praetorio.

 

Post alia: praetores et quibus inminet iudicandi necessitas modo ruris adscripta ne parvo quidem tempore copiam sortiantur abeundi ex urbe: qui aliter fecerit, multae obnoxius sit, quae iam pridem divo principi placuit, et perscriptam omnem summam mox inferre cogatur.

 

Dat. viii ... april. Constantio ii et Constante aa. conss. (339 mart. apr.).

 

6.4.4

 

Idem a. ad Mecilium Hilarianum praefectum praetorio.

 

Omnes clarissimi, qui per dioecesim sublimitatis tuae degunt, nostri auctoritate praecepti ad urbem Romam venire cum impensis, quas ludi scaenicorum vel circensium vel muneris ratio poscit, cogantur. Et cetera.

 

Dat. iiii kal. iul. Constantio ii a. et Constante conss. (339 iun. 28).

 

6.4.5

 

Idem a. ad senatum.

 

Primae praeturae, quae flaviali nuncupatione signatur, viginti et quinque milium follium et quinquaginta librarum argenti erogationem sumptusque praescripsimus. In secunda vero constantiniana viginti milia follium et quadraginta libras argenti largiendas esse censemus. Tertia triumphalis quindecim milia follium ac triginta argenti libras sine inconmodo editoris expendat.

 

Dat. v id. sept. Antiochiae post cons. Constantii ii et Constantis. (340 sept. 9).

 

6.4.6

 

Idem a. ad senatum.

 

Pro eo, quem absentem tempus editionis invenerit, erogationem debitam fiscus expendat, post adventum cuncta, quae praerogata fuerint, soluturo.

 

Dat. v id. sept. Antiochiae post cons. d. n. constanti ii et constantis. (340 sept. 9).

 

6.4.7

 

Idem a. ad Orfitum praefectum Urbi.

 

Litteris ad Hilarianum praefectum praetorio destinatis praecepimus senatores ad urbem Romam venire compelli, ut muneribus iniunctis operam possint praestare sollemnem et professionem edere compellantur; eos autem editores, qui tempore praestituto praesentes esse neglexerint, iuxta leges venerabiles divi Constantini quinquagena milia modiorum tritici urbis Romae horreis inferre compelli.

 

Dat. prid. id. mart. Constantio a. vi et Constantio caes. ii conss. (353 [354] mart. 14).

 

6.4.8

 

Idem a. ad senatum.

 

Hac lege sancimus arbitrio vestro nominationes solitas fieri usurpatione iudicum cessante.

 

Dat. iii id. april. Mediolano, lecta ab Araxio proconsule die vi id. mai. Constantio a. viii et Iuliano caes. i conss. (356 apr. 11).

 

6.4.9

 

Idem a. ad senatum.

 

Placet, ne minus quinquaginta clarissimi veniant in senatum: certum est namque hoc numero large abundare substantiam virtuti omnimodae.

 

Dat. iii id. april. Mediolano, lecta ab Araxio proconsule die vii id. mai. Constantio a. viii et Iuliano caes. i conss (356 apr. 11).

 

6.4.10

 

Idem a. ad senatum.

 

pr. Die natali meo Constanti a. id. aug. ac deinceps designationibus curiam operam dare sancimus. Quod si forsitan dies unus alterve non sufficit, tot haec utilitas occupet, quot esse monstraverit necessarios negotii magnitudo.

 

1. Et quicumque forsitan impetraverit pretio functorum coetibus adgregari, indulta ei cessent; allectionis quaerendus est honor. secernimus enim ab his, patres conscripti, quibus meriti suffragatio conciliat nostra beneficia et quicumque cessante suffragio illustribus meritis praetorii vel aliam meruerit dignitatem, praesidio muneris nostri perpetuo perfruatur.

 

2. Nemo sane in filium transferat vel nepotem aliumve quemlibet, quod personae eius incumbit, sed honorem suum capiat, designatus expleat munus impositum.

 

Dat. vii id. mai. Constantio aug. viii et Iuliano caes. i conss. (356 mai. 9).

 

6.4.11

 

Idem a. ad senatum.

 

Si quos in urbe Roma perfunctos esse claruerit magistratibus, ad nulla editionum genera devocentur. Urbis autem Romae curiam callide declinantes clarissimo praeditos nomine per achaiam, Macedoniam totumque Illyricum iussimus quaeri raro vel numquam sedem dignitatis propriae frequentantes, quibus locorum grata confinia possint esse iucunda, ut carens mora longinquae peregrinationis debea dignitas concupisci.

 

Lecta prid. id. aug. Constantio a. viiii et Iuliano c. ii conss. (357 aug. 12).

 

6.4.12

 

Idem a. ad senatum.

 

Praetores designentur senatus consulto legitime celebrato, ita ut adsint decem e procerum numero, qui ordinarii consules fuerint quique praefecturae gesserint dignitatem, proconsulari etiam honore sublimes, themistius quoque philosophus, cuius auget scientia dignitatem, et iam his praesentibus qui praeturae insignia honoremque ante susceperint latis per ordinem sententiis designentur, ita ut, si qui forte medio tempore humana sorte decesserint, alii in eorum locum, qui eandem dignitatem, ut utamur veterum verbis, subsortiti fuerant, subrogentur, scilicet ut, qui sequenti post eum anno eandem suscepturus praeturam fuerat, in demortui locum senatus consulto et sententiis substitutus praeturae insignia dignitatemque suscipiat.

 

Dat. v non. mai. Gyfyrae Tauro et Florentio conss. (361 mai. 3).

 

6.4.13

 

Idem a. ad senatum.

 

pr. Ex quinque praetoribus, qui sollemniter designati editionem celebrare consuerunt, tres numero editionis necessitati et populi voluptatibus operam dent, duo vero argentum inferant eiusdem urbis fabricis provida ratione profuturum. Namque Constantiniana, quae prior est, ita deputari fabricis debet, ut mille libras argenti praetor expendat flavialis vero, quae tertia est, quingentas operibus eiusdem urbis exhibeat.

 

1. Quod si qui ex his, qui praetores fuerint designati, ad editionem subeundam venire non potuerint vel aetate vel aegritudine retardati, cum pondere, sicut nobis moderantibus conditum est, ad officium praefecti urbi procuratorem debebunt ilico destinare, scilicet ut sub eius praesentia opus, quod ex eo pondere coeptum fuerit, construatur, hac pollicitatione dumtaxat, ut eidem operi ex eius nomine titulus inscribatur.

 

2. In potestate censualium denominatio non sit, sed ante decennium legitimo senatus consulto praetores designati editionem praeturasque ipsas senatus arbitrio sortiantur, ita ut, si conventi iidem venire neglexerint, dimidium plus, quam quanti sumptuum necessitas postulat, vel in argento vel in ipsis pigneribus ad praefecti urbi officium destinetur: quod quidem pondus operibus publicis debebit adscribi sine ulla conmendatione atque inscriptione eius nominis, qui officia dignitatis per contumaciam detrectarit.

 

3. Quod si iudices, qui praefecti urbi fuerint inscriptione conventi, rem segnius exsecuntur et nequaquam aut ipsos ad urbem aut pignera destinarint, per singulos praetores ipsi iudices denas auri libras, officia vero eorum quinas denas inferre debebunt, ita ut exerto vigore praefecti urbis nostrae auri pondus exactum operibus faciat mancipari. Nec ulla protrahendi sit causa, cum in tantum praefecturae urbi dignitatem auctam esse velimus, ut haec condemnatio ob segnitiem conventionis inflicta missis ab eodem praefecto urbi officialibus debeat postulari.

 

4. Quod si qui forte vicaria potestate perfuncti praeturam hinc acceptam ferri student, statutum pondus argenti viribus inferre nostrae urbis adigantur, videlicet ut tantum inferant, quantum eos praetores inferre iussimus, qui editionis necessitate cessante argentum fabricarum contemplatione praebituri sunt.

 

Dat. v non. mai. Gyfyrae Tauro et Florentio conss. (361 mai. 3).

 

6.4.14

 

Idem aa. ad senatum.

 

Placuit, patres conscripti, eos solos designare praetores, qui aliquibus editionibus functi sunt, sic videlicet, ut praevaleat numerus isque praedictum suscipiat magistratum, quem plures crediderint eligendum.

 

Dat. xi kal. iun. Sirmio Eusebio et Hypatio conss. (359 mai. 22).

 

6.4.15

 

Idem a. ad senatum.

 

Meministis profecto, patres conscripti, nec ullius temporis avellet oblivio, quod facundus ex proconsule et arsenius ex vicariis praetorum insignibus splenduerunt, nec quisquam horum putavit esse praeturam intra propriam dignitatem. Quid autem illustrius his repperitur exemplis? Debuerat profecto res ista, debuerat alios etiam conmonere proconsulari ac vicariae praefecturae praeditos potestate non esse praeturam minorem propriis meritis. Oportuit adpeti splendidos fasces, decuit tanti nominis gloriam concupisci, nec aliquem omnino fas erat nominationibus reluctari, quas nec ratio prohibet et exempla confirmant. A vobis ergo praetores placuit designari et vestro eligi arbitrio iussimus, qui suscipiant fasces editionibus operam praebituri, nec ad notitiam nostram praefective praetorio clarissimi viri super nominationibus ullis referri.

 

Dat. xi kal. iun. Sirmio Eusebio et Hypatio conss. (359 mai. 22).

 

6.4.16

 

Idem a. ad senatum.

 

Praetori defertur haec iurisdictio sancientibus nobis, ut liberale negotium ipse disceptator examinet adsertionibus ordinatis, quas iuxta ordinem iuris convenit celebrari. Sane interponi ab eo decreta conveniet, ut, sive in integrum restitutio deferenda est, probatis dumtaxat causis ab eodem interponatur decretum, seu tutoris dandi seu ordinandi curatoris, impleatur ab eo interpositio decretorum: quippe cum aput eum quoque adipisci debeat patronorum iudicio sedula servitus libertatem, nec sane debita filiorum votis patrum vota cessabunt, ut patente copia liberos suos exuant potestate, magis propriis obsequiis mancipatos, cum sese intellegant his obsequii plus debere, a quibus sese meminerunt vinculis curiae exutos.

 

Dat. iii kal. ian. Eusebio et Hypatio conss. (359 dec. 30).

 

6.4.17

 

Impp. Valentinianus et Valens aa. ad Olybrium praefectum Urbi.

 

Divinum parentem nostrum constantinum sanxisse perspeximus, ut, quando vivo patre atque omnia cognoscente munera senatoria eundem nominatum praetorem diem functum esse proponeretur ac superstites viderentur esse filiae masculorum natura minime extante, nullam executionem haberent feminae. Igitur quando evenerit non solum masculos successores esse patri suo, verum etiam feminas hereditario iure succedentes advenire, tam praeturam quam etiam oblationes, universas personis earundem nullo modo concedas, sive plenae aetatis sive adultae constitutae fuerint. Sed iuxta portionem hereditariam singularum personarum adtributa paterna subire et ipsas compellere curabis. Etsi iniustum enim atque dedecus videtur mulieres ad laticlavum atque insignia procedere, tamen car..nariam praeturam iuxta glebam paternae substantiae cognoscere poterunt.

 

Dat. xiiii kal. feb. ipsis aa. conss. (368? 370? ian. 19).

 

6.4.18

 

Idem aa. ad Volusianum praefectum Urbi.

 

Legem divae memoriae Constantini, qua editores munerum sive ludorum, si editionis tempore abesse voluissent, condemnari pro dignitatis gradu certa tritici quantitate praecepti sunt, fixam atque inviolabilem volumus permanere. Sinceritas tua igitur absque his, quibus liberum conmeatum clementia nostra concesserit, in omnes reliquos promulgatam legem extendat.

 

Data..... Mediolano, accepta iiii kal. iul. Constantinopoli Valentiniano et Valente aa. conss. (365 iun. [?] 28).

 

6.4.19

 

Idem aa. ad senatum.

 

Satos de frygiae gregibus equos quattuor subiugandos quadrigis, hoc est simul octo, duobus maximarum editionum praetoribus dari sancimus.

 

Dat. id. april. Antiochiae Modesto et Arintheo conss. (372 apr. 13).

 

6.4.20

 

Idem aa. Clearcho praefecto Urbi.

 

Ineundi magistratus unum omnium diem praetoribus quattuor esse oportet, ianuariarum scilicet kalendarum. Et si quis vel differendum vel contemnendum esse crediderit, non solum statum editionis pretium cogatur exsolvere, verum etiam multae quoque nomine dimidium extrinsecus pretii cogatur inferre.

 

Dat. viii id. mai. Modesto et Arintheo conss. (372 mai. 8).

 

6.4.21

 

Imppp. Valentinianus, Valens et Gratianus aaa. ad Bapponem praefectum Urbi.

 

pr. Tempore, quo temonarii designantur, etiam so... nominatio celebretur fiatque conventio, quam per officiales praefecti urbi curari oportet, ut, si ita res expetit, omissis officiis provinciarum ad pervestigandum fideliore possis uti quam commodato. Ipsi potissimum super designatorum nominibus consulamur, quo missis viris strenuis obligatisque iudicibus non modo temonarii, verum complices quoque eorum in exhibitionem proprii muneris urgueantur. Fingamus enim posse fieri, ut designati primo et secundo vel tertio anno subterfugere inquirentium sollicitudinem possint; certe septem reliquis haut dubie poterunt repperiri.

 

1. Denique, ut prius statuimus, eorum, qui per annos singulos ad candidatum atque honores certos nominantur, in scientiam nostram post designationem debitam insinuatione fida vocabula deferantur.

 

2. Idem et in subrogandis certis quibus in diem functorum locum ordo teneatur.

 

3. Et licentia inolita derogetur officiis, quae ex denuntiatione huiusmodi quaestum saepe secuta sunt.

 

4. Simul provinciales nostri aut animentur spe levioris impensae, aut certe, si editionis suae tempore conmunem patriam declinarint, metu congruae severitudinis urgueantur.

 

5. Nec sane excipimus eos, quos ad praesens labor publicus officiumve detentat, providentia secutura, ut aut conventi a nobis in vicem propriam idoneos dirigant, aut ipsi, quia res exigit, sumpto temporarie conmeatu Romam ire deproperent.

 

6. Super provisione autem senatus egregii atque consulto, quo definiri a nobis reverentissime depoposcit, ut duo vel tres de his, qui nominantur candidati arcae, possint in certo argenti pondere sociari, tunc melius aestimare poterimus, cum duos folles aut quattuor aut certe amplius in professionem habebunt, quid sustinere in muneribus possint aut debeant quive editionis ordo sit. Cum enim sedulo fuerit intimatum, collata a nobis editionis necessitate cum subsidiis facultatum et professionis modo rite poterit definiri, quid unusquisque expensae pro captu virium debeat sustinere.

 

7. Sane eorum arbitrio nulla lege praescripsimus, qui pro consideratione patrimonii nataliumque merito secundum splendorem honoris proprii enormitatem impendii non recusant. His enim providendum nos hac oratione censemus, qui non solum admonendi sunt, ne muneri suo desint, verum praescriptorum sumptuum vilitate ac moderatione provocandi.

 

Dat. xi kal. sept. Nasonaci Modesto et Arintheo conss. (372 aug. 22).

 

6.4.22

 

Idem aaa. ad senatum.

 

pr. Ante X annos cuiuslibet editionis praetorem nominari et intra quinque menses designatum iussimus conmoneri, ut aut editurus praestet adsensum aut, si praeferet contrariam voluntatem, futuri examinis iudicium non moretur.

 

1. Nam intra septem menses adcelerandae cognitionis terminus constitutus dilationis licentiam imperio fundatae definitionis excludit. nec enim allegationibus cuiusquam ulla poterit esse reparatio per ignaviam, si silentii pigrioris definitum tempus fuerit evolutum, si posthabita taciturnitate serae voluerit merita defensionis ostendere.

 

2. Decem vero auri libras ab universo officio per singulas nominationes iubemus inferri, si designatus praetor intra quinque menses nulla fuerit admonitione conventus: ita ut cum praefecto urbi electi ex ordine candidato, cum allegationes suas praetor nominatus exponit, suscipiant officium, audirique singulos cupimus patienter, et, si admittenda sunt quae dicuntur, arbitrio iustitiae vindicari, sin vero inanis probatur adsertio, improbas voces severioris sententiae auctoritate compesci. disceptandi ergo moderatio cuncta componat; cesset potentia ac similiter ambitionis patrocinium repellatur: nullum inique temporibus nostris a quoquam vel opprimi patimur vel defendi.

 

3. Quod si quisquam iudicum haec praecepta transscenderit vel novae praesumptionis insania, quae sunt sanctionibus consecrata, violarit, ut hostis publicus atque expugnator utilitatis inventae contra senatus consulta importuni furoris temeritate congredietur, et arbitrio nostro et vestro iudicio notam perpetrati criminis sortietur; similis culpae insimulatione plectendis, qui cum eodem residentes propriae nobilitatis obliti adulantis gratiae turpissimam praetexerint vilitatem. Nec sane fas erit huiuscemodi reis veniam relaxari, qui per patrocinia iudicum distrahentes et senatus temptaverint infamare collegium et sub auctione vendiderint ius Romanum.

 

4. Nominatores autem praetorum iudices esse non patimur, qui, dum arbitrium suum cupiunt adprobari, insolentius aliquid, quam moderatio patitur, sui contemplatione decernunt.

 

5. Si quem vero ex nominatis praetoribus pro huius auctoritate gravior condemnatio sauciaverit, ab editionis eum placet onere submoveri, duabus, videlicet existentibus causis, quod vel erogationi idoneus esse non valeat vel suscipere qui culpam meruit non debeat dignitatem. Cavendum est autem, ne sub hac permissione concessa etiam illis, qui levi fuerint emendatione correcti, huiusce patrocinii gratia deferatur, cum his utique tantum debeat provideri, quos gravissimi dispendii mole fatigatos subitum pondus obpressit. Quod si probabilis fuerit et iusta conquestio, relevatae necessitatis gratiam consequatur.

 

Dat. v id. iun. Valentiniano et Valente iiii aa. conss. (373 iun. 9).

 

6.4.23

 

Idem aaa. ad senatum.

 

Ab illis editionis peti ordinem non debere iustitia pariter et consuetudo declarat, qui consulares ac praetorios codicillos suo excellenti merito ac nostro sunt beneficio consecuti.

 

Lecta v id. iun. Valentiniano et Valente iiii aa. conss. (373 iun. 9).

 

6.4.24

 

Imppp. Valens, Gratianus et Valentinianus aaa. ad senatum.

 

Ne quis praetorum semel praestitutae expensionis transeat modum; sed nec officiis aliquid largiatur.

 

Dat. iii kal. iun. Antiochiae Valente v et Valentiniano Iuniore aa. conss. (376 mai. 30).

 

6.4.25

 

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. ad senatum.

 

pr. Praetores quattuor vobis tot addimus, quot fuerunt. Prima igitur, patres conscripti, Constantiniani et Constantiani nominis est praetura; Theodosianum enim et Arcadia num praetores primis praetoribus addidistis. Veteres triumphalem praetorem bellicae felicitatis causa reppererunt; nos iniunximus augustalem. his omnibus honorum insignibus Romani nominis praetura sociatur; huic sociavimus laureatum.

 

1. Constantiniana et Constantiana praetura per duos danda libris argenti mille, Theodosiana vero et Arcadiana item libris argenti mille, triumphalis vero et augustalis libris argenti quadringentis et quinquaginta, Romana vero et laureata libris argenti ducentis et quinquaginta peragantur, ita tamen, ut ad unamquamque praeturam convenientis summae medietas a singulis, ut iam diximus, conferatur ac bini posthac incipiant agnoscere, quod singuli antea transigebant.

 

Dat. x kal. nov. Constantinopoli Richomere et Clearcho conss. (384 oct. 23).

 

6.4.26

 

Imppp. Theodosius, Arcadius et Honorius aaa. Aureliano praefecto Urbi.

 

Nominandorum praetorum sollicitudinem illustris magnificentia tua ad officium censuale sciat esse revocandam.

 

Dat. iii kal. mart. Constantinopoli Theodosio aug. iii et Abundantio viro clarissimo conss. (393 febr. 27).

 

6.4.27

 

Impp. Arcadius et Honorius aa. Dextro praefecto praetorio.

 

Cunctos quaestores et praetores, qui in agris degunt, susceptum et promissum munus pro notitia officii censualis pro eorum dignitate, vel quod spontanea voluntate professi sunt, dare praecepimus.

 

Dat. kal. nov. Brixiae Olybrio et Probino viris clarissimis conss. (395 nov. 1).

 

6.4.28

 

Idem aa. Simplicio praefecto praetorio.

 

Post alia: qui ducatum administrarunt, ad editionem vel nominationem praeturae pertineant praeter eos, qui gravissimam armatae militiae sollicitudinem longa temporum serie pertulerunt et eos, qui sacri consistorii nostri arcanis interesse meruerunt. Hos enim a praeturae munere alienos esse censemus.

 

Dat. x kal. ian. Constantinopoli Arcadio iiii et Honorio iii augg. conss. (396 dec. 23).

 

6.4.29

 

Idem aa. .... praefecto Urbi.

 

Nuper quidem huiusmodi praecesserat sanctio principalis, ut theatralis per praetores facienda depensio in aquaeductus fabricam verteretur; nunc vero iusta moderatione facias custodiri, ut praetores Romanus et Laureatus natalibus nostri numinis scaenicas populo praebeant voluptates.

 

Dat. iiii kal. ian. Constantinopoli Arcadio iiii et Honorio iii aa. conss. (396 dec. 29).

 

6.4.30

 

Idem aa. Eutychiano praefecto praetorio.

 

Ex quinque praetoribus, qui aquaeductui Theodosiaco fuerant deputati, unum, qui centum librarum argenti munificentiam suam definita erogatione praecludit, aeterni principis ac fratris mei Honorii natalium festivitatibus praecipio deputari.

 

Dat. prid. kal. ian. Constantinopoli Arcadio iiii et Honorio iii aa. conss. (396 [?] dec. 31).

 

6.4.31

 

Idem aa. ad senatum et populum.

 

Post alia: neminem editorum, quos votivi sumptus designarit electio, responsum nostrae tranquillitatis solvat, sed designationum ordo servetur. Et cetera.

 

Dat. xvii kal. mai. Mediolano Caesario et Attico conss. (397 apr. 15).

 

6.4.32

 

Idem aa.

 

.... praetor divini numinis nostri pro his praetoribus, qui primae editioni fuerant adtributi, praebeat populo voluptates.

 

Dat. vi kal. iul. Nicomedia, acc. prid. kal. aug. Constantinopoli Caesario et Attico conss. (397 iun. 26).

 

6.4.33

 

Idem aa. Severo praefecto Urbi.

 

Praetores, qui loco primo sunt, trecentas libras argenti in explicando munere non cogantur excedere: hi vero, qui primos sequuntur, centum quinquaginta libras argenti depensuros esse cognoscant: at vero hi, qui loco tertio numerantur, centum libras argenti dependant nec cuiquam profundendi licentia tribuatur. Quia vero theatralibus et circensibus ludis per annos singulos celebrandis unus praetor nutu nostrae clementiae quingentarum librarum argenti nuper fuerat deputatus, nunc vero hanc quantitatem constat in prioribus praetoribus.....

 

(a. 398?...).

 

6.4.34

 

..............It praeiudicium fieri non patimur, cum his in severi examine iudicii constitutis, quod quidem actorum intra tempus exhibitorum tenore monstrabitur, occupatio amplissimi senatus vel quaelibet ratio iudiciariae dilationis nocere nequeat. Itaque hac amota formidine causa cuiusque pro suo merito ventiletur, ut si quid in huiusmodi causa iam de praeiudicio temporis ex sententia statuatur, firmum permaneat. In...alis vero, nisi intra quinque menses nominatos admonuerint, intra septem etiam causas excusationis cognosci propere instanter monendo perfecerint, poenam lege divi Valentis statutam inminere praecipimus. Et quia multis rei familiaris angustiae in hac editione dilationem necessariam faciunt et triennii dilatio, quae lege hisdem concessa fuerat ob reparationem nimirum muneris, exolevit, quia scilicet in curando eo non tam longis ad reparationem spatiis indigent, curae iam id magnitudinis tuae atque ordinis amplissimi dandum statuimus, ut consideratis allegationibus et fortunis hominum his, quibus merito deferri potest, biennii vel triennii aut etiam quinquennii, si res exegerit, indutiae praebeantur, quod quidem necessitatis est vel etiam mediocritatis sollacium, non voluntariae ac deliciosae voluptatis vacatio, ut copiosi etiam adfluentes divitiis iis indutiis perfruantur.

 

Dat. prid. id. iun. Constantinopoli Basso et Filippo conss. (408 iun. 12).

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

6.5.0. Ut dignitatum ordo servetur.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

6.5.1 [=brev.6.1.1]

 

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. ad Clearchum pf. U.

 

Nihil est tam iniuriosum in conservandis et custodiendis gradibus dignitatum quam usurpationis ambitio. Perit enim omnis praerogativa meritorum, si absque respectu et contemplatione vel qualitate etiam provectionis emeritae custodiendi honoris locus praesumitur potius quam tenetur, ut aut potioribus eripiatur id, quod est debitum, aut inferioribus prosit, quod videtur indebitum.

 

Dat. iv. kal. iun. Constantinopoli, Merobaude ii. et Saturnino coss.

 

Interpretatio. Nemo sibi honores vel dignitatem, quam a principe ipse non meruerit, praesumat, quia, sicut eis, qui meruerunt, dignitas ornamentum est, ita nota maculandi sunt, qui praesumunt.

 

6.5.2 [=brev.6.1.2]

 

Iidem aaa. ad Praetextatum pf. p.

 

Coelestis recordationis Valentinianus, genitor nominis nostri, singulis quibusque dignitatibus certum locum meritumque praescripsit. Si quis igitur indebitum sibi locum usurpaverit, nulla se ignoratione defendat, sitque plane sacrilegii reus, qui divina praecepta neglexerit.

 

Dat. xii. kal. iun. Mediolano, Richomere et Clearcho vv. cc. coss.

 

Interpretatio. Si quis praesumpserit*, quam non meruerit a principe dignitatem, sacrilegii reus habeatur. Hic de iure addendum, quae sit poena sacrilegii.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

6.6.0. De consulibus, praefectis, magistris militum et patriciis.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

6.6.1

 

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. ad Severum praefectum Urbi.

 

Universa culmina dignitatum consulatui cedere evidenti auctoritate decernimus. Sed ut consulatus anteponendus est omnibus fastigiis dignitatum, in omni etiam curiae senatoriae actu sententia coetu, si quis consulatu et praefectura vel culmine militari conspicuus est, pridem consulari praeferendus haud dubio est. Porro si contigerit, ut ad duas has praerogativas etiam patriciatus splendor addatur, quis dubitet huiusmodi virum praeter ceteros eminere? Neque enim unus tantum honor potest duobus aut pluribus anteferri, dummodo consulatui ex his, quae designatae sunt, dignitas quaecumque societur.

 

Dat. kal. april. Antonio et Syagrio vv. cc. conss. (382 apr. 1).

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

6.7.0. De praefectis praetorio sive urbis et magistris militum.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

6.7.1

 

Imppp. Valentinianus, Valens et Gratianus aaa. ad Ampelium praefectum Urbi.

 

Praefectos Urbi, praefectos praetorio, magistros equitum ac peditum indiscretae ducimus dignitatis, usque adeo videlicet, ut, cum ad privatam secesserint vitam, eum loco velimus esse potiorem, qui alios promotionis tempore et codicillorum adeptione praecesserit. Quocirca expressum ordinem dignitatum illic potissimum volumus custodiri, ubi intra secretaria extraordinariosque conventus subest ratio visendi salutandive iudicis. Ceterum in amplissimo curiae nostrae legitimoque consessu digestae ordinationibus priscis obtineant dignitates.

 

Dat. iii non. iul. Nasonaci, acc. iii non. sept. Modesto et Arintheo conss. (372 iul. 5).

 

6.7.2

 

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. Restuto praefecto Urbi.

 

Quisquis magisterium equitum peditumque susceperit et gesserit ante captam a quoquam praefecturam, is, cum privatus erit honoremve deposuerit, expraefectis qui post provecti fuerint praeferatur. Sit igitur sedes prior ante provectis, locus conspectior, decernendi loquendique facultas antiquior, cui est splendor adepti magistratus vetustior. Et cetera.

 

Dat. viii kal. iul. Thessalonica Gratiano v et Theodosio i aa. conss. (380 iun. 24).

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

6.8.0. De praepositis sacri cubiculi.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

6.8.1

 

Impp. Honorius et Theodosius aa. Florentio praefecto Urbi.

 

Qui sacri cubiculi nostri fuere praepositi vel nunc esse coeperunt vel quos postea sors ad adscendendi huius gradum fastigii devocarit, ea dignitate fungantur, qua sunt praediti, qui eminentissimam praetorianam vel urbanam meruerint praefecturam aut certe militarom magisteriam potestatem, ita ut sit inter eos post depositas administrationes nulla discretio, sive nostrae serenitatis adoraturi admittuntur imperium sive pro suo arbitrio sollemnes festivitates et coetus vel salutationes vel quaelibet alia officia frequentent, ut in sedibus et consessu is eis ordo servetur, quem ordo provectionis ostenderit, sub habitu ipsis videlicet consueto, cum manifeste decretum sit eum esse qui praecesserit potiorem, vel illum subsequi, quem recentius probavit examen. Sed ut nos ad hanc promulgationem Macrobi viri illustris merita provocarunt, ita observationem quoque legis ab eius volumus sumere provectione auspicium, ut, qui ante ipsum fuerunt, sub hac condicione praestituto honore laetentur, ut non suae promotionis tempora ad legis usurpationem revolvant nec praeferri se postulent his, qui praetorianam vel urbanam praefecturam vel militare magisterium post eorum provectionem sortiti sunt, sed perinde habeantur, ac si nunc coeperint, et in eodem ordine permanentes, in quo nunc eos liberalitas nostra constituit, provectionis viri illustris Macrobii tempora metiantur, ut ex huius administrationis exordio, prout quisque provectus est vel fuerit provehendus, suae locum vindicet dignitatis.

 

Dat. viii id. nov. Constantinopoli, Honorio xiii et Theodosio x aa. conss. (422 nov. 6).

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

6.9.0. De quaestoribus, magistris officiorum, comite sacrarum largitionum et rerum privatarum.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

6.9.1

 

Imppp. Valentinianus, Valens et Gratianus aaa. ad Ampelium praefectum Urbi.

 

Post alia: eorum honores, qui sacrario nostro explorata sedulitate oboediunt, hac volumus observatione distingui, ut quaestor atque officiorum magister nec non duo largitionum comites proconsularium honoribus praeferantur. Et cetera.

 

Dat. iii non. iul. Nasonaci, acc. iii non. sept. Modesto et Arintheo conss. (372 iul. 5).

 

6.9.2

 

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. Restuto praefecto Urbi.

 

pr. Post alia: qui exquaesturae honore aut efficaci magisterio aut comitiva utriusque aerarii nostri attonito splendore viguerunt, adclamatione excipiantur solita, nec praetereantur ut incogniti atque, ut non aequandi illis, qui gesserint praefecturas, sed eo observentur cultu omni coetu omnique conventu. Neque enim inpar est ratio meriti, etiamsi intervenit dilatio ulla.

 

1. Quoniam cohaerent is dignitatibus, quae isdem iure debentur, intersit aliquid inter tempora magistratuum vitamque privatam actus depositi dignitas pares eos viros praestet atque honore consimiles. Quid enim in his quattuor dignitatibus non ex congrua diversitate putemus esse conmune? Quod cum ita sit, hos viros haberi volumus, non ut qui meruerint tantum, sed quasi qui gesserint praefecturas, cum non privilegiis temporis praeferantur, sed honoris aequalitate laetentur.

 

Dat. viii kal. iun. Thessalonicae Gratiano v et Theodosio i aa. conss. (380 mai. 25).

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

6.10.0. De primicerio et notariis.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

6.10.1

 

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. Eutropio praefecto praetorio.

 

Praecipua est nostrae pietatis intentio circa notariorum nomen, atque ideo, si umquam huius ordinis viri laborem quiete mutaverint vel senectute posuerint seu cum alia dignitate post hanc qualibet usi sunt, non omittant prioris vocabulum militiae, sed compendium sequentis honoris adsumant. Et si quis ex officio vel praecipue sublimitatis tuae temerarius ad census discussiones peraequationes, aliam denique ullam rem inquietator extiterit, officium suum norit vel levis culpae offensione detecta gravis multae discrimine fatigandum et numerariorum corpus extincto iniuriae auctore minuendum.

 

Dat. xvii kal. iul. Thessalonica Gratiano v et Theodosio i aa. conss. (380 iun. 16 [?]).

 

6.10.2

 

Idem aaa. ad Valerianum praefectum Urbi.

 

Notariorum primicerios, si, prout eorum voluntas fuerit, de consistorio nostro sine administratione discesserint, non solum vicariis anteponi, sed etiam proconsulibus aequari sancimus, ita ut nihil nisi tempus intersit. Eodem honore atque eodem ordine sequens primicerium tribunus ac notarius perfruetur. Alios porro notarios et tribunos vicariis iubemus aequari ac, si priores id vocari coeperint, anteferri. At vero domesticos et notarios consularibus simili ratione componimus. Et cetera.

 

Dat. iiii kal. april., acc. xii kal. maii Syagrio et Eucherio viris clarissimis conss. (381 mart. 29).

 

6.10.3

 

Idem aaa. Floro praefecto praetorio.

 

Notariorum primicerium in numero proconsulum habemus, tamquam comitis ei semper fasces cum curulibus dederimus. Praetorianos non longe ab hoc abducimus, ut qui ad tribunatum nominis huius accesserint, Orientis sive Aegypti comitivae videantur infulas consecuti. Tribunos residui nominis nemo dubitet vicariis exaequandos et praeferendos his, quos adepti honoris praecesserint; reliquos vero, quos domesticum inter notarios et familiares nobis nomen insinuat, parem gradum cum consularibus obtinere sancimus. Et cetera.

 

Dat. id. dec. Constantinopoli Syagrio et Eucherio conss. (381 dec. 13).

 

6.10.4

 

Impp. Theodosius a. et Valentinianus Caes. Hierio praefecto praetorio Orientis.

 

Post alia: qui ex primiceriis notariorum ad illustrem meruerint magistri a vigiliis atque laboribus procedere summitatem, minime redigendi sunt in ordinem ceterorum, quo honorarios meruerint codicillos, quoniam et res ipsa, quod primum locum sint militiae nobilis adsecuti, et publica saepe impleta commoditas numquam otiosos fuisse testatur. Et cetera.

 

Dat. x kal. oct. Topiso Theodosio a. xi et Valentiniano caes. conss. (425 sept. 22).

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

6.11.0. De magistris scriniorum.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

6.11.1

 

Imppp. Valentinianus, Valens et Gratianus aaa. ad Ampelium praefectum Urbi.

 

Post alia: magistros scriniorum nostrorum praeferri volumus vicarianae potestati. Et cetera.

 

Dat. iii non. iul. Nasonaci, acc. iii non. sept. Modesto et Arintheo conss. (372 iul. 5).

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

6.12.0. De comitibus consistorianis.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

6.12.1

 

Impp. Arcadius et Honorius aa. Severino praefecto Urbi.

 

Comasii nos et Clearchi virorum spectabilium dignitas admonuit, ut eos, qui tranquillitatis nostrae consistorii dici comites meruerunt, proconsularibus aequari generaliter iuberemus, ut eorum emenso ordine ante omnes alios ipsi vindicent dignitatem.

 

Dat. vii kal. oct. Constantinopoli Theodoro v. c. conss. (399[?] sept.25)

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

6.13.0. De comitibus et tribunis scholarum.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

6.13.1

 

Impp. Honorius et Theodosius aa. Prisciano praefecto Urbi.

 

Praepositos ac tribunos scholarum, qui et divinis epulis adhibentur et adorandi principis facultatem antiquitus meruerunt, inter quos tribunus etiam sacri stabuli et cura palatii numerantur, si primi ordinis comitivam cum praepositura meruerint et casu ad altiora non pervenerint, deposito sacramento inter eos, qui comites Aegypti vel Ponticae dioeceseos fuerint, quorum par dignitas est, haberi praecipimus. Sin absque honore comitivae cuiuslibet scholae regimen fuerint nancti, absolutos militia inter eos, qui duces fuerint provinciarum, numerari iubemus. Et cetera.

 

Dat. xii kal. april. Constantinopoli Lucio v. c. cons. (413 mart. 21).

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

6.14.0. De comitibus rei militaris.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

6.14.1

 

Imppp. Valentinianus, Valens et Gratianus aaa. Ampelio praefecto Urbi.

 

Post alia: qui contemplatione meritorum ducto intra provincias transmarinas strenuissime milite primi ordinis comitivam fuerint consecuti, ea reverentia altissimarum dignitatum viris subiungantur, ut his locum praestent, qui proconsulatus insignibus adornantur. Et cetera.

 

Dat. iii non. iul. Nasonnaci Modesto et Arintheo conss. (372 iul. 5).

 

6.14.2

 

Impp. Arcadius et Honorius aa. Florentino praefecto Urbi.

 

Post alia: neminem militaris corporis virum revocari ad curiam liceat post primi ordinis comitivam, dummodo tam probata merita sudati diu laboris quam fructum anteacti operis adsequatur. Ceterum si a quoquam haec fuerint sine usu prioris militiae vel prima vel sola dedecorando ambitu turpiter impetrata, quia videntur in fraudem quaesita, non proderunt. Diutius tamen repeti non licebit, etiam cum secundi ordinis comitivam praemiis impetrarit. Et cetera.

 

Dat. xii kal. ian. Mediolano Caesario et Attico conss. (397 dec. 21).

 

6.14.3

 

Impp. Honorius et Theodosius aa. Prisciano praefecto Urbi.

 

Post alia: eos, qui sub comitivae primi ordinis dignitate peculiariter ad quamlibet provinciam vel provincias defendendas milite credito auctoritate nostri numinis destinantur, et eos, qui vicem illustrium virorum magistrorum militum susceperint peragendam, ducibus, qui praeter Aegyptum et Ponticam in aliis provinciis administraverint, adaequamus.

 

Dat. xii kal. april. Constantinopoli Lucio viro clarissimo cons. (413 mart. 21).

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

6.15.0. De comitibus, qui illustribus agentibus adsident.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

6.15.1

 

Impp. Honorius et Theodosius aa. ad Priscianum praefectum Urbi.

 

Post alia: adsessores, qui cum primi ordinis comitiva virorum illustrium in actu positorum sive in provinciis sive in sacro comitatu iuverunt consilia vel iuvabunt, inter eos, qui vicariam praefecturam administrando meruerint, haberi post militiam iubemus depositam, quoniam absurdum est primi ordinis comitiva decoratos inferiores esse vicariis sedis excelsae, quorum crescit dignitas, cum vicaria potestate comitis primi ordinis insignibus decorentur. Et cetera.

 

Dat. xv kal. april. Constantinopoli Lucio v. c. cons. (413 mart. 18).

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

6.16.0. De comitibus et archiatris sacri palatii.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

6.16.1

 

Impp. Honorius et Theodosius aa. Prisciano praefecto Urbi.

 

Post alia: archiatros intra palatium militantes si comitivae primi ordinis nobilitaverit gradus, inter vicarios taxari praecipimus, sive iam pridem deposuerunt militiam sive postea deposuerint, ita ut inter vicarios et duces qui administraverint et hos qui comitivam primi ordinis meruerint nihil intersit nisi tempus, quo quis administraverit vel comitivae est in deptus insignia. Et cetera.

 

Dat. xii kal. april. Constantinopoli Lucio v. c. cons. (413 mart. 21).

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

6.17.0. De comitibus, qui provincias regunt.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

6.17.1

 

Impp. Honorius et Theodosius aa. Prisciano praefecto Urbi.

 

Post alia: silentio non praeterimus hos, qui in administratione civili ac provinciae gubernaculis sub iurisdictionis licentia comites quoque primi ordinis esse meruerint. Nam hos quoque vicariae dignitatis post depositam administrationem privilegiis frui oportet. Et cetera.

 

Dat. xii kal. april. Constantinopoli Lucio v. c. cons. (413 mart. 21).

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

6.18.0. De comitibus vacantibus.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

6.18.1

 

Impp. Honorius et Theodosius aa. Epifanio praefecto Urbi.

 

Nullam honorabiles viri in publicis salutationibus patiantur iniuriam neve se illis ullus anteponat, qui primi ordinis comitivam aut pretio impetravit aut gratia. Licet enim unum nomen sit, tamen est meritis aestimandum, eosque solos tempora observare conveniet, qui post probatos labores in nostro palatio comites esse meruerunt. Ac ne impune ullius temeritas contra statutum nostrum possit audere, decem librarum auri officiis omnibusque, quos salutationis cura constringit, damnum praecipimus imminere.

 

Dat. id. oct. Ravenna Honorio viiii et Theodosio v aa. conss. (412 oct. 15).

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

6.19.0. De consularibus et praesidibus.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

6.19.1

 

Impp. Arcadius et Honorius aa. Messalae praefecto praetorio.

 

Eos, qui consularitatis functi sunt dignitate, comitibus Italicianorum et Gallicianorum iure praeferimus, si quidem haud exiguus sit titulus meritorum regere et gubernare provincias.

 

Dat. iii kal. oct. Aquileia Stilichone et Aureliano vv. cc. conss. (400 sept. 29).

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

6.20.0. De comitibus ordinis primi artium diversarum.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

6.20.1

 

Impp. Honorius et Theodosius aa. Prisciano praefecto Urbi.

 

Post alia: hi, quos aut vulgaris artis cuiuslibet obsequium aut operis publici cura temporalis iniuncta aut rerum publicarum procuratio levis commissa adeo conmendarit, ut comitivae primi ordinis dignitate donentur, sciant se inter eos qui consulares fuerint amoto officio quod susceperant nominandos, nisi forte emolumentis contenti, quae tempore militiae perceperunt, spreto nomine et dignitatem consularis viri duxerint respuendam, ne collationis onus sustineant vel frequentare senatum aliosque huiuscemodi conventus, qui honoratorum frequentiam flagitant, compellantur. Et cetera.

 

Dat. xii kal. april. Constantinopoli Lucio v. c. cons. (413 mart. 21).

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

6.21.0. De professoribus, qui in urbe Constantinopolitana docentes ex lege meruerint comitivam.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

6.21.1

 

Imp. Theodosius a. et Valentinianus caes. Theofilo praefecto Urbi.

 

Grammaticos Graecos Helladium et Syrianum, Latinum Theofilum, sofistas Martinum et Maximum et iuris peritum Leontium placuit honorari codicillis comitivae ordinis primi iam nunc a nostra maiestate perceptis, ita ut eorum qui sunt ex vicariis dignitate potiantur. Qua in re quicumque alii ad id doctrinae genus, quod unusquisque profitetur, ordinati prodentur, si laudabilem in se probis moribus vitam esse monstraverint, si docendi peritiam facundiamque dicendi, interpretandi subtilitatem, copiam disserendi se habere patefecerint et coetu amplissimo iudicante digni fuerint aestimati, qui in memorato auditorio professorum fungantur officio, hi quoque, cum ad viginti annos observatione iugi ac sedulo docendi labore pervenerint, isdem, quibus praedicti viri, dignitatibus perfruantur.

 

Dat. id. mart. Constantinopoli Theodosio aug. xi et Valentiniano caesare conss. (425 mart. 15).

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

6.22.0. De honorariis codicillis.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

6.22.1

 

Imp. Constantinus a. ad Severum praefectum Urbi.

 

Si quis iudicio nostro se adeptum codicillos adstruxerit et idem vel superna codicillorum inpressio vel scriptura adstipuletur interior, tamen si ad hoc pecuniam constabit speratam, nihilominus reiectus in plebem, quo plus extorquere conatus est, abdicetur. Hos enim solos, qui intra palatium versati sunt vel administrationibus functi, ad honores excipi oportebit ceteris cunctis exemptis et curiis restitutis. Si qui tamen bonorum virorum suffragio nulla data pecunia vel provinciae legatione suscepta nostris sunt obtutibus illustrati, hi duumviratus, curas, flamonium provinciae lucrati cetera munerum publicorum obire non abnuant. Qui vero coemptis procurationum administrationibus post lucra de fisco captata vacationem meruerunt, sive perfectissimi sunt sive inter egregiorum ordinem locumque constiterint, decuriones nominentur. Quibus illi quoque addendi sunt, qui neque ex administrationibus sunt et tamen ut perfectissimi delitescunt.

 

Dat. x kal. feb. Sirmio, acc. non. april. Crispo ii et Constantino ii cc. conss. (321 [immo 325/6] ian. 23).

 

6.22.2

 

Imp. Constantius a. Aconio vicario Africae.

 

Ab honoribus mercandis per suffragia vel qualibet ambitione quaerendis certa multa prohibuit. Cui addimus, ut quicumque fugientes obsequia curiarum umbram et nomina adfectaverint dignitatum, tricenas libras argenti inferre cogantur, manente illa praeterea illatione auri, qua perpetua lege constricti sunt.

 

Proposita v kal. dec., acc. xvii kal. ian. Thamugadi Urso et Polemio conss. (338 nov. 27).

 

6.22.3

 

Idem a. ad Marcellinum praefectum praetorio.

 

Cuncti, qui per suffragia praesidum aut rationalium adepti sunt dignitatem, a iudicibus iniuncta protinus exsequi debent. Nam si saepe de palatio serenitatis nostrae ad exactiones mittuntur neque his honor, in quo sunt positi, opem praestet utilitate publica praevalente, tanto magis oportet iussis obsequi, parere praeceptis, inservire mandatis eos, qui dignitatis fructum, antequam mererentur, adepti sunt, praesertim cum et statum suarum noverint civitatum et nullius exactionis rationem ignorent. Illos autem ad huiusmodi officia minime devocari oportet, quicumque in re publica provinciarum adsecuti sunt debitas dignitates et per administrationis seriem atque actus in summo splendore versati sunt.

 

Dat. iiii kal. iul. Acindyno et Proculo conss. (340 iun. 28).

 

6.22.4

 

Imppp. Valentinianus, Valens et Gratianus aaa. Ampelio praefecto Urbi.

 

Post alia: qui contemplatione meritorum honorarios magisterii equitum adepti sunt codicillos, ea reverentia altissimarum dignitatum viris subiungantur, ut his locum praestent, qui proconsulatus insignibus adornantur. Et cetera.

 

Dat. iiii. non. iun. Nasonnaci Modesto et Arintheo conss. (372 iun. 2).

 

6.22.5

 

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. ad Valerianum praefectum Urbi.

 

Post alia: omnes, qui extra palatium constituti codicillis proconsularibus vel epistulis vicariorum vel insignibus consularium emendicatis atque adsimulaticiis vestiuntur, his, quos administratio vel militia provexit, volumus esse postpositos.

 

Dat. iiii kal. april. Mediolano Syagrio et Eucherio viris clarissimis conss. (381 mart. 29).

 

6.22.6

 

Idem aaa. Floro praefecto praetorio.

 

Post alia: officiis publicis atque militiae muneribus expertes, quos habent secretae quietis umbracula, quibus honorum omnium species suffragio est magis parta quam merito, inter se potius volumus de tempore agitare discrimen quam cum his ulla usurpatione coniungere, quos non adumbratis honoribus, sed in actu positis inmortalitati coniunximus.

 

Dat. id. dec. Constantinopoli Syagrio et Eucherio conss. (381 dec. 13).

 

6.22.7

 

Idem aaa. Postumiano praefecto praetorio.

 

pr. In honoribus hunc ordinem volumus custodiri, ne singulorum quorumque codicillariae dignitates his, qui insignia administrationis gesserint, praeferantur, scilicet ut, quoniam sublimis apicem praefecturae ordo proconsularium sequitur dignitatum, quisquis vicariae potestatis administratione perfunctus ex praefectis impetraverit codicillos, intellegat sibi omnimodis non usurpandum, ut inter eos, qui gestae gaudent amplitudine praefecturae, ordinem salutationis officiumque praesumat, sed inter proconsulares viros, qui tamen eiusdem potestatis securem meruerint fascesque susceperint, in publicis officiis rite praebendum locum sibi patere cognoscat, his tamen anteferendum se, qui impetratis forte proconsularibus codicillis absque administrationis privilegio imaginarias tantum atque honorarias meruerint dignitates. Et id quidem circa illos censemus esse servandum, qui vicarias gesserint potestates.

 

1. Ceterum quisquis ex numero ordinariarum potestatum, seu consularis administrationis seu nominis praesidalis, ex praefectis aut etiam ex proconsulibus honorarios impetraverit codicillos, praestitutum in deferendis obsequiis ordinem post eos sibi intellegat esse servandum, qui administrando vicarias gesserint potestates; hac tamen, quantum ad ordinariarum potestatum spectat meritum, discretione servata, ut his, qui praesidalis administrationis gesserint dignitates, seu epistulas ex vicariis sive ex proconsulibus seu, quod adpeti intempestivius solet, ex praefectis meruerint codicillos, cessante omni ambitionis studio, debeat anteferri, qui perfunctae privilegio administrationis susceptas in provinciis consularitatis gesserit dignitates.

 

2. Memor quisque tamen honorum, memor quisque meritorum ex his, qui qualibet administratione perfuncti sunt, eum gradum honorariae aditionis petat, quem proximiore confinio loco ordinis sui cognoscit esse contiguum. Quod si quis neglexerit ordinem constitutum vel amplius in hisdem honorariis dignitatibus usurpandum impetrandumque crediderit, quam proprii loci ratio et forma permittit, sciat se non solum eo, quod contra legem impetraverit, esse privandum, sed viginti quoque auri libris multandum.

 

Dat. iiii kal. iun. Constantinopoli Merobaude ii et Saturnino conss. (383 mai. 29).

 

6.22.8

 

Imp. Theodosius a. et Valentinianus caes. Hierio praefecto praetorio.

 

pr. Lege avita probatum est, si quis per gradus suo ordini competentes impetratis honorariis codicillis ad summum praefecturae pervenisset usque fastigium, non praerogativa temporis uteretur nec adversus eum, qui indeptus insignia magistratus re ipsa quod meruisset implesset, quia intervallo fuisset forte praegressus aut praevenisset imaginario eandem, quam ille actu illustravit, apice dignitatem, sibi crederet adrogandum, sed modis omnibus sciret se in officiis publicis ei postferendum, qui eundem locum positus in potestate gessisset. Hoc nos quoque volumus custodiri, ne quis sibi adpetat, sive imaginarios sive inter agentes codicillos acceperit, ut ei qui egerit ratione temporis praeferatur.

 

1. Quin et de consistorianis comitibus hoc nobis universi placere cognoscant, ut his, qui vel absentes sunt facti vel testimonialibus tantum adepti sunt dignitatem, praecedant qui admitti intra consistorii arcanum meruerunt et actibus interesse et nostra adire responsa, praeterquam si de aliquibus professionum et militiae meritis scriniorumque sacrorum emensis sudoribus lege specialiter est statutum, quod et avi nostri sanctio promulgavit et nostra mansuetudo constituit. Ita ut omnibus conventibus, officiis atque consessibus legem executioni tradi tua celsitudo provideat, id est ut prior sit semper ille, qui loci sui administratione perfunctus est nec umquam honor delatus ex debito ei qui ad similitudinem tribuitur comparetur. Nemo igitur sibi arbitretur annorum adnumeratione plaudendum, quod inter eos tantummodo valere decernimus, qui se aut actibus subsecuntur aut codicillorum parili imagine fulciuntur. Non alias adspiraturo quoquam ad consistorianorum comitum dignitatem, nisi ad eius claritudinem viam sibi ex constitutionis avitae norma praestruxerit.

 

Dat. x kal. oct. topiso Theodosio a. xi et Valentiniano c. conss. (425 sept. 22).

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

6.23.0. De decurionibus et silentiariis.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

6.23.1

 

Impp. Honorius et Theodosius aa. Urso praefecto urbi et Aureliano praefecto praetorio Orientis et Strategio praefecto praetorio Illyrici.

 

Decuriones nostri palatii post emensum fideliter obsequium, post deposita sacramenta militiae, ex quo haec sanximus, inter eos, qui ex ducibus sunt, tamquam et ipsi administraverint, esse praecipimus in adoranda nostra serenitate, ut in salutandis administratoribus et reliquis praedicti honoris privilegiis, sed ita, ut in amplissimo et venerabili ordine inter allectos et inmunes a senatoriis distributionibus habeantur nec descriptio glebalis eos in eo adtineat.

 

Dat. prid. kal. nov. Constantinopoli Honorio x et Theodosio vi aa. conss. (415 oct. 31).

 

6.23.2

 

Idem aa. Venantio praefecto praetorio.

 

Unusquisque decurio vel silentiarius, sive post hanc militiam honoratam quietem elegisse fuerit adprobatus sive ad superiorem gradum successu meliore transcenderit, nihil, quod honoratis pro rerum necessitate iniungitur, cogatur exsolvere; sed a tironum et equorum praestatione habeantur inmunes, nudam collationem quae plerumque poscitur solvant, nihil his ulla potestas iniungat aut necessitas imponat.

 

Dat. vii id. mart. Ravenna Asclepiodoto et Mariniano conss. (423 mart. 9).

 

6.23.3

 

Impp. Theodosius et Valentinianus aa. Flaviano praefecto praetorio.

 

Decurionibus et silentiariis vel his, qui post hanc militiam honoratae quietis otio perfruuntur vel ad superiorem gradum successu meliore transcendunt, omnia privilegia, quae iam dudum divorum principum iudicio meruerunt, legis istius praeceptione noveris esse firmata. Illa quoque, quae prioribus indultis omissa videntur, adicienda esse censemus, ne angarias vel parangarias sive paraveredos ulla eis amplissimae praeceptionis imponat auctoritas. A sordidis quoque muneribus, excoctione calcis et superindicticiis titulis, non praeiudicatura quacumque generalitate pragmatici, peculiari eos beneficio esse iubemus alienos, permissa veniendi ad comitatum licentia praeter evocatoriae securitatem, et multa X librarum auri iudicibus provinciarum eorumque officiis infligenda, si statuta numinis nostri crediderint esse temnenda.

 

Dat. viiii kal. april. Ravenna Aetio et Valerio conss. (432 mart. 24).

 

6.23.4

 

Idem aa. Dario viro illustri praefecto praetorio Orientis.

 

pr. Decurionum et silentiariorum meritis provocati collata in eos beneficia, quae dominus ac filius noster Valentinianus semper augustus erga eos contulit, confirmamus, specialibus eosdem privilegiis honorantes, ut eorum videlicet possessiones nullas angarias sive parangarias vel etiam paraveredos alicuius calumnia dare cogantur nec sordidis sint adstricti muneribus. Omni quoque eos excoctione calcis, omni superindicti gravamine liberamus, licentiam post militiam tribuentes, ut, ubi eis fuerit visum, etiam accedendi ad sacratissimum comitatum habeant facultatem, provinciarum rectoribus eorumque apparitionibus denarum librarum auri dispendio feriendis, si mansuetudinis nostrae statuta violare temptaverint.

 

1. His addimus, ut, cum optatam quietem acceperint et inter senatores coeperint numerari, honore curiae sine aliqua functione laetentur inmunitatisque gaudio plena dignitatis laetitia potiantur, nec praetoriano nomine pulsandi nec glebali onere praegravandi, sed ut dignitatem solam habeant ex senatu. Domos quoque eorum vel in hac sacratissima urbe vel in qualibet alia positas civitate immunes ab omni hospitum cuiuslibet dignitatis inquietudine vindicamus: sub hac videlicet definitione, ut triginta tantummodo numero haec privilegia consequantur, decuriones quoque tres, quos numquam plures fieri inveterata consuetudo permisit.

 

2. Sed eos tum demum potiri decernimus beneficiis supra scriptis, cum continuos tredecim annos inculpatas excubias peregerint. Illustris auctoritas tua statuta nostrae clementiae edictis propositis ad omnium notitiam faciet pervenire.

 

Dat. xvii kal. april. Constantinopoli post consulatum Isidori et Senatoris vv. cc. (437 mart. 16).

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

6.24.0. De domesticis et protectoribus.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

6.24.1

 

Imp. Iulianus a. Secundo praefecto praetorio.

 

Scias senum capitum domesticis per singulas quasque scholas, quinquagenis iussis in praesenti esse, iuxta morem debere praestari, ceteris, qui ultra numerum in praesenti esse voluerint, neque annonarias neque capitum esse mandandum, sed omnes cogendos ad plurimos suos ac terras redire.

 

Dat. xv. kal. sept. Antiochiae Mamertino et Nevitta conss. (362 aug. 18).

 

6.24.2

 

Impp. Valentinianus et Valens aa. ad Severum comitem domesticorum.

 

Domesticorum filios vel propinquos parvos vel impuberes domesticorum coetibus adgregamus, ita ut non solum matriculis inserantur, verum etiam annonarum subsidiis locupletentur. Quaternas etenim annonas eos, quos armis gestandis et procinctibus bellicis idoneos adhuc non esse constiterit, in sedibus iubemus adipisci his condicionibus, ut annonae, quae amplius insumuntur vel per tractorias deferuntur, recidantur.

 

Dat. xiiii kal. sept. divo Ioviano et Varroniano conss. (364 aug. 19).

 

6.24.3

 

Idem aa. ad Severum comitem domesticorum.

 

Sicuti variis itineribus protectorum domesticorum schola comprehensos ad eam venire perspicimus, ita etiam sportularum diversa esse debebit insumptio. Grave enim admodum est viros post emensum laborem, qui nullius rei cupidiores fuere quam gloriae, huiuscemodi erogationibus fatigari; eos tamen penitus solummodo inter quinos et denos solidos sportularum nomine primatibus distribuere praecipimus. Eos autem, qui vel suffragio vel potentium gratia sacram purpuram adorare pervenerint, quinquagenos solidos volumus insumere.

 

Dat. xiiii kal. sept. Mediolano divo Ioviano et Varroniano conss. (364 aug. [?] 19).

 

6.24.4

 

Imppp. Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. ad Eusignium praefectum praetorio.

 

Domestici ac protectores osculandi, cum salutaverint, vicarios tui culminis habeant potestatem. Poena enim sacrilegii similis erit, si his honorificentia non deferatur, qui contingere nostram purpuram digni sunt aestimati.

 

Dat. prid. non. mart. Mediolano Valentiniano a. iii et Eutropio conss. (387 mart. 6).

 

6.24.5

 

Idem aaa. Addeo comiti domesticorum.

 

Omnes, qui domesticorum iniuncti nomini numquam nostris obsequiis inhaeserunt neque certis quibusque officiis deputati publicas exsecuti sunt iussiones, protinus matriculis eximantur. Deinde hi, qui amissam militiam nostro iudicio receperunt, si quidem post unius anni sive biennii spatium loco sunt pristino restituti, in suo ordine permanentes fructum beneficii non amittant. Sin vero longo post tempore ambitione atque suffragiis ut rursus sociarentur enisi sunt, ita novissimorum numero iungantur, non ut nunc sternantur extremi, sed ut eum unusquisque optineat locum, in quo esse eo tempore potuit ultimus, cum esset post biennium restitutus.

 

Dat. prid. kal. ian. Constantinopoli Theodosio a. iii et Abundantio viro clarissimo conss. (393 dec. 31 [392 ...]).

 

6.24.6

 

Impp. Arcadius et Honorius aa. Addeo comiti et magistro utriusque militiae.

 

Divale praeceptum, quod supplicantibus domesticis dudum devotissimis laboriosos praetulit otiosis et abuti prohibuit temporis privilegio eos, qui sibi potius quam rei publicae omni militiae suae tempestate vixissent, erga protectores quoque valere praecipimus ac volumus inconcussum aeternumque durare, ut semper renovari possit. Illustris itaque auctoritas tua et eos militia solvere non morabitur, quos nihil umquam vel necessitatibus nostris vel expeditionibus bellicis profuisse constiterit et his locum priorem auctoritate huius legis decernat, quos viderit otiosis oportere praeferri.

 

Dat. v non. oct. Constantinopoli Olybrio et Probino conss. (395 oct. 3).

 

6.24.7

 

Impp. Honorius et Theodosius aa. Epifanio praefecto Urbi.

 

Domestici atque protectores cum primum ad decemprimatus gradum ordine militiae temporis prolixitate pervenerint, statim sibi praeter primicerium decem sequentes senatoriam vindicent dignitatem seque cum allectione clarissimos nostro iudicio gratulentur, recedentibusque proceribus succedens sibi per matriculae ordinem usque ad praescriptum modum vindicet, quisquis accedit. Ad nullas praeterea senatorii ordinis vocentur expensas, quibus non ambitio, sed meritum et nostrum spontaneum cognoscitur iudicium detulisse.

 

Dat. vi kal. ian. Ravenna Constantio et Constante conss. (414 dec. 27).

 

6.24.8

 

Idem aa. Monaxio praefecto praetorio.

 

Devotissimis domesticis, quos nobis, ut indicio nominis apparet, familiarius militando ..... optatam protulimus sanctionem, ut praeter primicerios decem primo eorum, cum ad memoratum decemprimatus gradum pervenerint, statim clarissimo nomine decorentur et inter allectos velut exconsulares habiti senatoria se praeditos gaudeant dignitate, ad eundem clarissimatus honorem sequentibus, cum priores exierint, accessuris, ita tamen, ut inmunes senatoriis functionibus penitus habeantur.

 

Dat. xv kal. dec. Constantinopoli Theodosio a. vii et Palladio conss. (416 nov. 17).

 

6.24.9

 

Idem aa. Monaxio praefecto praetorio.

 

Devotissimos protectores, qui armatam militiam subeuntes non solum defendendi corporis sui, verum etiam protegendi lateris nostri sollicitudinem patiuntur, unde etiam protectorum nomen sortiti sunt, inglorios esse non patimur, sed ut devotissimis nuper protectoribus domesticis, ita his quoque honorem congruum condonamus, ut praeter primicerium decem primi eorum clarissimatus dignitate fulciantur et per ordinem primis exeuntibus qui ad decem primorum numerum vocante gradu subierint, continuo cum ipsa loci accessione clarissimatus sibimet vindicent dignitatem et in amplissimo ordine inter allectos velut ex consularibus habeantur, nullis senatoriis muneribus adstringendi.

 

Dat. xv kal. ian. Constantinopoli Theodosio a. vii et Palladio conss. (416 dec. 18).

 

6.24.10

 

Impp. Theodosius et Valentinianus aa. Hierio praefecto praetorio.

 

Praeter primicerios protectorum domesticorum decem primi scholarum, cum ad huius vocabuli dignitatem devote ac strenue militando pervenerint, statim clarissimatus honore decorati inter allectos veluti ex consularibus esse mereantur, ita ut et a senatoriis functionibus penitus habeantur inmunes nulloque extrinsecus onere praegraventur, ceteris quoque, ubi egressis prioribus ad praedictum suo ordine numerum locumque conscenderint, privilegiis paribus honorandis.

 

Dat. xvii kal. april. Hierio et Ardabure conss. (427 mart. 16).

 

6.24.11

 

Idem aa. Heliodoro praefecto Urbi.

 

Constantinopolitani amplissimi coetus consensu nostroque iudicio domestici decursis gradus stipendiis sub eo sint genere senatores, ut primicerius quidem post acceptum tribunatum inter eos dignitate potiatur, qui ducatum agere meruerunt, alii vero, qui decursis stipendiis ab eodem decem usque numero subsequuntur, his quibus iam ante decretum est dignitatibus perfruantur, sed ita, ut inter eos sine dubio censeantur, qui inmunitatem sibi laboribus redemerunt. Ut fructus domesticis impio termino consequenti, etiamsi mortalitas intervenerit, perire non possint, sed quodammodo superstes illis solacii servetur occasio ac, si primicerii limen ingressi in ipsa desideratae spei longa expectatione fructus interruperit fati necessitas, non statim qui praecerpat eos, quem vocat secundus ordo succedat, sed liberis successoribusque tantum gradu venientibus agnatorum, quorum maxime cura emolumentorum perceptione gaudebat, residui temporis usque ad annum quae debentur, sollemniter colligantur.

 

Dat. iii id. iun. Constantinopoli Valerio et Aetio viris clarissimis conss. (432 iun. 11).

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

6.25.0. De praepositis labarum.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

6.25.1

 

Impp. Honorius et Theodosius aa. Monaxio praefecto praetorio.

 

Qui ex devotissimis domesticorum scholis praepositi labarum nostro iudicio et stipendiorum sudoribus promoventur, ad similitudinem decem primorum domesticorum clarissimi sint inter allectos, ita ut ex consularibus habeantur. Nam et senatorio nomine et inmunitate digni sunt, quos nostri lateris comitatus illustrat.

 

Dat. iii id. nov. Constantinopoli Theodosio a. vii et Palladio conss. (416 nov. 11).

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

6.26.0. De proximis, comitibus dispositionum ceterisque, qui in sacris scriniis militant.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

6.26.1

 

Imp. Iulianus a. ad Secundum praefectum praetorio.

 

In rebus prima militia est, secundus in litterarum praesidiis pacis ornatus. Ideoque scriniorum nostrorum merita perpendentes secundum eis in privilegiis locum tribuimus, ut omnes, qui quindecim annis in scriniis laboraverunt memoriae ac dispositionibus epistularum ac libellorum, licet patre vel avo ceterisque maioribus curialibus orti ac proditi sint, tamen ab omni hac necessitate habeantur immunes nec ad curiam devocentur.

 

Dat. vii kal. oct. Antiochiae, acc. v id. nov. ..isis Mamertino et Nevitta v. c. conss. (362 sept. 25).

 

6.26.2

 

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. ad Valerianum praefectum Urbi.

 

Clarissimos viros proximos scriniorum et magistros dispositionum vicariorum ordini copulamus, ita ut haud prior aliunde provectus palatinis honorariis praeferatur, ut prius e palatio cum huiusmodi dignitate dimissus priorem locum aliis post, etiam vera administratione, venientibus sortiatur.

 

Dat. iiii kal. april. Mediolano Syagrio et Eucherio conss. (381 mart. 29).

 

6.26.3

 

Idem aaa. ad Hypatium praefectum praetorio.

 

Obsecundatoribus sacrorum scriniorum, quorum mentibus ingeniisque committimus, quidquid in alios quoque perennium saepe proferimus sanctionum, equorum ad militare subsidium ab honoratis proxime venire iussorum missam facimus. Nullis igitur vel aetate praesenti vel in relicum tale si quicquam emerserit, aut equorum oblationibus aut quibuscumque praeterea de collativo omnium postulatis parere cogantur.

 

Dat. xviii kal. ian. Patavi Antonio et Syagrio conss. (382 dec. [?] 15).

 

6.26.4

 

Idem aaa. Cynegio praefecto praetorio.

 

Proximos memoriae, epistularum ac libellorum ita vicariorum honore cumulamus, ut inter eos merito dignitatis habeantur, qui pro praefectis dioeceses sibi creditas temperarunt, ex eo tempore, ex quo eos splendor indepti proximatus ostentat, insequentibus praeponendi, qui vicarias postea administraverint.

 

Dat. prid. kal. mai. Constantinopoli Honorio nobilissimo puero et Evodio conss. (386 apr. 30 [febr. 28]).

 

6.26.5

 

Imppp. Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. Constantio praefecto praetorio.

 

In sacris scriniis nostris militantes ordinarii iudices a salutatione non arceant, etiam inviti in consessum accipiant; scituris vel principe vel corniculario vel capitibus officii ternas libras auri ex suis facultatibus eruendas, si consistorium nostrum saepe ingredientibus secretarii iudicum non patuerit ingressus aut reverentia non fuerit in salutatione delata aut sedendi cum iudice societas denegata.

 

Dat. vi id. nov. Treviris Timasio et Promoto viris clarissimis conss. (389 nov. 8).

 

6.26.6

 

Impp. Arcadius et Honorius aa. Hosio magistro officiorum.

 

De his, qui in sacris ..... scriniorum proximi transacto biennio conquiescant dentque locum ceteris, qui ad cupitum gradum pervenire festinant. Eos sane, qui ante hoc statutum in locis memoratis inventi sunt, ad metas triennii concedimus pervenire.

 

Dat. xv kal. feb. Arcadio iiii et Honorio iii aa. conss. (396 ian. 18).

 

6.26.7

 

Idem aa. Caesario praefecto praetorio.

 

Privilegia, quae divae memoriae Iulianus in sacris scriniis militantibus tribuit, et illum honorem, quem augustae memoriae Valentinianus isdem detulit, confirmantes, scilicet ut ingrediendi sponte sine ullo nuntio secretarium iudicantum, considendi etiam iudicibus habeant potestatem, id etiam nostra moderatione decernimus, ut xx annis in militia scriniorum memoriae epistularum libellorumque versatus consularis inter allectos dignitate cumulatus abscedat eumque honorem vel aput rectorem vel in coetu amplissimi senatus obtineat. Ita autem eos post militiam esse volumus otiosos, ut ab omni publica molestia habeantur inmunes nec iniungendi quicquam quis in eos habeat potestatem.

 

Dat. xvi kal. mart. Constantinopoli Arcadio iiii et Honorio iii aa. conss. (396 febr. 14).

 

6.26.8

 

Idem aa. Claudio praefecto Urbi.

 

In scriniis palatii militantes post viginti annos transactae militiae si discedendum sibi esse decreverint, consulari honore fulti inter allectos habeantur huncque honorem dignitatis in senatu teneant, qui exconsularibus deferri consueverit nec eos quisquam iniungendo aliquid vel iubendo possit ab impertito otio separare.

 

Dat. xv kal. mart. Constantinopoli Arcadio iiii et Honorio iii aa. conss. (396 febr. 15).

 

6.26.9

 

Idem aa. Caesario praefecto praetorio.

 

Inter alia: his, a quibus dispositionum nostrarum norma seriesque servatur, eadem privilegia honoresque peractae militiae tribuimus, quae scriniorum nostrorum meritis nuper praecepimus custodiri.

 

Dat. vi id. april. Constantinopoli Caesario et Attico conss. (397 apr. 8).

 

6.26.10

 

Idem aa. Caesario praefecto praetorio.

 

Ad similitudinem proximorum, qui in scriniis militantes comitum dignitatibus adornantur, ii quoque, qui priores in scrinio dispositionum fuerint et comitis acceperint dignitatem, ex eo die, quo promoti in scriniis fuerint, eorum numero socientur, qui potestates vicarias perceperunt, scilicet ut a Nestorio viro clarissimo, qui nunc in loco memorato versatur, dignitatis huius sumatur exordium.

 

Dat. viiii kal. iul. Constantinopoli Caesario et Attico conss. (397 iun. 23).

 

6.26.11

 

Idem aa. Hadriano magistro officiorum.

 

Per omnia scrinia nostra singulis annis emensis qui sunt in capite constituti uno anno teneant proximatum, locum per ordinem succedentibus dantes, manente penes eos nihilominus dignitate, quam divus pater noster huius ordinis viris singularis meritorum arbiter dedit, scilicet ut quicumque ex proximo post stipendia tandem acta discesserit, vicariis conferatur, ac si eam ipsam egerit dignitatem, integris omnibus privilegiis, quae cunctis scriniis omnes retro principes diversis legibus praestiterunt. Atque ut nulla posthac de statuto tempore possit esse contentio, genuinus natalis nostri dies quotannis comitivam proximatus mansura in longum aetate celebrabit, ut expeti ambitione non possit, quod laboris praemium speciali munere aestimavimus.

 

Dat. iii non. iul. Mediolano Caesario et Attico conss. (397 iul. 5).

 

6.26.12

 

Idem aa. Clearcho praefecto Urbi.

 

Omnes, qui ex proximis venerando coetui senatus fuerint adgregati, sive ii de scrinio memoriae sive epistularum vel libellorum sive dispositionum comites fuerint, ad septenos dumtaxat annuos solidos teneantur nullaque extrinsecus collatione vexentur nec molem promissionis nec scriptionis iniuriam perhorrescant.

 

Dat. prid. id. sept. Constantinopoli Vincentio et Fravito conss. (401 sept. 12).

 

6.26.13

 

Idem aa. et Theodosius a.

 

Sicut iampridem a praetura inmunitatem tribuimus his, quos post emeritam in armis militiam ad honorem ducatus nostrae serenitatis provexit iudicium, ita nostrorum scriniorum proximi etiam deposita militia praeturae immunitate potiantur.

 

Dat. viii kal. feb. Constantinopoli Honorio vii et Theodosio ii aa. conss. (407 ian. 25).

 

6.26.14

 

Idem aaa. Epifanio praefecto Urbi.

 

pr. Quamvis innumeris legibus scriniorum gloria decoretur, iubemus tamen, ut primo omnium sit eorum secura possessio ab omnibus sordidis muneribus excusata, superindictum non timeant, venalicium non petantur solumque canonicae indictionis praestent tributum, glebalis auri solutionem nesciat labore dignitas conquisita, extraordinarium munus ignoret nec ullam temonis patiatur iniuriam, equorum tironumque praestationem nullus agnoscat, qui honorem proximi et comitivam primi dispositionum longi temporis sudore quaesivit. Et haec quidem patrimoniis censuimus deferenda, quibus omnia illibata servamus, quaecumque divi genitoris nostri et cunctorum principum statuta detulerunt.

 

1. Ipsis vero veniendi ad comitatum liberam licentiam perpetuamque praestamus nec in eorum personis expectari augustam praecipimus iussionem.

 

2. Quod autem omnibus constat deferri, adiectu alterius dignitatis perire non patimur, ut, etiamsi prosperioris fortunae iudicio ad honoris ornamenta processerint, vetera tamen eis scrinii labore privilegia quaesita serventur et integrum circa eos eorumque facultates semper maneat, quod anterioris aetatis industria conquisivit. Et cetera.

 

Dat. id. oct. Ravenna Honorio vii et Theodosio ii aa. conss. (407 [412] oct. 15).

 

6.26.15

 

Impp. Honorius et Theodosius aa. Melitio praefecto praetorio.

 

Quotiens equorum aliarumque rerum procedit indictio, in sacris scriniis militantes inmunes ac segreges habeantur, ita ut neque in militia neque post militiam huius sollicitudinis molestiam sustineant, quibus exceptis circa alios, cum ratio flagitaverit, indictio postulabitur; scientibus iudicibus eorumque apparitionibus decem librarum auri multa se subiciendos, si ab eorum in futurum conventionibus non temperarint.

 

Dat. xvi kal. dec. Ravenna Varane v. c. cons. (410 nov. 16).

 

6.26.16

 

Idem aa. Faustino praefecto praetorio.

 

Peculiari praeceptionis nostrae favore praestamus, ut in scriniis memoriae epistularum libellorumque ab exceptoribus usque ad mello proximos dignitatem clarissimorum honoremque percipiant, et sicuti reliqui, qui in isdem scriniis militant, liberum cum ordinariis iudicibus ingressum in secretarium consessumque habere legibus meruerunt, ii quoque, in quos hanc stipendiorum meritis clarissimatus conferimus dignitatem, cum spectabilibus etiam sese habere reverentiam recognoscant, ut consedendi ingrediendique secretarium sciant a nobis licentiam contributam, sub multae interminatione, quam officio sanctio dudum indulta constituit.

 

Dat. viii id. ian. Ravenna Lucio v. c. cons. (413 [410?] ian. [?] 6).

 

6.26.17

 

Idem aa. Eustathio viro illustri quaestori et Helioni viro illustri magistro officiorum.

 

pr. Pro biennio annum solum agere deinceps decernimus eos, qui in tribus scriniis memoriae epistularum libellorumque ordine ac merito stipendiorum ad gradum pervenerint proximorum. Sed inter cetera privilegia, quae divalibus beneficiis sacris scriniis adtributa sunt quaeque salva atque intemerata in perpetuum manere decernimus, ut eorum, qui potestatem vicariam administraverint, pro tenore veterum et nostrarum sanctionum hi, qui proximatum egerint, honore censeantur.

 

1. Secundi etiam ordinis comitivae codicillos accipiant, cum eum locum nancti fuerint, in quo hactenus tertiae comitivae gradu fruebantur, ita ut ex lege iam debitos atque sollemnes codicillos genuino die natalis meae clementiae in posterum, dum agunt proximatum, singulis quibusque annis accipiant, post depositum actum inter eos, qui vicariam potestatem egerint, honorandi. Quam legem secundum ipsorum petitionem praeter tres melloproximos, id est benagium, hypatium et theodorum, circa omnes alios valere praecipimus.

 

Dat. viii id. febr. Constantinopoli Theodosio a. vii et Palladio conss. (416 febr. 6).

 

6.26.18

 

Impp. Theodosius et Valentinianus aa. Acacio comiti sacrarum largitionum.

 

Tam proximo scriniorum quam comiti dispositionum pro delata eis comitivae secundi ordinis dignitate vestem ex integro in posterum praeberi tua celsitudo disponat.

 

Dat. vii kal. dec. Constantinopoli dd. nn. Theodosio xii et Valentiniano ii pp. aa. conss. (426 nov. 25).

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

6.27.0. De agentibus in rebus.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

6.27.1

 

Imp. Constantius a. ad praefectos praetorio.

 

Post alia: de agentibus in rebus si quis annos viginti transierit in obsequio, minime eum ad curiam revocari. Quod et circa scrinia nostra et cancellarios et largitionales et officiales comitum rerum privatarum volumus observari. Et cetera.

 

Dat. viii id. mart. Constantio a. vii et Constante caes. conss. (354 [353] mart. 8).

 

6.27.2

 

Imp. Iulianus a. Secundo praefecto praetorio.

 

Ex his, qui in palatio agentes in rebus militaverint, post tertium annum militiae nemo curiae tradatur, nec ille, qui in consulatu meo quarto missione donatus est.

 

Proposita Beryto pridie kal. mart. Iuliano a. iiii et Sallustio conss. (363 febr. 28 [?]).

 

6.27.3

 

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. ad Florum magistrum officiorum.

 

pr. Non plures in aliquem gradum honoris ascendant, quam quantos singuli quique anni ex agentum in rebus schola ad finem emeriti laboris ductant, ita dumtaxat, ut per singulos gradus binorum nobis tantum addendorum extra ordinem servetur potestas, quorum eximius labor ut vim hanc legis excedamus extorserit: quod quidem servandum usque ad circitores erit. Nam ut sterni continuo quisque possit, sine quaestione aliqua et sine praescripto numero sola adnotatione nostra sufficiat impetrari. In ceteris autem etiamsi adnotatio specialis extiterit, quae tamen duorum numerum transeat, eam esse iubemus infirmam, ita ut ne insequenti quidem anno habeat firmitatem, nisi insequens annus nullos numero duos, qui ex adnotatione nostra augmentum accipere debeant honoris, invenerit.

 

1. Quod si post antiquam aliquis missionem veteremque militiam praepostera sacramentorum cupiditate per ambitionem ad stipendia redire temptaverit, hac proposita optione socientur, ut ultimos se militaturos noverint equitum. Quod de universis quibusque officiis specialiter cavemus, a quibus nonnulli ad agentum in rebus scholam cum propria dignitate transierint, ut scilicet hi ex quacumque militia sinantur excedere. Quod in posterum custodiendum ita ratum sit, ut periculum se et adiutor et subadiuvae subituros esse cognoscant, si huius sanctionis nostrae normam umquam etiam insequentibus magistris desierint intimare,

 

Dat. xvi kal. iul. thessalonica Gratiano v et Theodosio i aa. conss. (380 iun. 16).

 

6.27.4

 

Idem aaa. Palladio magistro officiorum.

 

pr. In schola agentum in rebus nemo facile sub nostra quoque adnotatione speciali prorumpat, nisi sub maiore scholae parte, quisque advenerit, probandus adsistat, qualis moribus sit, unde domo, quam officiorum originem ac sortem fateatur.

 

1. Novi quinquennio vacent a primi quoque honoris auspiciis; ante missionibus crebris futuris parent prodanturque nominibus; dehinc per singulos gradus iusta et firma praecedentium dimissione succedant. Sane sic militantibus probeque in actu rei publicae diversatis singulorum graduum, quos meruerint, non negamus accessum, ita ut ipsis quoque sit praecedentium ordo venerabilis ac sub maiore parte scholae etiam de huius gradu bonorum adtestatio et consensus accedat.

 

Dat. xii kal. april. Constantinopoli Antonio et Syagrio conss. (382 mart. 21).

 

6.27.5

 

Idem aa. et Arcadius a. Cynegio praefecto praetorio.

 

Quoniam agentibus in rebus huiusmodi praestitimus codicillos, ut post principatum in amplissimo ordine inter allectos consulares habeantur, id etiam huius legis auctoritate praestringimus, ut eodem gradu vel ordine ab universis iudicibus honorentur.

 

Dat. iii non. mart. Constantinopoli Honorio nobilissimo puero et Evodio conss. (386 mart. 5).

 

6.27.6

 

Imppp. Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. Proculo praefecto urbi.

 

Privilegia erga eum, qui ex agente in rebus princeps fuerit, antiqua custodiri praecipimus; sit senator et merito consularibus adgregetur, sed ut eum functio ulla non teneat, collatio non defraudet.

 

Dat. vi kal. dec. Mediolano Valentiniano a. iiii et Neoterio conss. (390 nov. 26).

 

6.27.7

 

Impp. Arcadius et Honorius aa. Hosio magistro officiorum.

 

Agentes in rebus, quos divae memoriae pater noster expeditionem secutos unius gradus dicitur adiectione cumulasse, delato honore potiri praecipimus, ita ut usque ad centenam dignitatem hic ordo servetur. Si quis centenarius est secutus, quoniam primis non patimur praeiudicari, quos constat ad hunc locum longo tempore et probato labore venisse, his praeponatur, quos merito praecedit. Quisquis autem adipiscitur gradum, hoc honore contentus praeponi his, qui ordine priores meruerint, non laboret.

 

Dat. vi kal. iun. Constantinopoli Olybrio et Probino viris clarissimis conss. (395 [396/8] mai. 27).

 

6.27.8

 

Idem aa. Hosio magistro officiorum.

 

pr. In numero agentum in rebus crescant, quos comitum secundi ordinis vel cubiculariorum nostrorum primi dumtaxat loci vel tribunorum urbanicianorum petitio fecerit militare, ita ut urbanicianis semel tantum per anni totius spatia suffragandi licentia sit: ceteros diversorum officiorum ab omni copia huius petitionis excludimus.

 

1. Celsioris vero militiae ac fastigii viros numerari non necessarium fuit, cum eos, quos superius numeravimus, inserendo non unde incipere, sed quousque procedere quod inferioribus denegatum est, curaverimus exprimere.

 

2. Sed et sumentibus ducenariis principatum hanc tribuimus facultatem, ut his pro se liberos ac fratres suos in eadem militia serenitatis nostrae nutu liceat collocare.

 

Dat. vii kal. febr. Constantinopoli Arcadio iiii et Honorio iii aa. conss. (396 ian. 26).

 

6.27.9

 

Idem aa. Hosio magistro officiorum.

 

Is, qui nutu nostro in schola agentum in rebus augmenta perceperit, in eo gradu, in quo promotus est, ultimus habeatur nec praeponatur alteri, qui in eodem gradu militiae primus antea militavit.

 

Emissa prid. kal. feb. Constantinopoli Arcadio iiii et Honorio iii aa. conss. (396 ian. 31).

 

6.27.10

 

Idem aa. Caesario praefecto praetorio.

 

Inter eos, qui consularitatis gesserint dignitatem, et eos, qui meruerint principatum, is gradu potior habeatur, qui prior locum dignitatis acceperit. Quam sanctionem omnia debebunt officia custodire, non defutura poena quindecim librarum auri, quam in contumaces olim divalis sanctio definivit.

 

Dat. iiii kal. mart. Constantinopoli Arcadio iiii et Honorio iii aa. conss. (396 febr. 27).

 

6.27.11

 

Idem aa. Hadriano magistro officiorum.

 

Consultissima definitione statuimus, ut exsecutionem agentis in rebus inconsultis nobis nemo mereatur, concessam vero quisquam revocare non audeat.

 

Dat. xvii kal. april. Mediolano Theodoro v. c. cons. (399 mart. 16).

 

6.27.12

 

Idem aa. Theodoro praefecto praetorio.

 

Agentum in rebus schola nobis maxime necessaria nullo beneficio impetrati muneris utitur, quo sibi in ordinem splendidissimae curiae praestitam humanitate licentiam vindicaret, cum divae memoriae pater noster isdem agentibus in rebus voluerit esse consultum. Magnificentia igitur tua ordinum iudices admonebit, ut his lex divae memoriae patris nostri inviolata servetur.

 

Dat. viii kal. nov. Mediolano Theodoro v. c. cons. (399 oct. 25).

 

6.27.13

 

Idem aa. et Theodosius a. Hadriano praefecto praetorio.

 

Agentibus in rebus, qui post iugis militiae tempus veluti praemium laboris exacti gesserint principatum, etiam illud beneficio nostrae liberalitatis adiungimus, ut collatione iuniorum, qui nuper honoratis indicti sunt, ea dumtaxat condicione habeantur exortes, si post principatus officium nulla ulterius honoris fuerint administratione perfuncti.

 

Dat. kal. iul. Ravenna Theodosio a. i et Rumorido conss. (403 iul. 1).

 

6.27.14

 

Idem aaa. Anthemio magistro officiorum.

 

Nullus de schola agentum in rebus de cetero locum mortui conetur invadere, sed is, qui ordine stipendiorum et laborum merito ad gradum militiae sequebatur, statim atque illum fata subduxerint, in eius praemia percipienda succedat omni obreptione cessante.

 

Dat. prid. kal. iul. Constantinopoli Honorio a. vi et Aristaeneto conss. (404 iun. 30).

 

6.27.15

 

Impp. Honorius et Theodosius aa. Namatio magistro officiorum.

 

Omnes omnino agentes in rebus, quibus vel spatium commeatus vel iniuncti negotii tempus emensum est, ad comitatum reversi adprobent causas necessariae tarditatis, ut diligenti constet examine, qui ordinem suum tenere mereantur. Quod nisi intra diem kalendarum februariarum fecerint, in perpetuum matriculis eximentur. Meminerint igitur rectores provinciarum per singulos agentes in rebus senas auri uncias eruendas, si in provincia sibi credita quemquam huiusmodi desertorum post diem praestitutum latere permiserint. Ideoque sub prosecutione latitantes transmittant, ut tandem aliquando ad comitatum retractos non sola percellat iactura militiae.

 

Dat. vii id. dec. Ravenna dd. nn. Honorio viiii et Theodosio v aa. conss. (412 dec. 7).

 

6.27.16

 

Idem aa. Anthemio praefecto praetorio.

 

pr. Nemo post insignia principatus, quae stipendiis ac sudore promeruit, nec revocari ad originem, si forte natus est curialis, nec nominari, quod nefas quidem dictu est, perhorrescat. In medio sane militiae tempore si quem huiusmodi lis iurgiumque perculerit, sua defensione nitatur, nec enim ordines civitatum suis decurionibus passim spoliari oportet.

 

1. Quod si forte quis, ut adsolet, honorarii principatus insignibus impetratis isdem privilegiis uti voluerit, ita impetrata largitate fruatur, si incassum se pulsari sub iudiciaria cognitione probaverit, nisi forte annosa militia et longa stipendiorum mole vexatus et in ordine non temnendae militiae constitutus principatum non ut laborum compendium voluit expectare, sed ut portum quietis maluit indipisci.

 

2. Quod etiam in his custodiri oportet, qui armata militia perfruuntur, ita ut divi Valentiniani constitutio valeat potianturque et ipsi fructu stipendiorum suorum, si eadem sine ullo naevo excusationis incurrere valuerunt.

 

3. Sed his addimus, ut, si quis ex lucrativa causa de substantia aliquid perceperit curialis, pro contingenti portione onera, quae huiusmodi facultates secuntur, et universas descriptiones sustineat.

 

Dat. viii id. oct. Lucio v. c. cons. (413 oct. 8).

 

6.27.17

 

Idem aa. Helioni magistro officiorum.

 

Merito magnificentia tua concessam sibi pridem a nostra maiestate licentiam pro removendis his, quorum consortio agentum in rebus schola laborabat, ad nostram denuo auctoritatem credidit revocandam. Nulli igitur posthac sine nostrae maiestatis auctoritate discingendi agentem in rebus, nulli eximendi pateat copia, nam probata schola et animadversionem vereri iudicis et nullam debet timere contumeliam vilitatis.

 

Dat. iii id. nov. Constantinopoli Honorio x et Theodosio vi aa. conss. (415 nov. 11).

 

6.27.18

 

Idem aa. Helioni magistro officiorum.

 

Ad scholam agentum in rebus passim plurimi velut ad quoddam asylum convolarunt, quos vita culpabiles et origo habet ignobiles et ex servili faece prorupisse demonstrat. Et quoniam sublimitati tuae adnuimus eam, quam quaesierat, potestatem, adhibenda est competens medicina, ut exploratione diligenter agitata discingendo abicias puniasque cohercendos, quo remotis abiectis pessimis criminosis, spectata militia in statum pristinum revocata bonorum virorum collegio frequentetur.

 

Dat. xiii kal. feb. Constantinopoli Theodosio a. vii et Palladio conss. (416 ian. 20).

 

6.27.19

 

Idem aa. Helioni magistro officiorum.

 

Agentum in rebus indiscreta merita esse non sinimus nec indignos frui privilegiis laborantum. Ideoque sancimus, ut nullus ex his emendicato suffragio ad honorem principatus audeat adspirare, nisi quem ordo militiae ac laborum testimonium ad hunc honoris gradum provexerit. Quod si quis corporis inbecillitate quassatus eoque modo laboris impatiens longam militiae seriem tolerare non patitur, is non ante dignitatem principatus honorariam mereatur, quam si xx annorum stipendia complevisse scholae totius adtestatione docuerit. Hos sane, qui quoquomodo per ambitionem sine ullo stipendiorum suffragio memoratam principatus adepti sunt dignitatem, post eos, qui laborum merito consecuti sunt, numerari decernimus.

 

Dat. v kal. dec. Constantinopoli Honorio a. xi et Constantio ii v. c. conss. (417 nov. 27).

 

6.27.20

 

Impp. Theodosius et Valentinianus aa. Helioni patricio et magistro officiorum.

 

Qui ex agentum in rebus numero militiae ordine ac labore decurso ducenae dignitatis meruerit principatum, aut qui viro illustri magistro officiorum ut probatus fuerit adiutor eo tempore, quo iam honoratis viris coeperit adgregari, eorum, qui vicariam egerint praefecturam, honore potiatur, conservatis sine dubio veteribus privilegiis divorum in eos principum largitate collatis.

 

Dat. x kal. ian. Constantinopoli Theodosio xii et Valentiniano ii aa. conss. (426 dec. 23).

 

6.27.21

 

Idem aa. Hierio praefecto praetorio.

 

Quicumque impleto militiae suae ordine ac labore finito ad ducenae pervenerit principatum, quisque magistri officiorum iudicio probatus adiutor extiterit tempore, quo iam honoratorum virorum coetibus inseritur, eorum, qui vicariam egerint praefecturam, infulis perfruantur, privilegiis procul dubio isdem, quibus antehac usi videntur, reservatis.

 

Dat. x kal. ian. Theodosio xii et Valentiniano ii aa. conss. (426 dec. 23).

 

6.27.22

 

Idem aa. Proculo praefecto Urbi.

 

Agentum in rebus schola, quae nostro iudicio vicarianam dignitatem adepta est, id quidem suos primates post stipendiorum finem mereri non ambigat. Verum amplissimi ordinis adsertioni pareat, ut quoniam ii, quos militiae finis ad principatus honorem adduxit, senatoriis se aestimant functionibus eximendos, in priore dignitate permaneant, cuius inmunitatem amplexi sunt. Et cetera.

 

Dat. prid. kal. feb. Constantinopoli Tauro et Felice conss. (428 ian. 31).

 

6.27.23

 

Idem aa. Paulino magistro officiorum.

 

Cuncta, quae super agentum in rebus militia ordine loco numero statuisti, amplectimur. Illustris igitur auctoritas tua, quae novellae matriculae super statutorum numero vel ordine confirmando quaeque de reliquis ordinandis huius legis sanctione decernimus, naviter servanda et custodienda cognoscat, videlicet ut statutorum numero in mille centum septuaginta quattuor nominibus adsignato, qui recenti matricula definitus esse cognoscitur, reliqui, qui extra memoratum statutorum numerum positi esse noscuntur, ita concessa potiantur militia, ut ii quoque certis locis laborum ac stipendiorum meritis collocati vacantes praeeuntium gradus obsequendi ordine mereantur. Nec tamen ii, qui plurimis iustissimisque causis matricula videntur exclusi, militia, quae eis humanitatis intuitu sub huiusmodi forma indulta est, tamquam penitus spreti aut abiecti deiciantur. Quibus beneficii loco ponendum est, quod, cum ter edicto vocati non venerint, tamen eis militare permissum est.

 

Dat. xvi kal. mai. Constantinopoli Theodosio a. xiii et qui fuerit nuntiatus. (430 apr. 16).

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

6.28.0. De principibus agentum in rebus.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

6.28.1

 

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. ad potitum vicarium urbis.

 

Nemo officialium in munus aliquod nisi principe ordinante mittatur. Si quis autem scriniariorum vel cuiusquam alterius loci quemquam officialium in aliquod munus principe nesciente direxerit, trium librarum auri condemnatione plectetur.

 

Dat. prid. non. aug. Treveris, acc. vii id. sept. Romae Auxonio et Olybrio conss. (379 aug. [?] 4).

 

6.28.2

 

Idem aaa. ad Probum praefectum praetorio.

 

Agentes in rebus, si principatus sorte deposita forsitan provinciae gubernacula isdem non evenerint, par erit salutationis loco his quidem, qui praesidatum gesserint, cedere, sed eos, qui rationales fuerint, praevenire.

 

Proposita iiii id. mart. Hadrumeto dd. nn. Gratiano a. v et Theodosio a. i conss. (380 mart. 12).

 

6.28.3

 

Idem aa. et Arcadius a. Cynegio praefecto praetorio.

 

Agentes in rebus post palmam laboris emeriti principatus honore muneramus. Atque ideo officialis tam ad necessitates publicas quam privatas non nisi principe mittatur auctore nullarumque sine ipso cuiquam mandetur exhibitio personarum.

 

Dat. prid. kal. mart. Constantinopoli Honorio nob. p. et Evodio conss. (386 febr. 28).

 

6.28.4

 

Imppp. Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. ad Pinianum praefectum.

 

Nulla exsecutio sine adnotatione principis usurpatione officii concedatur, hoc adiecto, ut, etiamsi intercessio in locis degentis officii fuerit impertita, adscriptio tamen principis executionem fieri oportere demandet. Quae definitio si fuerit praeterita, decem libras auri fisco nostro ab officio sinceritatis tuae statim iubemus inferri. Qua admonitione etiam causarum patronos volumus esse conventos, ne ignorante principe ullam postulationem introducant neve sub unius persona susceptis fraude quadam aliena negotia inserenda esse pertemptent.

 

Dat. vi id. sept. Mediolano Valentiniano a. iii et Eutropio conss. (387 sept. 8).

 

6.28.5

 

Impp. Arcadius et Honorius aa. Theodoto praefecto urbi.

 

Omnia citatoria, omnium scilicet causarum atque personarum, licet sint senatoriae dignitatis, ad principes specialiter revocari praecipimus, actus vero ceteros, qui in sacratissimo coetu senatus tractari consuerunt, censualium sollicitudine celebrari nec aliquid praeiudicii ex subreptivo rescripto supplicibus inferri.

 

Dat. xii kal. iun. Constantinopoli Olybrio et Probino consulibus. (395 mai. 21).

 

6.28.6

 

Idem aa. ad Anatolium praefectum Illyrici.

 

Crebrae a nobis legis missae sunt, ut sine notione principum, qui de agentum in rebus numero ad gubernanda officia diriguntur, nulla urgentium rerum praeceptio, quae de iudicio prolata fuerit, impleatur, siquidem deceat diuturno fatigatos obsequio hac saltem consolatione fulciri, ut adiuti commodis de principatu discedant.

 

Dat. prid. id. nov. Theodoro v. c. cons. (399 nov. 12).

 

6.28.7

 

Impp. Honorius et Theodosius aa. Palladio proconsuli Africae.

 

Proconsularis apicis dignitatis adiectione principes agentes in rebus praecipimus decorari.

 

Dat. vii kal. oct. Ravenna Varane v. c. cons. (410 sept. 25).

 

6.28.8

 

Impp. Theodosius et Valentinianus aa. Valerio magistro officiorum.

 

pr. Ex agentibus in rebus principibus domesticos in suis actibus habere liceat eos, quorum fidem industriamque probatam sibi aestimant, etsi saepe eodem officio fuerint ante perfuncti.

 

1. Et si qui agens in rebus post xxv annorum curricula ob adversam corporis valitudinem militiae finem minime valuerit expectare, sed ad honorariam ex principe dignitatem testimonio scholae prosilierit, isdem eum privilegiis muniri censemus, quibus ii, qui ad principatus actum progressi sunt, potiuntur.

 

2. Sed in salutationibus iudicum consessibusque priores eos, qui per longae militiae metas ad principatus actum pervenerint, etsi actus tempore posteriores sint, esse praecipimus, nihil censualibus vel apparitoribus adversus privilegia eorum excogitantibus, tamquam in actu principatus fuerint versati, vicenarum librarum auri condemnatione proposita.

 

Dat. iiii kal. feb. Constantinopoli Theodosio a. xv et qui fuerit nuntiatus. Eodem exemplo Isidoro praefecto praetorio, Regino praefecto praetorio Illyrici, Leontio praefecto urbi, Theodoto comiti Aegypti, Abthartio comiti Orientis, Cleopatro praefecto Augustali, Hesychio proconsuli Achaiae, Eustathio vicario Asiae, Nectario vicario Ponticae. (435 ian. 29).

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

6.29.0. De curiosis

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

6.29.1

 

Imp. Constantius a. ad Lollianum praefectum praetorio.

 

Ii, quos curagendarios sive curiosos provincialium consuetudo appellat, proprio arbitrio quos esse reos putaverint, feralibus carcerum tenebris mancipare non dubitant. Memorati igitur curiosi et stationarii vel quicumque funguntur hoc munere crimina iudicibus nuntianda meminerint et sibi necessitatem probationis incumbere, non citra periculum sui, si insontibus eos calumnias nexuisse constiterit. Cesset ergo prava consuetudo, per quam carcari aliquos inmittebant.

 

Dat. xi kal. aug. Mediolano, acc. xii kal. sept. Arbitione et Lolliano conss. (355 iul. 22).

 

6.29.2

 

Idem a. et Iulianus caes. ad Taurum.

 

pr. Agentes in rebus in curis agendis et evectionibus publici cursus inspiciendis nostrorum memores praeceptorum credimus in omnibus velle profutura rei publicae. Sed accedunt ex officio mirandae prudentiae tuae, qui parem sibi licentiam vindicent; contigit etiam, ut vicarii quoque mittant ex officiis suis huiusmodi negotiis operam praebituros. Adimatur ergo haec licentia facinoribus et officiis universis curarum publici cursus copia denegetur, nam solos agentes in rebus in hoc genere iussimus obsequium adhibere.

 

1. Nec vero multos esse per singulas provincias iussimus, quippe sufficit duos tantummodo curas gerere et cursum publicum gubernare, ut, licet in canalibus publicis haec necessitas explicetur, numerus tamen amplior esse non debeat.

 

2 . Hi vero pervigili diligentia providebunt, ne quis citra evectionis auctoritatem moveat cursum vel amplius postulet, quam concessit evectio, ut habens unius copiam raedae flagitet duas, aut raedam usurpet, cui birotum vel veredum postulare permissum est. Quisquis igitur aliquid tale perpetrare temptaverit, improbi coepti privetur effectu.

 

3. Demonstretur etiam iudicibus vel curiosis evectio, etsi quis nobis iubentibus festinare memoret in obsequium necessarium, nec praevaleat contumacia vel dignitas.

 

4. Contingit etiam in cursu clavulari, ut forte quis pro animalibus minime praebitis pecunias pendere cogatur lucro eius qui cursui praesederit, improbe vindicandas. ergo nummum vetamus exposci pro animalibus in cursu minime constitutis. Quod si forte aliquis aestimaverit perpetrandum, eius quadruplum quod accepit inferre cogatur.

 

Dat. xv kal. mai. Mediolano Constantio a. viiii et Iuliano c. ii conss. (357 apr. 17).

 

6.29.3

 

Idem a. ad agentes in rebus.

 

Per id tempus, quo cursus tuendi sollicitudinem sustinetis, condemnationes praefectorum praetorio erga eos solos irritae sunt futurae, qui servaverint honestatem erga eos vero, qui inhoneste et contra decus saeculi vel honorem militiae versabuntur, non solum condemnatio mansura est, verum etiam, si ad nostrae serenitatis notitiam culpabilia gesta pervenerint, in eos erit acrius vindicandum.

 

Proposita prid. kal. dec. Eusebio et Hypatio conss. (359 nov. 30).

 

6.29.4

 

Idem a. ad agentes in rebus.

 

Cesset omnis ambitio atque suffragium in schola vestra. Etenim cuncti ita agere debebitis, quatenus labore atque ordine ad cursum regendum et ad curas agendas iudicio scholae et ordinis merito dirigamini, ita ut nihil vestri principis ex his, quae geri in re publica videritis, notitiae subtrahatis, scientes poenis eum debitis subiugari, qui tantum facinus ausus fuerit perpetrare.

 

Proposita eodem die iisdem conss. (359 nov. 30).

 

6.29.5

 

pr. ...... in his dumtaxat provinciis, in quibus cursus a provincialibus exhibetur, quoniam avaritiae occurri paene iam non potest, singulos solidos per singulas raedas, id est quas quadrigas vel flagella appellant, percipiatis per id tempus, quo curarum et cursus tuendi sollicitudinem sustinebitis.

 

1. E cursu vero clavulari singulas angarias, in his scilicet stationibus, in quibus cursus est collocatus, ad exhibendam humanitatem venientibus excusetis. Nec quis audeat contra praeceptum hoc amplius accipere aut sperare quicquam aut aliquid excusare ultra, quam continet forma praecepti.

 

Dat. prid. kal. nov. Eusebio et Hypatio conss. (359 oct. 31).

 

6.29.6

 

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. ad Florum magistrum officiorum.

 

Felicis natalis nostri die iidem ut principis primi quoque scholarum mittantur ad provincias curiosi anniversarium munus acturi, ita caute atque ita sollerter, ut sub binorum tantum copia veredorum, ultra usurpatione cessante, ne capita contrahantur, remotas quoque peragrent stationes et callida machinamenta commeantium ac simulatae observationis ingenia et fraudes depellant.

 

Dat. iii non. feb. Constantinopoli Eucherio et Syagrio conss. (381 febr. 3).

 

6.29.7

 

Imppp. Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. Neoterio praefecto praetorio.

 

Quia vel honore militiae vel fiducia iussionis agentibus in rebus maiorem ad obsistendum remur futuram esse constantiam, ex his, quos in eminentioribus tantum urbibus sollicitudinem cursualem agere mandavimus, magnificentia tua noscat unum esse considerandis transeuntium evectionibus relictum neque eos quicquam ultra hanc formam in cursum habere commune.

 

Dat. v kal. iun. Valentiniano a. iiii et Neoterio conss. (390 mai. 28).

 

6.29.8

 

Impp. Arcadius et Honorius aa. Marcello magistro officiorum.

 

Agentes in rebus singulos per singulas provincias mittendos esse censemus, quibus tamen inspiciendarum evectionum tantum debeat cura mandari, ut nihil prorsus commune aut cum iudicibus aut provincialibus habeant. nec naves debebunt illicita concussione vexare nec libellos aut contestationes suscipere aut in carcarem quemquam trudere, sed cursui solum vacare.

 

Dat. ... kal. iun. Constantinopoli Olybrio et Probino conss. (395 mai. ...).

 

6.29.9

 

Idem aa. Euchario proconsuli Africae.

 

pr. Cursus publici praepositos scire praecipimus, si sibi et militiae suae consulunt, nihil eos contra veterem disciplinam debere praesumere: cui cum generatur iniuria, haut dubie sacrilegii crimine obligantur.

 

1. Libera quin etiam facultas mancipi sit contemplatione proprii discriminis coempta sanitate robusta usui cursus animalia sua sollicitudine praeparare. Et cetera.

 

Dat. prid. kal. mart. Honorio viiii et Theodosio v. aa. conss. (412 febr. 29).

 

6.29.10

 

Impp. Honorius et Theodosius aa. Synesio.

 

Constitutione cessante, qua super curiosis ex viri illustris comitis et magistri officiorum iudicio dirigendis intra certum numerum forma concluditur, antiqua consuetudo servetur, ut curiosi idonei per diversas regiones atque provincias, litora insuper portusque et loca alia transmittantur, conmonitoriis competentibus atque mandatis instructi pro administratione tuae sublimitati commissa proque huius legis auctoritate. Ad quod nos ablatarum imperialium specierum movit occasio, ut impensiorem sollicitudinem adhiberi magnopere iuberemus, quo idoneus quisque a tua magnificentia destinatus inter alia adiuncta et congrue procuranda haec quoque studeat observare.

 

Dat. v id. nov. Constantinopoli Honorio viiii et Theodosio v aa. conss. (412 nov. 9).

 

6.29.11

 

Idem aa. Hadriano praefecto praetorio.

 

Post alia: curiosos praecepimus removeri. Curialibus insuper et naviculariis omnibusque corporibus ita subveniri volumus, ut nihil apparitoribus universorum iudicum liceat, qui ex collecta provincialium praeda ad maiores militias festinant.

 

Dat. v non. mart. Ravenna Constantio et Constante conss. (414 mart. 3).

 

6.29.12

 

Idem aa. Palladio praefecto praetorio.

 

Dalmatiae litora omnesque insulas eorum qui sibi curas vindicant enormibus commodis praegravari compertum est, ut nullus audeat ad loca tutiora etiam acerbitate temporis cogente succedere. Atque ideo omnes omnino ex memoratis partibus censemus removendos, ut securitas antiqua vel consistentibus vel conmeantibus reparetur. Si qui igitur ausus fuerit post hanc praeceptionum formam id officium, a quo depulsus est, usurpasse, ferro vinctus ad vindictam cura iudicum dirigatur ad sacratissimum comitatum.

 

Dat. vi id. ian. Ravenna Honorio x et Theodosio vi aa. conss. (415 ian. 8).

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

6.30.0. De palatinis sacrarum largitionum et rerum privatarum

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

6.30.1

 

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. Have Aselle karissime nobis.

 

Palatini omnes, quos consistorii nostri comites propter diversas necessitates ad provincias dirigendos putaverint, sine ullo metu iudiciariae commotionis propter quae diriguntur impleant; conveniendis iudicibus more sollemni.

 

Dat. vi kal. mart. Sirmio Ausonio et Olybrio conss. (379 febr. 24).

 

6.30.2

 

Idem aaa. Pancratio comiti rerum privatarum.

 

Prisco iam nunc ordine revocato de palatino potius officio ad gerendum principatum officii comitis domorum per Cappadociam mittantur, quales comes etiam domorum, si secus se gesserit, vereatur. Idoneos itaque singulis annis e numero mittendariorum ad hoc eligere debebis et mittere.

 

Dat. prid. non. iul. scopis Ausonio et Olybrio conss. (379 iul. 6).

 

6.30.3

 

Idem aaa. Catervio comiti sacrarum largitionum.

 

Primicerii scriniorum, receptoriorum etiam, per triennium iuxta instar sacrorum scriniorum administratione fungantur, ita ut nullus ambitu tempora aevi longioris usurpet.

 

Dat. xiiii kal. sept. Bauxare Auxonio et Olybrio conss. (379 aug. 19).

 

6.30.4

 

Idem aaa. ad Hesperium praefectum praetorio.

 

pr. Nihil omnino ullis iudicibus cum palatinis nostrae clementiae, quicumque a consistorianis comitibus diriguntur, commune atque coniunctum sit, sed excepta reverentia, quae non solum ab inferioribus, sed etiam a maioribus rectori provinciae debetur atque defertur, suis quisque necessitatibus obsecundet.

 

1. Nec temere apparitor provincialis debiti reum, quem rationalis officium ad solutionem cogit, abducat.

 

Dat. viii id. dec. Sirmio Auxonio et Olybrio conss. (379 dec. [?] 6).

 

6.30.5

 

Idem aaa. Nebridio comiti rerum privatarum.

 

Quidam post impletum ordinem militiae palatinae, quam gesserant, honoremque transactum ad exceptorum scrinia transire nituntur. Hac igitur lege sancimus, ut nulli prorsus dehinc ista audendi relinquatur occasio, sed unusquisque eius scrinii, quod primum militando delegit, ordinem persequatur nec in alterius loco finem militiae requirat, qui iam proprii ordinis transegerit principatum.

 

Dat. v id. oct. Constantinopoli Merobaude ii et Saturnino conss. (383 oct. 11).

 

6.30.6

 

Idem aaa. ad Probum praefectum praetorio.

 

Ab officiis palatinorum excellentia tua sciat ita penitus recedendum, ut neque ipsa postmodum licitum sibi credat isdem aliquid iniungere et praeterea provinciarum rectores prohibeat quicquam ulterius tale conari.

 

Dat. vii kal. nov. Mediolano post cons. Merobaudis ii et Saturnini. (384 oct. 26).

 

6.30.7

 

Idem aaa. Trifolio comiti sacrarum largitionum.

 

pr. Scriniis omnibus largitionum comitatensium infra scriptas decernimus dignitates, ut his contenti ambiendi sibi aditum interclusum esse cognoscant, etiamsi speciale beneficium emendicato suffragio quisquam valuerit impetrare. Annonas etiam iuxta definitum dignitatum modum volumus postulari nec amplius quicquam praesumi.

 

1. Brevis. Quas dignitates per singula scrinia officium sacrarum largitionum habere statutum est.

 

Scrinium exceptores perf. ord. p. n. I. ducenarii n. II.

 

Scrin. tabulariorum perf. ord. III. centenarii n. II. perfectiss. ord. III. n. I. perfectiss. cum consulares n. II. epistularii n. II. ducenarius n. I. ducenarius n. I. ** forma prim. n. III. centenarius n. I. centenarii n. II. form. sec. n. II. epistulares n. III epistulari n. III. form. III. n. II. forma i. n. III. forma prim. n. VI.

 

Scrinia can. form. sec. n. III.

 

Mittendarii form. sec. n. V. perfectiss. sal. n. III. ducenarii n. II. formae tertiae n. III. centenarii n. *** centenarii n. VI.

 

Scriniarii numeror. epistulares n. III. epistular. n. XII. perf. ord. secundi n. I. formam prim. n. IIII. form. prim. n. X ** form. sec. n. IIII. form. sec. n. XLII.

 

Dat. iiii id. iun. Heracliae Richomere et Clearcho conss. (384 iun. 10).

 

6.30.8

 

Idem aaa. Trifolio comiti sacrarum largitionum.

 

Placuit iusta et omnibus mittendariis palatini officii profutura suggestio, qua insinuasti, ut ex isdem annui singuli ex ducenariis, terni ex centenariis habito provisionis intuitu cingulo liberentur.

 

Dat. iiii id. mart. Constantinopoli Arcadio a. i et Bautone v. c. consulibus. (385 mart. 12).

 

6.30.9

 

Idem aaa. Trifolio comiti sacrarum largitionum.

 

De mittendariis palatinis annui singuli ex ducenariis, terni ex centenariis habito provisionis intuitu cingulo liberentur et prioribus decedentibus locus sequentibus detur.

 

Dat. iiii id. mart. Constantinopoli Arcadio a. i et Bautone conss. (385 mart. 12).

 

6.30.10

 

Idem aaa. ad Principium praefectum praetorio.

 

Si quis iudicum palatino vel profligationem debitorum putaverit esse mandandam vel eius impertiendum litigatori auxilium in lite privata, tam ipse quam eius officium per singulos, quibus vetita curanda commiserit, quinas auri libras fisci viribus inferre cogatur.

 

Dat. prid. kal. sept. Aquileia Arcadio a. i et Bautone conss. (385 aug. 31).

 

6.30.11

 

Idem aaa. Proculo comiti sacrarum largitionum.

 

Olim statuimus, ut ultra definitas dignitates nullus nec annonas nec strenas perciperet. Sed quia plerosque de diversis palatinis officiis sub occasione indepti honoris strenas et vestes ceteraque sollemnia ultra statutum numerum percepisse cognovimus, et id quod ex superfluo praebitum est exigi facias et deinceps ultra statutas dignitates nihil praeberi permittas.

 

Dat. non. mai. Constantinopoli, acc. a Valerio comite sacrarum largitionum Honorio nob. p. et Evodio conss. (386 mai. 7).

 

6.30.12

 

Imppp. Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. Severo comiti et castrensi.

 

Nullus eorum, qui palatinis intra aulam obsequiis deputandi sunt, ad aliquod munus debet admitti, nisi cui adnotatio nostra sortiendae talis militiae copiam patefecerit.

 

Dat. xviii kal. feb. Mediolano Valentiniano a. iiii et Neoterio conss. (390 ian. 15).

 

6.30.13

 

Impp. Arcadius et Honorius aa. Hosio comiti sacrarum largitionum.

 

Officium, quod sublimitatis tuae iussionibus obsecundat, eas tantummodo teneat dignitates, quas divae recordationis valentis constitutio comprehendit. Nihil ultra nec peti convenit nec sperari.

 

Dat. iiii kal. dec. Constantinopoli Olybrio et Probino conss. (395 nov. 28).

 

6.30.14

 

Idem aa. Martiniano comiti sacrarum largitionum.

 

Officiorum palatinorum scriniorumque primicerii biennio transacto discedant nec ulterius in eadem militia conmorentur. Eos sane, qui ante hoc statutum in locis memoratis inventi sunt, ad metas triennii concedimus pervenire.

 

Dat. xv kal. feb. Constantinopoli Arcadio iiii et Honorio iii aa. conss. (396 ian. 18).

 

6.30.15

 

Idem aa. Constantio comiti sacrarum largitionum.

 

pr. His abiectis de officio palatino, qui inconsiderate ac vulgo sunt congregati, statutos ducentos viginti quattuor, supernumerarios sescentos decem electissimos inhaerere praecipimus et iuxta instructionem eminentiae tuae, quae adnexa est, singulis scriniis vel rectoribus definitum numerum supernumerariorum deputari.

 

1. Si quis sane ad memoratam militiam accedere voluerit, discussa generis fide tunc demum adnotatione nostri numinis palatinorum coetui societur.

 

Dat. xiii kal. ... Constantinopoli Theodoro v. c. cons. (399 ...).

 

6.30.16

 

Idem aa. Messalae praefecto praetorio.

 

Salutari definitione censuimus DXL et VI de officio comitis sacrarum largitionum, trecentos privatarum, qui tamen nullis sunt corporibus obligati reliquos suis officiis et ordinibus esse reddendos singulis, tamen ita matriculis retinendos, ut patriae provincia pariter conscribatur, iudicibus admonendis de numero statuto, ut ceteri ad sua officia retrahantur nec posthac sub specie militiae intra provinciam possit delitiscere qui sibi nec indultum commeatum nec publicam necessitatem docuerit esse mandatam. Curialem suum municipes vindicent, collegiatum proprium corpus adstringat, nec iudicem suum apparitor quondam desertor evadat. Sibi quisque, iure tamen, obnoxium exsequatur, adiutoribus quoque, qui matriculas tractant, supplicium deportationis cum amissione facultatum subeuntibus, si quemquam ultra numerum praestitutum siverint militare.

 

Dat. xi kal. ian. Mediolano Theodoro v. c. cons. (399 dec. 22).

 

6.30.17

 

Idem aa. Longiniano comiti sacrarum largitionum.

 

Serenitas nostra salubri sanctione disposuit, ut quingenti quadraginta sex, qui tamen nullis sunt corporibus obligati, palatini .... sint, supernumerarii autem, ex quibus in decedentium locum quos ratio invenerit singuli subrogentur, ad originem tractis desertoribus: sciente adiutore officii palatini, si qui supra statutum numerum vel coniventia vel neglegentia eius irrepserit, avaritiam eius proscriptione omnium facultatum ac deportatione plectendam. Reliquos autem, qui superflui fuerint, provinciis sine dilatione datis auctoritatibus restitue.

 

Dat. x kal. ian. Mediolano Theodoro v. c. cons. (399 dec. 23).

 

6.30.18

 

Idem aa. Nestorio comiti rerum privatarum.

 

Non aliter quilibet in officio sacrarum privatarum cingulum militiae sibi sumendum existimet, nisi nostrae mansuetudinis adnotationem meruerit.

 

Dat. prid. id. aug. ancyrae stilichone ii et anthemio conss. (405 aug. 12).

 

6.30.19

 

Idem aa. et Theodosius a. Monaxio praefecto praetorio.

 

Domninum ex primiceriis sacrarum largitionum speciali beneficio ex vicariis ad similitudinem proximorum sacrorum scriniorum esse praecipimus. Ceteros primicerios scriniorum et qui post illum primicerii totius erunt officii palatini, ex consularibus inter allectos esse decernimus.

 

Dat. xvi kal. feb. Constantinopoli Basso et Philippo viris clarissimis conss. (408 ian. 17).

 

6.30.20

 

Impp. Honorius et Theodosius aa. Iohanni praefecto praetorio.

 

Palatinos, qui sacrarum remunerationum rationem tractantes inculpatim ad calcem terminumque militiae pervenerint, nec non etiam adiutorem et primicerios diversorum officiorum praecepimus ea habere privilegia, quae nuper agentum in rebus scholae a nostra sunt mansuetudine contributa, scilicet ut a tironum praebitione memorati reddantur exortes ceteraque onera non agnoscant, quae antea, cum nihil de hac re statuissemus, ad dignitatis dispendium sustinebant.

 

Dat. vii id. iun. Ravenna post cons. Honorii viiii et Theodosii v aa. (413 iun. 7).

 

6.30.21

 

Idem aa. Anysio comiti sacrarum largitionum et Tauro comiti rerum privatarum.

 

Ad similitudinem sanctionis, quam de proximis sacrorum promulgavimus scriniorum, etiam in officio sacrarum largitionum atque privatarum pro biennio annum sub perpetua observatione praecipimus custodiri. In venerabili natali perennitatis meae Theodosii exemplo proximorum annus suscipiat exordium promotionis, et privilegia, quae huiusmodi officiis vel primicerio sacris legibus deferuntur, integra illibataque serventur.

 

Dat. iii kal. iul. Constantinopoli Theodosio a. vii et Palladio conss. (416 iun. 29).

 

6.30.22

 

Idem aa. Anysio comiti sacrarum largitionum.

 

Cessantibus cunctis, quae super biennio de actu mittendariorum olim statuta sunt, ad similitudinem exceptorum eiusdem militiae completo anno recedere eos subituris eundem locum sequentibus praecipimus, illis, qui nunc agunt, biennii actum, ex quo coeperunt, complentibus.

 

Dat. iiii non. mai. Constantinopoli Monaxio et Plinta conss. (419 mai. 4).

 

6.30.23

 

Idem aa. Asclepiodoto comiti sacrarum largitionum.

 

Quattuor mittendarios, qui per annos singulos ex officio palatino exire sollemniter consuerunt, beneficiis, quibus tuo culmini visum fuerit, ex his videlicet, quae suae iurisdictionis esse nec aliis ex consuetudine caelitus deputata cognoverit, tua sublimitas prosequatur: etiam in posterum hac consuetudine permansura, ut circumventione damnata prolixa stipendia sive debita solacia consequantur.

 

Dat. iii kal. mai. Constantinopoli Honorio xiii et Theodosio x aa. conss. (422 apr. 29).

 

6.30.24

 

Imp. Theodosius a. et Valentinianus c. Hierio praefecto praetorio.

 

Nostrae moderationis arbitrio praestitutum est, ut privatiani privilegia largitionalis officii perpetuo consequantur, hoc est ut tam primicerius officii privatarum quam alii quattuor reliquorum primicerii scriniorum eiusdem contemplatione militiae ex consularibus inter allectos esse mereantur et tam in hac alma urbe quam in provinciis honore potiantur, cum illustres viri memoratarum comites dignitatum ita simili iugiter infularum splendore decorentur, ut non culmine distinguantur aequali, sed tempore.

 

Dat. xv kal. dec. Constantinopoli Theodosio a. xi et Valentiniano c. conss. (425 nov. 17).

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

6.31.0. De stratoribus

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

6.31.1

 

Impp. Valentinianus et Valens aa. ad Zosimum praesidem novae Epiri.

 

Per omnes provincias edictum generale misimus, ut ab stratoribus unus tantum solidus probae nomine posceretur et in offerendis equis certam formam staturam aetatem provinciales nostri custodiendam esse cognoscerent. Quos etiam fisco certo solidorum modo obnoxios fecimus, si, quod stratores petere numquam metuunt, illi dare stratoribus non timerent. Officium quoque gravitatis tuae centum argenti libras multabitur, si sciens praedictam rem gestam fuisse non ilico eam severitati iudiciariae prodidisset.

 

Dat. xiii kal. iul. Apolloniae Valentiniano et Valente aa. conss. (365? 368? 370? 373? iun. 19).

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

6.32.0. De castrensianis

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

6.32.1

 

Impp. Honorius et Theodosius aa. Narsi viro spectabili comiti et castrensi sacri palatii.

 

In officio spectabilitatis tuae secundum formam divalium responsorum post completum tempus praefinitum, id est biennium, prioribus decedentibus insequentes ad locum pro merito laborum stipendiorumque succedant. Nec ulla licentia tribuatur his, qui impletum deposuerint officium, denuo ad eandem militiam vel sollicitudinem remeandi.

 

Dat. vi id. feb. Constantinopoli Theodosio a. vii et qui fuerit nuntiatus. (416 febr. 8).

 

6.32.2

 

Idem aa. Scholastico viro spectabili comiti et castrensi sacri palatii.

 

Nonnulli divinis impetratis apicibus primae vel secundae formae sacri ministerii supernumerarii ordinati sunt, quibus interpositis et locum qui vacaverit occupantibus statuti secundae vel tertiae formae de superioribus gradibus excluduntur. Ideoque decernimus, ut, qui in prima vel secunda forma divino beneficio supernumerarii repperiuntur, statuti quin etiam secundae vel tertiae formae, alternis vicibus, hoc est per vicissitudines, promoveantur, ut nunc unus ex isto, nunc alter ex illo ordine ad superiorem statutorum locum, si vacaverit, progrediatur. De cetero observando, ut, si quis primae vel secundae vel tertiae formae specialiter inter statutos gradum caelitus valuerit impetrare, supernumerarius ultimus formae tertiae in matriculis habeatur.

 

Dat. prid. id. ian. Constantinopoli Honorio xiii et Theodosio x aa. conss. (422 ian. 12).

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

6.33.0. De decanis

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

6.33.1

 

Impp. Honorius et Theodosius aa. Helioni comiti et magistro officiorum.

 

Quattuor, qui ex corpore decanorum ad primum militiae gradum pervenerint, biennii spatio primiceriatus gerant officium, neque ulterius cuiquam hoc loco liceat immorari, ut omni gratia et ambitione cessante post duorum annorum curricula succedant prioribus subsequentes.

 

Dat. prid. non. nov. Constantinopoli Theodosio a. vii et Palladio v. c. conss. (416 nov. 4).

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

6.34.0. De mensoribus

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

6.34.1

 

Imppp. Arcadius, Honorius et Theodosius aaa. Aemiliano magistro officiorum.

 

Primicerius mensorum ad instar scriniorum biennio expleto agentis in rebus ultimi militiam sortiatur.

 

Dat. x kal. aug. Ancyrae Stilichone ii et Anthemio conss. (405 iul. 23).

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

6.35.0. De privilegiis eorum, qui in sacro palatio militarunt

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

6.35.1

 

Imp. Constantinus a. palatinis bene meritis suis salutem.

 

A palatinis tam his, qui obsequiis nostris inculpata officia praebuerunt, quam illis, qui in scriniis nostris, id est memoriae epistularum libellorumque, versati sunt, procul universas calumnias sive nominationes iubemus esse summotas, idque beneficium ad filios eorum atque nepotes ipso ordine sanguinis pervenire atque inmunes eos a cunctis muneribus sordidis et personalibus permanere cum universis mobilibus et mancipiis urbanis, neque iniurias eis ab aliquibus inferri, ita ut, qui haec contempserit, indiscreta dignitate poenas debitas exigatur.

 

Dat. iiii kal. nov. Treviris Volusiano et Anniano conss. (314 oct. 29).

 

6.35.2

 

Idem a. ad Proculum proconsulem Africae.

 

Si ex memorialibus vel ex palatinis nostris aliquis ad agendas curas rei publicae vel alterius officii fuerit destinatus, minime ab eo repraesentatio postuletur equorum. Qui autem in palatio obsequia non praebuerunt, sed ex alio hominum genere sunt, equos sollemnes pro huiusmodi actu repraesentent.

 

Dat. vi kal. aug. Constantino a. iiii et Licinio conss. (315 [319] iul. 27).

 

6.35.3

 

Idem a. ad Rufinum praefectum praetorio.

 

pr. De cubiculis nostris vacatione donatos vel diversis obsequiis palatinis aut scriniis memoriae epistularum libellorumque vel officio largitionum comitatensium singularumve urbium, sed et officio admissionum ad legum nostrarum privilegia volumus pertinere, ut nec ipsi nec filii nec nepotes eorum ad curiam vel honores vel munera municipalia devocentur. Meritoque his iungimus largitionales urbium singularum, ne privilegio separentur quos dignitas propemodum similis copulavit, memorati namque palatinorum matriculis adtinentur, quique sub castrensi militant. Quibus omnibus condonamus, ne exactorum vel turmariorum, quos capitularios vocant, curam subeant vel obsequium temonariorum vel prototypiae. Nam beneficiis nostris ita digni sunt, ut etiamsi quis ad diversas administrationes post obsequia palatina pervenerit, isdem debeat uti privilegiis, quoniam maior dignitas nulli debet praeiudicium facere.

 

1. Nemo igitur ex filiis praedictorum vel servis castrensi peculio conquisitis professionibus censualibus inseratur vel numero adcrescentium locove deficientium subrogetur, si non fuerit innexus voluminibus censualibus.

 

2. Personalibus etiam et corporalibus muneribus liberentur, sive adhuc in palatio observant, siv optata quiete donati sunt.

 

3. Quibus omnibus privilegiis coniungimus agentes in rebus, licet meritis militaribus videantur esse subnixi.

 

Dat. v kal. mai. Sirmio Constantino a. v. et Licinio c. conss. (319 [immo 352] apr. 27).

 

6.35.4

 

Idem a. ad Iulium verum vicarum Italiae.

 

Palatinis nostris, qui ob spectatum laborem otio donati sunt, sub obtentu pensitationum, quae repraesentari consuerunt, tolerantia munerum sordidorum atque indigni oneris quorundam temeritate imponitur. Quod facinus licet graviore poena plectendum est, tamen ita volumus emendari, ut gravitas tua ex officio rationum aeris speciem postulet et in tabulas ei formatae legis huius apices imprimat, ut, si quid tale sustineant, ad eas illico quasi ad praesentia remedia perfugiant atque ab intentato onere liberentur.

 

Proposita id. mart. Crispo ii et Constantino ii cc. conss. (321 mart. 15).

 

6.35.5

 

Idem a. ad universos palatinos.

 

Ab his, qui post impleta officia fidelis obsequii administrationes publicas meruerunt, concessa quidam conantur privilegia detorquere nec intellegunt fastigiis promotionum in sublime provectos ab inmunitate legitima exire minime oportere. Ideoque praecipimus, ut palatini nostri expleto munere fidelis obsequii, cum ad dignitatum cumulos elati fuerint, nihil de concessis privilegiis perdant, sed incrementis dignitatum utilis augeatur immunitas. de qua re ad praefectos praetorio et ad praefectum urbis scripta direximus.

 

Dat. ... non. iul. Ysco Ianuarino et Iusto conss. (328 iul. ...).

 

6.35.6

 

Impp. Valentinianus et Valens aa. have, Artemi, karissime nobis.

 

Mirati admodum sumus te non consideratis privilegiis palatinorum quosdam ex eorum numero susceptoribus velle coniungere, cum id minime legis nostrae sententia comprehendat. Et cetera.

 

Dat. xiii kal. oct. Aquileia divo Ioviano et Varroniano conss. (364 sept. 19).

 

6.35.7

 

Idem aa. ad Praetextatum praefectum urbi.

 

Omnes, qui intra consistorii secreta veneranda notariorum funguntur officio quique in scriniis militant quique inter agentes in rebus plenum vigiliarum munus exercent, admissionales etiam et qui sub castrensi officio sive comitatensibus sive privatis largitionibus obsecundant, cum pro merito probitatis et fidei accessu istius fuerint splendoris ornati constetque eos tunc temporis honoratos, cum a palatinis mitterentur obsequiis, a primis quibusque gradibus usque ad perfectissimatus ordinem, tametsi prosecutoriarum adiumenta non habeant, praerogativa concessi honoris utantur. Comitibus autem, quorum iam celsior locus est, et tribunis ita demum prosit allectio, si sacra ad urbanae officium praefecturae scripta pertulerint, quibus eorum vita laudetur. Haec peculiariter Romae serventur, ut habito loci honorisque delectu, habito etiam virium fortunarumque discrimine, et laboribus singulorum congrua praemia rependantur et hi ad impetratam adlectionem pertineant, quos post gloriosum laborem exhauriri senatoriis sumptibus non oportet.

 

Dat. xiiii kal. dec. Treviris, acc. iiii id. dec. Lupicino et Iovino conss. (367 nov. 18).

 

6.35.8

 

Idem aa. ad Probum praefectum praetorio.

 

Circa palatinos nostros quies illibata permaneat, quo intellegant cuncti nec officia impunitum habere nec iudices, si inquietentur hi, quibus post documenta fidelis obsequii sub nostris acta conspectibus plena est impertienda tranquillitas.

 

Dat. iii kal. sept. Brisiaci Valentiniano nobilissimo puero et Victore conss. (369 aug. 30).

 

6.35.9

 

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. ad Arborium praefectum urbi.

 

Omnes, qui e palatio sacro vel privilegiis ambiuntur vel provinciali administratione donati sunt, nullis volumus conventionibus fatigari. Quisquis igitur agentem in rebus aliumve palatina dignitate subfultum, qui vel post administratam provinciam honorati auctoritate fulcitur vel testimonii nostri adsertione confidit frequenter super dignitate sua, interpellatione pulsaverit, quinque librarum auri illatione tenebitur.

 

Dat. xv kal. mart. Treviris Gratiano v et Theodosio i aa. conss. (380 febr. 15).

 

6.35.10

 

Idem aaa. ad Probum praefectum praetorio.

 

Rectores provinciarum illicitum esse cognoscant quemquam, qui e palatio gloriosa administratione perfunctus seu vacatione donatus sit, ulli necessitati extra ordinem subiugandum praeterquam semel ad professionem proprii honoris, non modo ulla conventione cogendum, verum levi saltem conmonitione pulsandum. Quod si quis iudex hoc praeceptum temerare contenderit, eius officium, penes quod culpam neglectae iussionis haerere manifestum est, quinque librarum auri condemnatione multandum est.

 

Dat. v kal. iul. Aquileia Gratiano v et Theodosio i aa. conss. (380 [?] iun. 27).

 

6.35.11

 

Idem aaa. Eutropio praefecto praetorio.

 

Ab omnibus ex aula nostra decedentes viri iniunctis habeantur inmunes; numerariorum fastus vel rapaces quaestus tamquam experientes et idonei non patiantur nec post emeritam missionem ad ministeria senes debiles seu vacantes oblitterata laboris exacti consideratione revocentur.

 

Dat. iii non. feb. Constantinopoli Eucherio et Syagrio viris clarissimis conss. (381 febr. 3).

 

6.35.12

 

Idem aaa. ad Cynegium comitem sacrarum largitionum.

 

Quoscumque palatinae militiae officiis deputatos per decem annorum spatia quisquam ad ordinem sibi debitum repetere cessaverit, postea super petitione personae agere nihil poterit.

 

Dat. iii non. mart. Constantinopoli Merobaude ii et Saturnino viris clarissimis conss. (383 mart. 5).

 

6.35.13

 

Imppp. Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. ad Pinianum praefectum urbi.

 

Omnes, qui in palatio militando diversis actibus paruerunt, secundum legem domini germani nostri in tantum eius dignitatis, cuius meruerint missionem, optinere norint insignia, ut his omnibus praeferantur in ordine atque consessu, qui posteriore tempore regendas provincias dignitatesque susceperint palatinas. Hoc autem generale decretum si quisquam temeraria usurpatione violare temptaverit, sacrilegii reus legibus censeatur.

 

Dat. prid. non. iul. Mediolano, acc. iiii kal. sept. Honorio n. p. et Evodio conss. (386 iul. 6).

 

6.35.14

 

Impp. Honorius et Theodosius aa. ad Asclepiodotum praefectum praetorio.

 

pr. Qui intra nostra scrinia vel agentum in rebus vel palatinorum tam comitis largitionum quam comitis privatarum, vel ad apparitionis amplissimae praefecturae praetorianae sacramenta se devoverit et quindecennii transcurso curriculo nulla fuerit a collegis conventione pulsatus, adsumpti cinguli honore laetetur nec emensa militia relictae originis invidia quatiatur.

 

1. In cohortalinorum autem militia praedicta tempora propaganda censemus, non quod maiores in ipsis rei publicae vires sint quam in curialibus constitutae, sed quod non isdem privilegiis inferioris sortis homines debeant honorari. Ideoque decernimus, ut, si in ea militia, ad quam transire conati sunt, viginti quinque annos sine ulla fortunae suae conventione peregerint et in officiis sine inquietudine et intermissione permanserint, quibus se quamvis illicite sociarunt, ipsi quoque securi sint et a prioris condicionis macula liberentur.

 

2. Liberos autem curialium vel cohortalium quandoque susceptos, sive ante praerogativam et tempora expressa praesumptae militiae sive post decursa stipendia, originalem sequi condicionem oportet, quoniam satis est parentibus eorum vacationem a nostra clementia pro remuneratione fuisse concessam.

 

3. Haec autem lex non ad illos pertinet, qui vel curiis vel suis officiis per sententias iudicum traditi sunt, quos quidem propriam necesse est, cui addicti sunt, fortunam amplecti, sed ad eos, de quorum condicione in iudiciis quaestio vertitur, ut datam formam cognitores observent.

 

Dat. xv kal. iun. Constantinopoli Asclepiodoto et Mariniano conss. (423 mai. 18).

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

6.36.0. De castrensi omnium palatinorum peculio

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

6.36.1 [35,15]

 

Imp. Constantinus a. ad Severum praefectum urbi.

 

Omnes palatinos, quos edicti nostri iam dudum certa privilegia superfundunt, rem, si quam, dum in palatio nostro morantur, vel parsimonia propria quaesiverint vel donis nostris fuerint consecuti, ut castrense peculium habere praecipimus. Quid enim tam ex castris est, quam quod nobis consciis ac prope sub conspectibus nostris adquiritur? Sed nec alieni sunt a pulvere et labore castrorum, qui signa nostra comitantur, qui praesto sunt semper actibus, quos intentos eruditis studiis itinerum prolixitas et expeditionum difficultas exercet. Ideoque palatini nostri, qui privilegiis edicti uti potuerint, peculia sua praecipua retineant, quae, dum in palatio constituti sunt, aut labore, ut dictum est, proprio aut dignatione nostra quaesiverint.

 

Proposita x kal. iun. Constantino a. vi et Constantio caes. conss. (320 [326] mai. 23).

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

6.37.0. De equestri dignitate

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

6.37.1 [36,1]

 

Impp. Valentinianus et Valens aa. ad Mamertinum praefectum praetorio.

 

quites Romani, quos secundi gradus in urbe omnium optinere volumus dignitatem, ex indigenis Romanis et civibus eligantur, vel his peregrinis, quos corporatis non oportet adnecti. Et quia vacuos huiusmodi viros esse privilegiis non oportet, corporalium eos iniuriarum et prosecutionum formido non vexet, ab indictionibus quoque, quae senatorium ordinem manent, habebuntur immunes.

 

Dat. prid. kal. nov. Philippopoli divo Ioviano et Varroniano conss. (364 oct. [?] 31).

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

6.38.0. De perfectissimatus dignitate

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

6.38.1 [37,1]

 

Imp. Constantinus a. ad paternum Valerianum.

 

Codicillis perfectissimatus fruantur qui impetraverint, si abhorreant a condicione servili vel fisco aut curiae obnoxii non sint vel si pistores non fuerint, vel non in aliquo ........

 

(313-337 ...).

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

†††

THEODOSIANI LIBRI XVI

 

CUM CONSTITUTIONIBUS SIRMONDIANIS

 

ET

 

LEGES NOVELLAE AD THEODOSIANUM PERTINENTES

liber septimus

 

--------------------------------------------------------------------------------

( Based on the edition of Th. Mommsen, Theodosiani libri XVI.., Berlin, 1905 ).

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

CTh.7.1.0. De re militari.

CTh.7.2.0. Quid probare debeant ad quamcumque militiam venientes.

CTh.7.3.0. Quis in gradu praeferatur.

CTh.7.4.0. De erogatione militaris annonae.

CTh.7.5.0. De excoctione et translatione annonarum.

CTh.7.6.0. De militari veste.

CTh.7.7.0. De pascuis.

CTh.7.8.0. De metatis.

CTh.7.9.0. De salgamo hospitibus non praebendo.

CTh.7.10.0. Ne quis in palatiis maneat.

CTh.7.11.0. Ne comitibus et tribunis lavacra praestentur.

CTh.7.12.0. De commeatu.

CTh.7.13.0. De tironibus.

CTh.7.14.0. De burgariis.

CTh.7.15.0. De terris limitaneis.

CTh.7.16.0. De litorum et itinerum custodia.

CTh.7.17.0. De lusoriis Danuvii.

CTh.7.18.0. De desertoribus et occultatoribus eorum.

CTh.7.19.0. De saturianis et subafrensibus et occultatoribus eorum.

CTh.7.20.0. De veteranis.

CTh.7.21.0. De testimoniali ex tribunis et protectoribus.

CTh.7.22.0. De filiis militarium apparitorum et veteranorum.

CTh.7.23.0. De oblatione equorum.

CTh.7.24.0. De oblatione votorum.

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

7.1.0. De re militari

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

7.1.1 [=brev.7.1.1]

 

Imp. Constantinus a. et Caesar

 

.... si quis barbaris scelerata factione facultatem depraedationis in Romanos dederit, vel si quis alio modo factam diviserit, vivus comburatur.

 

Dat. IV. kal. mai. Severo et Rufino coss.

 

Interpretatio. Si quis cum quibuslibet hostibus praedas egerit aut praedam cum praedonibus diviserit, incendio concremetur.

 

7.1.2

 

Imp. Constantius a. ad Silvanum comitem et magistrum equitum et peditum.

 

Si quis miles per commeatum dimissus fuerit a tribuno vel praeposito aut inconsulto eodem ab obsequio militari signisque discesserit, per singulos milites tribuni et praepositi quina pondo auri fisco inferant.

 

Dat. VI kal. iun. Sirmio Limenio et Catullino conss. (349 [?] mai. 27).

 

7.1.3

 

Idem a. ad Titianum praefectum praetorio.

 

Quicumque militum ex nostra auctoritate familias suas ad se venire meruerint, non amplius quam coniugia liberos, servos etiam de peculio castrensi emptos neque adscriptos censibus ad eosdem excellentia tua dirigi faciat.

 

Dat. III kal. iun. Limenio et Catullino conss. (349 mai. 30).

 

7.1.4

 

Idem a. ad Cretionem virum clarissimum comitem.

 

Quamvis omni tempore opera dari debuerit, ne sacramentis militaribus spretis otio traderentur qui nec stipendiorum numero nec contraria corporis valetudine quiete perfrui debent, tamen prudentiae tuae prosecutione admissa, quae apud nos verbis facta est, praecipimus, ut, qui ante stipendia emensa vel integra corporis valetudine otio mancipati sunt, restituantur pristinis numeris.

 

Dat. V kal. iul. Sergio et Nigriniano conss. (350 iun. 27).

 

7.1.5

 

Impp. Valentinianus et Valens aa.

 

Eorum liberos, qui armis inhaeserunt, ad usum bellicum et castra revocantes eis quoque eorum stipendiorum copiam deferemus, qui alterius gradus militia salutarem maxime rei publicae operam persecuntur. Quod si quosdam aut inbecillitas valitudinis aut habitudo corporis aut mediocritas proceritatis ab armatae militiae condicione submoverit, eos iubemus in officiis ceteris militare. Nam si post definitam a nobis aetatem ignobile otium adamaverint, curiis obnoxii erunt sine controversia pro virium qualitate, ita ut ii, quos debilitas fortuita aut morbus et corporis valitudo confecta ita enervaverit, ut ad usum castrorum militiaeque idonei esse non possint, vacationem perpetuam depulsis curialium munerum sollicitudinibus consequantur. Et cetera.

 

Dat. III k. mai. Hadrianopoli divo Ioviano at Varroniano conss. (364 apr. 29).

 

7.1.6

 

Idem aa. Mauris Sitifensibus.

 

pr. Si quis armatae sacramenta militiae impigro quinquennii labore pertulerit, avo licet ac patre sit decurione progenitus, ab omni nexu curiali personam dumtaxat propriam vindicaverit.

 

1. Diversis autem officiis servientes quinque et viginti annis in militia decursis pari securitate donamus. Et cetera.

 

Dat. VIIII k. mai. Treveris Valentiniano et Valente aa. conss. (? 368? 370? 373? apr. 23).

 

7.1.7

 

Idem aa. Iovio magistro equitum et peditum.

 

Plures de diversis numeris ante impleta stipendia ad indebitos honores suffragiorum ambitione perveniunt. Sive igitur eos purpuram adorasse constabit sive excepisse aliquas dignitates, eo quem ceperint honore solvantur, ita ut, qui ceteros in labore positos festina cupiditate transierint, nec testimonium quidem emeriti laboris accipiant. Quod si aliquibus fortasse rationibus adtinentur impliciti, ad eos numeros, de quibus per ambitionem exierant, revertantur.

 

Dat. prid. kal. iun. Mediolano Valentiniano et Valente aa. conss. (365 mai. 31).

 

7.1.8

 

Idem aa. ad Edquitium comitem et magistrum militum.

 

Omnibus omnino veteranis auctoritas tua denuntiet, quod, si quis filium suum armorum honore condignum non propria voluntate militiae, quam ipse sudarit, obtulerit, nostrae sit legis laqueis implicandus.

 

Dat. VIII kal. oct. Heracleae Valentiniano et Valente aa. conss. (365 sept. 24).

 

7.1.9

 

Idem aa. ad Iovinum magistrum equitum.

 

Tam duces quam etiam comites et quibus rheni est mandata custodia sinceritas tua protinus admonebit, ut neque regalibus neque legatis sua milites iumenta subpeditent. Etenim cum propriis animalibus eo usque veniendum est, ubi obsequium cursuale succedit. Sane sollicitudinem competentem auctoritas tua iubebit adhiberi, ut eorum pecoribus, ubi collocaverint mansionem, alimenta non desint.

 

Dat. IIII kal. feb. Remis Lupicino et Iovino conss. (367 ian. 29).

 

7.1.10

 

Idem aa. ad Iovinum magistrum militum.

 

Plerique milites secum homines condicionis ingenuae propinquitate simulata vel condicione lixarum frequenter abducunt: ideoque, ut numerosissima pube crescat exercitus, moneantur, ut ipsi sponte huiuscemodi homines, quos penes se esse meminerint, tribunis suis sive praepositis offerant ad tuum officium dirigendos, aut sciant se non absque devotionis nota et morsu honoris alieni commilitonibus esse postponendos. Etenim his, qui occultatores perfidos publicaverint, pro praemio huius indicii gradus unus addetur, hi vero ad inferiorem ordinem revolventur, qui castris idoneos iuvenes studio inertis obsequii putaverint occulendos.

 

Dat. XVI kal. mart. Remis Lupicino et Iovino conss. (367 febr. 14).

 

7.1.11

 

Idem aa. ad Severum magistrum militum.

 

Ii, qui inter adcrescentes matriculis adtinentur, tamdiu alimoniam a parentibus sumant, quoad gerendis armis idonei fuerint aestimati, ita ut cesset super eorum nomine praebitio fiscalis annonae.

 

Dat. VIII kal. mai. Trevimis Modesto et Arintheo conss. (372 apr. 24).

 

7.1.12

 

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. Cynegio praefecto praetorio.

 

Tribuni vel milites nullam evagandi per possessiones habeant facultatem; cum signis propriis in mansionibus solitis ac publicis maneant: aut si quis tam necessaria scita contempserit, de eo ac tribuno eius ad nostram scientiam rectorum ac defensorum relationibus protinus deferatur.

 

Dat. IIII id. april. Constantinopoli Richomere et Clearcho conss. (384 apr. 10).

 

7.1.13

 

Idem aaa. Richomeri comiti et magistro utriusque militiae.

 

Cum supra virentes fluminum ripas omnis legionum multitudo consistit, id provida auctoritate decernimus, ut nullus omnino inmundo fimo sordidatis fluentis commune poculum polluat neve abluendo equorum sudore deproperus publicos oculos nudatus incestet atque ita et turbido potum caeno misceat et confundat aspectum, sed procul a cunctorum obtutibus in inferioribus partibus fluviorum, id est infra tentoria vagos natatus animalium, prouti libitum videtur, exerceat. Sublimis igitur magnificentia tua id sollicitudinis studio et admonitionis praecepto faciet custodiri, ut unusquisque tribunus agnoscat gravi se subdendum esse supplicio, in cuius parte neglectum probabitur quod agnoscit imperatum.

 

Dat. VI kal. iun. Vincentiae Tatiano et Symmacho conss. (391 mai. 27).

 

7.1.14

 

Imppp. Theodosius, Arcadius et Honorius aaa. Theodoto magistro officiorum.

 

Quicumque infantes vel pueri militare coeperunt, sterni eos inter ultimos iussimus, ita ut ex eo tempore, ex quo parere coeperint, locum sibi incipiant vindicare, ut laborum suffragiis incrementa militiae consequantur.

 

Dat. III kal. mai. Constantinopoli Arcadio III et Honorio II aa. conss. (394 apr. 29).

 

7.1.15

 

Impp. Arcadius et Honorius aa. Remistheo duci Armeniae.

 

Si quis posthac militem in privato obsequio repertus fuerit retinere, quinque libras auri multae nomine feriatur.

 

Dat. XII kal. mart. Constantinopoli Arcadio IIII et Honorio III aa. conss. (396 febr. 18).

 

7.1.16

 

Idem aa. Theofilo vicario Asiae.

 

Si quos milites per provincias relictis propriis numeris passim vagari cognoveris, correptos facias custodiri, donec de his clementiae nostrae auribus intimetur et quid fieri oporteat decernamus; ita ut, si quis miles in provincia sine suo numero repertus fuerit ac post elapsus esse nuntiabitur, facultatum suarum, periculo totius officii, condemnatione gravissime vindicetur.

 

Dat. V kal. feb. Constantinopoli Honorio a. IIII et Eutychiano conss. (398 ian. 28).

 

7.1.17

 

Idem aa. Romuliano praefecto Urbi.

 

pr. Si qui miles ex his, qui praesentes divino obsequio nostrae clementiae deputati sunt et qui in hac esse urbe praesente comitatu concessi sunt quive de aliis numeris vel legionibus sunt, repertus fuerit vel sibi vacans vel alieno obsequio contentus, nobis ilico nuntietur, ita ut conscii, qui talium praesentiam non praebuerint, viginti libras auri sciant esse se multandos.

 

1. Sin vero quisquam missus a numero vel a tribuno ad comitatum serenitatis nostrae pervenerit, ilico se viris illustribus comitibus offerre festinet et causas profectionis exponat, ut et responsum caeleste mereatur et citam remeandi accipiat facultatem.

 

Dat. kal. feb. Constantinopoli Honorio a. IIII et Eutychiano conss. (398 febr. 1).

 

7.1.18

 

Idem aa. Stilichoni magistro militum.

 

Contra publicam utilitatem nolumus a numeris ad alios numeros milites nostros transferri. Sciant igitur comites vel duces, quibus regendae militiae cura commissa est, non solum de comitatensibus ac palatinis numeris ad alios numeros militem transferri non licere, sed ne de ipsis quidem pseudocomitatensibus legionibus seu de ripariensibus castricianis ceterisque cuiquam eorum transferendi militem copiam adtributam, quia honoris augmentum non ambitione, sed labore ad unumquemque convenit devenire. Quod si qui contra fecerint, per singulos milites singulas auri libras a se noverint exigendas.

 

Dat. XIIII kal. april. Mediolano Stilichone et Aureliano conss. (400 mart. 19).

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

7.2.0. Quid probare debeant ad quamcumque militiam venientes.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

7.2.1

 

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. Postumiano praefecto praetorio.

 

Quotiescumque se aliquis militiae crediderit offerendum, statim de natalibus ipsius ac de omni vitae condicione examen habeatur, ita ut domum genus non dissimulet et parentes. Nec tamen huic ipsi rei nisi honestissimorum hominum testimonio adstipulante credatur: ita enim fiet, ut et curias nemo declinet et ad militiam nullus adspiret, nisi quem penitus liberum aut genere aut vitae condicione inquisitio tam cauta deprehenderit.

 

Dat. XIIII kal. aug. Constantinopoli Merobaude II et Saturnino conss. (383 iul. 19).

 

7.2.2

 

Idem aaa. ad Neoterium praefectum praetorio.

 

Quisquis cinguli sacramenta desiderat, in ea urbe, qua natus est vel in qua domicilium collocat, primitus acta conficiat et se ostendat non patre, non avo esse municipe penitusque ab ordinis necessitatibus alienum, sciturus se in perpetuum revocandum nec temporis nec militiae praerogativa, si ita non gesserit, defendendum. Ordines etiam urbium noverint, si cuiquam praestitisse se gratiam doceantur ac non vera actis promendo per mendacium quemquam abire permiserint, se periculo subiacere.

 

Dat. VI id. iul. Mediolano Arcadio a. I et Bautone conss. (385 iul. 10).

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

7.3.0. Quis in gradu praeferatur.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

7.3.1

 

Imppp. Theodosius, Arcadius et Honorius aaa. Rufino praefecto praetorio.

 

In omnibus, qui militiae nomen dederunt, ratio est habenda meritorum, ut is potissimum potiorem adipiscatur gradum, qui meruerit de labore suffragium, nec quaeratur, quis militarit primus, sed quis manserit in studio apparitionis adsiduus.

 

Dat. prid. id. feb. Constantinopoli Theodosio a. III et Abundantio v. c. conss. (393 febr. 12).

 

7.3.2

 

Impp. Honorius et Theodosius aa. Anthemio praefecto praetorio.

 

Cum alios in altiores militiae gradus iugis observatio, nonnullos in eadem militiae statione caeleste pervexisset oraculum ac tempore provehendae dignitatis exoreretur contentio, quisnam prior incederet quisve subsequeretur, cum uterque pari eiusdem gradus niteretur auspicio, non inmerito placuit, ut, quotiens codicillis vel sacris affatibus ullus ex alio ad alium gradum cum isdem stipendiis emigrarit, triennio ei postponatur, quem sors militiae in eum progressum duxerit.

 

Dat. X kal. oct. Honorio VIII et Theodosio III aa. conss. (409 sept. 22).

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

7.4.0. De erogatione militaris annonae.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

7.4.1

 

Imp. Constantinus a. Have Felix karissime nobis.

 

Tribunos sive praepositos, qui milites nostros curant, annonas per dies singulos scriptionis indicio sibi debitas in horreis derelinquere non oportet, ut procuratores seu susceptores vel praepositi pagorum et horreorum eam comparent: hinc enim fit, ut a provincialibus non annonas, sed pecunias postulent memorati ipsis etiam speciebus remanentibus vitiatis adque corruptis. Constituimus igitur derelictae annonae fisco compendium vindicari, subscribendario et optione gladio feriendis, quoniam fieri non potest, ut vel provinciales iterata collatione graventur vel militibus corruptae species dividantur detrectantibus memoratis ad diem sumere annonas suae congruas dignitati. In qua culpa si quis fuerit adprehensus, nec personae merito nec honoris fastigio defendendus est.

 

Dat. XIIII kal. nov. Aquis Paulino et Iuliano conss. (325 oct. 19).

 

7.4.2

 

Imp. Constantius a. ad Taurum.

 

Cum militibus per Africam constitutis laridum vel recens forsitan caro deinceps erogabitur, ungulas orisque tantummodo summitatem praecidi amputarique praecipimus, ne porcina integra separetur, sed erogationi proficiat annonariae.

 

Dat. VIII id. april. Arbitione et Lolliano conss. (355 apr. 6).

 

7.4.3

 

Idem a. et Iulianus caes. ad Taurum.

 

Comes militaris rei per Africam constitutus contra vetitum species annonarias de conditis arbitrio suo dicitur usurpasse. Hoc de cetero citra vicarii arbitrium fieri non potest, si vicarius comitis scriptione conventus didicerit, qui numerus annonarum et quibus debet erogari, atque id fieri oportere censuerit.

 

Dat. XV kal. ian. Sirmio Constantio a. VIIII et Iuliano c. conss. (357 dec. 18).

 

7.4.4

 

Idem a. Helpidio.

 

Cum in expeditione milites degant, biduo expeditionalem annonam, tertio die panem consequantur ac vinum.

 

Dat. IIII kal. ian. Doridae Datiano et Cereale conss. (358 [360/1] dec. 29).

 

7.4.5

 

Idem a. Helpidio praefecto praetorio.

 

Expeditionalem annonam ex horreis milites viginti dierum debent suscipere, ut eam transvehant propriis in expeditione necessitatibus profuturam.

 

Dat. prid. id. mart. Constantinopoli Eusebio et Hypatio conss. (359 [360/1?] mart. 14).

 

7.4.6

 

Idem a. et Iulianus caesar Helpidio praefecto praetorio.

 

Repetita consuetudo monstravit expeditionis tempore buccellatum ac panem, vinum quoque atque acetum, sed et laridum, carnem verbecinam etiam, milites nostros ita solere percipere: biduo buccellatum, tertio die panem; uno die vinum, alio die acetum; uno die laridum, biduo carnem verbecinam.

 

Dat. XVI kal. iun. Hierapoli Constantio X et Iuliano c. III conss. (360 mai. 17).

 

7.4.7

 

Imp. Iulianus a. Sallustio praefecto praetorio.

 

Milites ad vicensimum lapidem capitum petere iussimus.

 

Dat. VIII id. ian. Mamertino et Nevitta conss. (362 [?] ian. 6).

 

7.4.8

 

Idem a. Secundo praefecto praetorio.

 

Militibus ad kalendas augustas capitatio denegetur, ex kalendis augustis praebeatur.

 

Dat. kal. aug. Nicomediae Mamertino et Nevitta vv. cc. conss. (362 aug [?] 1).

 

7.4.9

 

Imp. Iovianus a. Secundo praefecto praetorio.

 

E vicensimo non amplius lapide milites sibi iubemus paleas convectare.

 

Dat. V kal. oct. Aedesa Ioviano et Varroniano conss. (364 [?] sept. 27).

 

7.4.10

 

Impp. Valentinianus et Valens aa. ad Symmachum praefectum Urbi.

 

Protectores fori rerum venalium iuxta veteris moris observantiam in annonarum suarum conmoda pretia consequantur.

 

Dat. X kal. mai. Antiochiae divo Ioviano et Varroniano conss. (364 apr. 22).

 

7.4.11

 

Idem aa. ad Mamertinum praefectum praetorio.

 

Susceptor antequam diurnum pittacium authenticum ab actuariis susceperit, non eroget. Quod si absque pittacio facta fuerit erogatio, id quod expensum est damnis eius potius subputetur. In qua re officium graviitatis tuae in speculis esse debebit, non sine detrimento propriarum facultatum id futurum sciens, si neglexerit, ut praescriptae formae tenor custodiatur; nec prius de horreis species proferantur et maxime capitationis, quam, ut dictum est, ad diem pittacia authentica fuerint prorogata.

 

Dat. id. dec. Treviris divo Ioviano et Varroniano conss. (364 [?] dec. 13).

 

7.4.12

 

Idem aa. ad Victorem magistrum militum.

 

In provinciis statione militum adfici possidentes Ursicini comitis suggestione cognovimus, a quibus superstatutorum grave atque inusitatum quoddam nomen Cenaticorum fuerit introductum. Quod magnifica auctoritas tua missis competentibus litteris in omnibus provinciis iubebit aboleri, ut milites recordentur commoda sua, quae in annonarum perceptione adipiscuntur, extrinsecus detrimentis provincialium non esse cumulanda.

 

Dat. VI kal. ian. Bonamansione divo Ioviano et Varroniano conss. (364 nov. 26 [mai. 27]).

 

7.4.13

 

Idem aa. ad populum.

 

Actuarii per singulos vel ut multum binos dies authentica Pittacia prorogent, ut hoc modo inmissis Pittaciis species capitum annonarumve ex horreis proferantur. Quod nisi fuerit custoditum, actuarius et susceptor, sed et officium iudicantis, quod non institerit huic iussioni, statutae obnoxium tenebitur.

 

Dat. kal. oct. Aquileia Valentiniano et Valente aa. conss. (365 oct. 1).

 

7.4.14

 

Idem aa. Secundo praefecto praetorio.

 

Riparienses milites mensibus novem in ipsa specie consequantur annonam, pro tribus pretia percipiant.

 

Acc. kal. dec. Calchedone Valentiniano et Valente aa. conss. (365 dec. 1).

 

7.4.15

 

Idem aa. ad Auxonium praefectum praetorio.

 

Sicut fieri per omnes limites salubri prospectione praecipimus, species annonarias a vicinioribus limiti provincialibus ordinabis ad castra conferri. Et in vicinioribus castris constituti milites duas alimoniarum partes ibidem de conditis sumant nec amplius quam tertiam partem ipsi vehere cogantur.

 

Dat. V non. mai. Marcianopoli Valentiniano n. p. et Victore conss. (369 mai. 3).

 

7.4.16

 

Imppp. Valentinianus, Valens et Gratianus aaa. ad Probum praefectum praetorio.

 

Actuarii nisi expleto triginta dierum spatio pittacia authentica confestim tradiderint, species, quas ex fiscalibus conditis dissimularint excludere vel numero, cuius ratiocinia pertractant, supersederint erogare, de propriis facultatibus vel militibus ipsis vel fiscalibus horreis adigantur inferre.

 

Dat. VI id. april. Sirmio Valentiniano et Valente aa. conss. (370 vel 373 apr. 8).

 

7.4.17

 

Idem aaa. ad Modestum praefectum praetorio.

 

Fortissimi ac devotissimi milites, familiae quoque, sed et ceteri quibuscumque praediti dignitatibus annonas et capitum singulis diebus aut certe competenti tempore, id est priusquam annus elabatur, de horreis consequantur, aut si perceptionem suam ac si debitam studio voluerint protelare, id, quod competenti tempore minime perceperint, fisci nostri commodis vindicetur.

 

Dat. prid. non. april. Antiochiae Gratiano a. IIII et Merobaude v. c. conss. (377 apr. 4).

 

7.4.18

 

Imppp. Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. Abundantio, Stilichoni et ceteris comitibus et magistris utriusque militiae.

 

Ne quis pro speciebus annonariis pretia temptet exigere: vel, si contra legem datam venire temptaverit, nec illud, quod in pretio expetit, permittatur exigere nec illud, quod suo tempore accipere in speciebus neglexerit, consequatur.

 

Dat. IIII kal. aug. Constantinopoli Theodosio a. III et Abundantio v. c. conss. (393 iul. 29).

 

7.4.19

 

Idem aaa. Tatiano praefecto praetorio.

 

Officiorum annonas dispositione providentissima his provinciis distributas, quae nec transvectioni publicae nec arcae possunt aliquod deferre compendium, conprobamus.

 

Dat. prid. kal. aug. Constantinopoli Theodosio a. III et Abundantio v. c. conss. (393 [388-392] iul. 31).

 

7.4.20

 

Idem aaa. Rufino praefecto praetorio.

 

Nulli militarium pro his annonis, quae in provinciis delegantur, repudiata ad tempus specierum copia et inopiae occasione captata pretia liceat postulare, ita ut, si quis propter anni abundantiam suscipere oblata neglexerit ac postea impositis pro necessitate rerum pretiis repudiata taxaverit, neque id, quod contra hanc legem expetit, sinatur exigere neque illud, quod accipere dissimulaverit, consequatur.

 

Dat. III kal. aug. Constantinopoli Theodosio a. III et Abundantio v. c. conss. (393 iul. 30).

 

7.4.21

 

Impp. Arcadius et Honorius aa. Caesario praefecto praetorio.

 

Si a militaribus provinciales quaelibet damna pertulerint ac non ipsas species, quae in provinciis a possessoribus congregantur, fuerint consecuti, ilico interpellato iudice admissum crimen ad nostram clementiam perferatur, ut admissum crimen congrue vindicetur. sin vero tantum nefas simili taciturnitate contexerint, praeter eam multam, quam rectores officiaque subire conveniet, etiam detrimentorum quantitas in duplum de eorum facultatibus exigetur reddenda ac restituenda his, qui dispendia talia pertulerunt.

 

Dat. XV kal. mai. Arcadio IIII et Honorio III aa. conss. (396 apr. 17).

 

7.4.22

 

Idem aa. Hilario praefecto praetorio.

 

pr. Neque scholae neque vexillationes comitatenses aut palatinae neque legiones ullae neque auxilia, qualeslibet ad provincias delegatorias de specierum praebitione pertulerint, audiantur, si pretia poscant ultra ea, quae generali lege divi patris senioris Valentiniani constituta sunt. Nec enim fas est, ut exigendis annonis militum nostrorum servientes nova possessoribus pro arbitrio proprio indicant.

 

1. Sine mentione etiam pretiorum nullam delegationem valere praecipimus.

 

Dat. III kal. iun. Mediolano Arcadio IIII et Honorio III aa. conss. (396 mai. 30).

 

7.4.23

 

Idem aa. Hilario praefecto praetorio.

 

Provincialium commodis nos convenit subvenire. Ad omnium utique numerorum sive vexillationum aut etiam scholarum tribunos per viros illustres comites sublimitas tua faciat pervenire, ut meminerint faenum militibus isdem capitibus praestandum iuxta legem divi Valentiniani de quinta decima indictione nec tamen ad oppidum deferendum.

 

Dat. XVI kal. iul. Arcadio IIII et Honorio III aa. conss. (396 iun. 16).

 

7.4.24

 

Idem aa.

 

Excellentia tua erogationis per susceptores factae modum quantitati brevium conferri perficiat, ita ut, ex quo die numeris datum sit, diligentius exploretur ac si quod amplius actuarios vel optiones accepisse constiterit, quam brevium datorum scriniis nostris veritas continet, memorati in duplum reddere compellantur, susceptoribus ea summa imputanda, quam semel flagitantibus isdem erogasse monstraverint. Nam ad illustres quoque magistros utriusque militiae sacri apices cucurrerunt, quibus provida sanctione decrevimus, ut breves ante indictionis principium summa fide ac veritate confecti ad nostra scrinia dirigantur, secundum quos a susceptoribus erogatio celebretur.

 

Dat. VIII kal. april. Constantinopoli Honorio a. IIII et Eutychiano v. c. conss. (398 mart. 25).

 

7.4.25

 

Idem aa. Eutychiano praefecto praetorio.

 

Quoniam clementia nostra poscenti epifanis ordini consensit, ut novembri mense novellum vinum militi praeberetur, propterea quod veteris dispendiosa videtur erogatio, illustris auctoritas tua per omnes provincias cunctis numeris ac militibus a novembri mense de novello vino annonam dari disponat.

 

Dat. X kal. iun. Constantinopoli Honorio a. IIII et Eutychiano v. c. conss. (398 mai. 23).

 

7.4.26

 

Idem aa. provincialibus provinciae proconsularis.

 

Opinatoribus nullum sit cum provinciali conmercium, ita ut a iudicibus vel officio provinciali omnis summa debiti postuletur intra anni spatium conferenda.

 

Dat. prid. kal. april. Mediolano Vincentio et Fravito conss. (401 mart. 31).

 

7.4.27

 

Idem aa. et Theodosius a. Anthemio praefecto praetorio.

 

Nullus protectorum vel domesticorum, cui aut tuitio locorum aut quaedam longior est commissa necessitas aut certe iudicum nostrorum praeceptis iussus obtemperat, annonas vel emolumenta percipiat, nisi circumacto anni tempore post completum consulatum in alterius anno consulis conmonitorium reparare curaverit.

 

Dat. kal. april. Constantinopoli Arcadio a. VI et Probo v. c. conss. (406 apr. 1).

 

7.4.28

 

Imppp. Arcadius, Honorius et Theodosius aaa. Anthemio praefecto praetorio.

 

pr. A provinciarum rectoribus caveatur, ut tam numeris quam familiis nec non et impedimentis praeter eas annonas, quae adaerantur, id tantum in specie praebeatur, quod militis flagitarit inspectio, ne actuariorum fraudibus ulla relinquatur superpostulationis occasio, cum per praepositos pistorum et diadotas legis forma caveatur, ut nulli omnino nulla in specie praebeatur annona, nisi quem substantem adque in praesenti constitutum postulare constiterit.

 

1. Hoc quoque legis auctoritate complexo, ut semper dierum, per quas resistentes tribuni emolumenti gratia sollemniter stillaturae nomine consecuntur species, non aliter adaerentur, nisi ut in foro rerum venalium distrahuntur.

 

Dat. V id. april. Constantinopoli Arcadio a. VI et Probo v. c. conss. (406 apr. 9).

 

7.4.29

 

Impp. Honorius et Theodosius aa. Anthemio praefecto praetorio.

 

Si quas sub gratia donationis a militibus auferunt quam merentur annonas duces seu tribuni, iuxta nummaria defixa pretia sine ulla dubitatione percipiant.

 

Dat. IIII non. mai. Constantinopoli Honorio VII et Theodosio II aa. conss. (407 mai. 4).

 

7.4.30

 

Idem aa. Anthemio praefecto praetorio.

 

Limitanei militis et possessorum utilitate conspecta per primam, secundam ac tertiam Palaestinam huiuscemodi norma processit, ut pretiorum certa taxatione depensa specierum intermittatur exactio. Sed Ducianum officium sub Versamini et Moenoeni castri nomine salutaria statuta conatur evertere. Ideoque lege repetita censemus, ut, si quis interclusam specierum exactionem refricare temptaverit vel adaerationes statutas ausus fuerit inmutare, tam vir spectabilis dux centum librarum auri quam etiam eius officium pari condemnationis summa quatiatur, adiecta sacrilegii poena, quae divalium scitorum violatores palam insequitur.

 

Dat. X kal. april. Constantinopoli Honorio VIII et Theodosio III aa. conss. (409 mart. 23).

 

7.4.31

 

Idem aa. ad Anthemium praefectum praetorio.

 

Militaribus commodis prospicientes adaeratarum annonarum, quae familiis apud Orientem vel Aegyptum praeberi consuerunt, certa ac distincta locis et numero pretia statuimus. Verum quia in hoc et provincialium nobis habenda est cura praecipua, ne nimia festinatione poscendi collatorum vires adteri videantur, certum constitui tempus placet, quo eadem pretia debeant praeberi poscentibus. Quapropter uniuscuiusque indictionis annonariam in pretiis rationem transacta ea sequentis indictionis mense novembri completo praeberi praecipimus.

 

Dat. prid. kal. dec. Constantinopoli Honorio VIII et Theodosio III aa. conss. (409 nov. 30).

 

7.4.32

 

Idem aa. Leontio viro illustri praefecto Illyrici.

 

Procuratores curiarum annonarum et cellariensium specierum gratia minime fatigentur, quas in dignitatibus constituti, id est rectores provinciarum et comites solent accipere. Nam cum adaerationis aestimatio prius per centum et viginti capita exactione solidi teneretur, per sexaginta recens redegit aviditas exindeque iam nutrita licentia ad tredecim tributarios non dubitavit artare, procuratore damnum, quo ipse subditus fuisset, provincialibus infligente. Ideoque per cornicularium cuiuscumque provincialis officii hanc sollicitudinem impleri conveniet, ita ut nulla ab eodem exactionis molestia provincialibus inferatur, sed erogandas species ex horreis publicis et cellariensium nomine aurum ex titulo manifesto eidem delegatum pro erogationis qualitate suscipiat, etiam pretium his, qui adaerare voluerint, depensurus iuxta nundinationem, quae aut foro rerum venalium continetur aut amplissimae praefecturae est culmini deputata: nec enim queri poterunt, qui vel species accipient debitas dignitati vel, si auri perceptione laetentur, aequari se tanto culmini non debebunt: temerantium etiam audacia punienda officio tui culminis quinquaginta librarum auri multa continuo percellendo, si rite disposita observare neglexerit.

 

Dat. XVI kal. sept. Constantinopoli Honorio VIIII et Theodosio IIII aa. conss. (412 aug. 17).

 

7.4.33

 

Idem aa. Hadriano praefecto praetorio.

 

Ne interiecti aequoris tractu querellae provincialium pereant, Flavianum et Caecilianum viros illl. per Africam audientiam cunctis praebere decernimus. Militarem quoque annonam, quae intra Africam contubernalibus erogatur, eorum diligentia indagari praecipimus, ut nihil his post eorum examen addatur. Et cetera.

 

Dat. V non. mart. Ravenna Constantio et Constante vv. cc. conss. (414 mart. 3).

 

7.4.34

 

Idem aa. Constantio magistro militum.

 

His scholaribus, quibus laborum intuitu regendos numeros dederimus, de aerariis annonis singulos solidos per opinatores, caballationis quoque rationem pro administrato tempore debitam, quando militibus erogatur, sine mora praeberi oportet, vel, si quis eorum antequam accipiat in fata concesserit, quod ex utraque causa ei debebatur, heredibus eius restitui.

 

Dat. XIII kal. dec. Constantio et Constante vv. cc. conss. (414 nov. 19).

 

7.4.35

 

Idem aa. Asclepiodoto praefecto praetorio.

 

Annonas omnes, quae universis officiis atque sacri palatii ministeriis et sacris scriniis ceterisque cunctarum adminiculis dignitatum adsolent delegari quasque ii, qui ad earum exactionem mittuntur, pro cupiditate ac libidine sua graviter ex provincialium visceribus eruebant, ad similitudinem militum, quibus aerariae praebentur annonae, adaerari praecipimus, ut omnibus superius designatis emolumenta debita in pretiis dispositio culminis tui pro publica auctoritate taxatis praecipiat erogari.

 

Dat. XVI kal. mart. Constantinopoli Asclepiodoto et Mariniano conss. (423 febr. 14).

 

7.4.36

 

Idem aa. Procopio magistro militiae per Orientem.

 

Si quando tribuni sive comites vel praepositi numerorum per provincias annonas voluerint, hoc est quas pro dignitate sua consequuntur, in aere percipere, non aliis eas pretiis, nisi quae in foro rerum venalium habeantur, adaerandas esse cognoscant. Si alias annonas, quae non suae dignitatis erunt, sed alio modo, dum tamen licito, suis commodis adquisitas in auro sibi dari duces sive tribuni voluerint, illis pretiis contenti sint, quae in forma aerariarum annonarum universis militibus sollemni observatione praebentur. Sanctionis temerator sciat se et administratione simul et dignitate spoliandum et facultatum suarum percellendum dispendio.

 

Dat. III non. dec. Constantinopoli Victore v. c. cons. (424 dec. 3).

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

7.5.0. De excoctione et translatione annonarum.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

7.5.1

 

Impp. Arcadius et Honorius aa. Stilichoni comiti et magistro utriusque militiae.

 

Opinatores, quibus species in diversis provinciis delegantur, ut pretium maiore taxatione deposcant, contra omnem consuetudinem nullis consistentibus familiis excoctionem panis efflagitant. Illustris igitur auctoritas tua novam usurpationem congrua auctoritate percellat, ut, cum opinatores in provinciis delegantur, vetus consuetudo servetur.

 

Dat. id. sept. Mediolano Theodoro v. c. cons. (399 sept. 13).

 

7.5.2

 

Idem aa. et Theodosius a. ad Hadrianum praefectum praetorio.

 

In excoctione buccellati, quod devotissimis militibus convenit praeparari, in translatione etiam annonae nullius excipiatur persona, videlicet ut ne nostra quidem domus ab his habeatur immunis. Et si quisquam, quod non opinamur, implere quae sunt praecepta neglexerit, in procuratorem eius severissime vindicetur, ita ut, si huiusmodi contumaciae dominum conscium esse constiterit, quadruplum id, quod pro eius capitatione poscitur, posthabita dilatione solvatur.

 

Dat. VIIII kal. april. Romae Honorio a. VI et Aristaeneto conss. (404 mart. 24).

 

††

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

7.6.0. De militari veste.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

7.6.1

 

Impp. Valentinianus et Valens aa. ad Mamertinum praefectum praetorio.

 

Sive ex principalium sive ex honoratorum numero susceptor vestium nominetur, exceptis videlicet his, qui palatinae militiae privilegiis fulciuntur vel qui officiis ac ministeriis perfuncti merito stipendiorum consecuti sunt dignitates, et vir spectabilis proconsul Africae moneatur, ut ad excludendas fraudes uno anno, non plus, haec necessitas procuretur, ita tamen ut creationis periculum a proconsulari officio non recedat.

 

Dat. XIIII kal. mai. Mediolano Valentiniano et Valente aa. conss. (365 apr. 18).

 

7.6.2

 

Idem aa. Auxonio praefecto praetorio.

 

Omnem canonem vestium ex kalendis sept. ad kal. april. nostris largitionibus tradi praecipimus, proposita rectori provinciae vel eius officio condemnationis, quae tuae iustitiae videbitur, poena.

 

Dat. XIIII kal. dec. Marcianopoli Valentiniano et Valente conss. (368 nov. 18).

 

7.6.3

 

Imppp. Valens, Gratianus et Valentinianus aaa. Modesto praefecto praetorio.

 

Provinciae thraciarum per viginti iuga seu capita conferant vestem: Scythia et Moesia in triginta iugis seu capitibus interim annua solutione dependant: per Aegyptum et Orientis partes in triginta terrenis iugis, per Asianam vero et Ponticam dioecesim ad eundem numerum in capitibus seu iugis annua vestis collatio dependatur, ita ut per Orientem provinciae in titulo auri comparaticii, quod per iugationem redditur, compensationis gratia perfruantur exceptis Osroene et Isauria nam easdem constat aurum comparaticium minime redhibere.

 

Dat. V id. aug. Hierapoli Gratiano a. IIII et Merobaude v. c. conss. (377 aug. 9).

 

7.6.4

 

Impp. Arcadius et Honorius aa. Martiniano comiti sacrarum largitionum.

 

Fortissimis militibus nostris per Illyricum non binos tremisses pro singulis chlamydibus, sed singulos solidos dari praecipias.

 

Dat. XVI kal. feb. Constantinopoli Arcadio IIII et Honorio III aa. conss. (396 ian. 17).

 

7.6.5

 

Impp. Honorius et Theodosius aa. Asclepiodoto praefecto praetorio.

 

Militaris adaeratio vestis a collatoribus exigatur sacratissimis videlicet largitionibus inferenda, ita ut quinque eius partes fortissimis militibus erogentur in pretio, sexta vero portio a gynaeceariis clementiae nostrae absque ulla vel ipsorum vel publica incommoditate pro eadem contextione suscepta iunioribus gregariisque militibus in ipsa, quam maxime eos desiderare constitit, specie praebeatur.

 

Dat. VII id. mart. Constantinopoli Asclepiodoto et Mariniano conss. (423 mart. 9).

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

7.7.0. De pascuis.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

7.7.1

 

Imppp. Valentinianus et Valens aa. ad Germanianum comitem sacrarum largitionum.

 

Dedimus litteras ad viros clarissimos praefectos praetorio, ut ab his conventi rectores provinciarum scirent in locis rei privatae augmenta pensionum non esse facienda neque sinerent pascua animalium ex rebus privatis nostris provincialium licitatione praeberi.

 

Dat. V kal. feb. Romae Valentiniano et Valente aa. conss. (368? ian. 28).

 

7.7.2

 

Idem aa. ad Rufinum praefectum praetorio.

 

Cum nulla ratio sit, cur in pascuis saltibus rei privatae pensio debeat ampliari, nequaquam pro libidine ordinum augmenta facienda sunt. Etenim idcirco graviorem pensionem imponi ab ordinibus accipimus, ut animalia ex rebus privatis nostris a locorum pastibus arceantur, quod fieri non oportere divae memoriae Iulianus prorogata iussione constituit. Quare excellens auctoritas tua conventis rectoribus provinciarum non eam licitationis necessitatem patiatur inferri, quam repentinam faciunt civitates, sed eam manere decernet, quam statuit antiquitas.

 

Dat. VIIII kal. oct. Luceriae Valentiniano et Valente aa. conss. (365 sept. 23).

 

7.7.3

 

Impp. Arcadius et Honorius aa. Simplicio comiti et magistro utriusque militiae.

 

Insignis auctoritas tua hac condicione a publicis pratis apamenis animalia militum prohiberi praecipiat, ut universi cognoscant de emolumentis eorum tuique officii facultatibus duodecim libras auri fisci commodis exigendas, si quisquam posthac memorate prata mutilare temptaverit, non minore decernenda poena, si etiam prata privatorum Antiochenorum fuerint devastata, ita tamen, ut sine laesione provincialium provideant curiales, quo pacto animalium militarium pastui consulatur.

 

Dat. V id. mart. Constantinopoli Honorio a. IIII et Eutychiano v. c. conss. (398 mart. 11).

 

7.7.4

 

Impp. Honorius et Theodosius aa. Aureliano praefecto praetorio et patricio.

 

Possessores nihil plus debent, quam quod nostro arbitrio nostrae perennitatis et magnificae sedis tuae dispositione per annos singulos iubentur inferre. Nec vero milites aliquid praesumere debent, nisi quod largitate nostri numinis consequentur. Ideoque possessores vel coloni super pratis nullam molestiam patiantur.

 

Dat. non. sept. dd. nn. Honorio X et Theodosio VI aa. conss. (415 sept. 5).

 

7.7.5

 

Idem aa. comitibus et magistris militum.

 

Prata provincialium nostrorum perniciosum est militum molestia fatigari. Ideoque lege ad amplissimam praefecturam promulgata censuimus, ne hoc deinceps usurpetur. Super qua re universos quorum interest convenire tua magnificentia non moretur, ne permittant possessores vel colonos pratorum gratia qualibet importunitate vexari.

 

Dat. non. sept. Honorio X et Theodosio VI aa. conss. (415 sept. 5).

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

7.8.0. De metatis.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

7.8.1

 

Imp. Constantius a. ad senatum.

 

Invitis senatoribus nostris in eorum domibus nullus hospitali iure commaneat.

 

Dat. V non. mai. Tauro et Florentio conss. (361 mai. 3).

 

7.8.2

 

Impp. Valentinianus et Valens aa. Remigio magistro officiorum.

 

In synagogam iudaeicae legis hospitii velut merito irruentes iubeas emigrare, quos privatorum domus, non religionum loca habitationum merito convenit adtinere.

 

Dat. prid. non. mai. Treviris Valentiniano et Valente aa. conss. (368? 370? 373? mai. 6).

 

7.8.3

 

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. Palladio magistro officiorum.

 

Ab hospitalitatis munere domum privatorum nullus excuset praeter eos, qui ex praefectis summum sibi fastigium dignitatis agendo pepererunt, et ex magistris equitum ac peditum, quos decursi actus illustrat auctoritas, adque ex comitibus consistorianis, qui participantes augusti pectoris curas agendo claruerunt, ex praepositis quoque sacri cubiculi, quos tanta et tam adsidua nostri numinis cura inter primas posuit dignitates; ea tamen lege, ut singulas domos sibi ad manendum quas voluerint teneant, hospitibus vero ceteras solito iure praebeant.

 

Dat. XVI kal. oct. Constantinopoli Richomere et Clearcho conss. (384 sept. 16).

 

7.8.4

 

Imppp. Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. Theodoto magistro officiorum.

 

Si quis mensorum nostrorum manum, qua deputatas singulis quibusque domus enotant et postibus hospitaturi nomen adscribunt, delere non dubitaverit, ad instar falsi reus ex hac auctoritate teneatur.

 

Dat. VI kal. nov. Constantinopoli d. n. Theodosio a. III et Abundantio v. c. conss. (393 oct. 27).

 

7.8.5

 

Impp. Arcadius et Honorius aa. Hosio magistro officiorum.

 

pr. In qualibet vel nos ipsi urbe fuerimus vel ii qui nobis militant commorentur, omni tam mensorum quam etiam hospitum iniquitate summota duas dominus propriae domus, tertia hospiti deputata, eatenus intrepidus ac securus possideat portiones, ut in tres domu divisa partes primam eligendi dominus habeat facultatem, secundam hospes quam voluerit exequatur, tertia domino relinquenda. Plenum enim aequitate atque iustitia est, ut qui aut successione fruitur aut empto vel extructione gaudet electam praecipue iudicio suam rem teneat et relictam.

 

1. Ergasteria vero, quae mercimoniis deputantur, ad praedictae divisionis iniuriam non vocentur, sed quieta sint et libera et ab omni hospitantium iniuria defensata solis dominis conductoribusque deserviant. Sane si stabulum, ut adsolet, militari viro in tertia domus parte defuerit, ex ergasteriis, nisi id dominus qualibet occasione providerit, pro animalium numero vel domus qualitate deputabitur.

 

2. Illustribus sane viris non tertiam partem domus, sed mediam hospitalitatis gratia deputari decernimus ea dumtaxat condicione servata, ut alter ex his quilibet quive maluerit divisionem arbitrii aequitate faciat, alter eligendi habeat optionem.

 

3. Et firmissimum perpetuo quod iussimus perseveret, ita ut triginta libras auri qui illustri sunt praediti dignitate fisco nostro se illaturos esse cognoscant, ceteri vero militia sciant se esse privandos, si generale praeceptum amplius usurpando quam iussimus reprehensibili temeritate violaverint.

 

Dat. VIII id. feb. Constantinopoli Honorio IIII et Eutychiano conss. (398 febr. 6).

 

7.8.6

 

Idem aa. Vincentio praefecto praetorio.

 

Cunctos iudices scire volumus a praetoriis ordinariorum iudicum his praesentibus abstinendum.

 

Dat. XVI kal. feb. Mediolano Stilichone et Aureliano vv cc conss. (400 ian. 17).

 

7.8.7

 

Idem aa. Pompeiano proconsuli Africae.

 

Praedia ex gildonis hostis publici et satellitum eius bonis sociata domui nostrae ne transeuntes hospitii gratia intrent, decernimus, ut sciant omnes a possessoribus nostris penitus abstinendum, quinque auri libras multae nomine inferre cogendo, quisquis praedium nostrum manendi causa importunus intraverit.

 

Dat. VI id. iun. Mediolano Stilichone et Aureliano conss. (400 iun. [ian.?] 8).

 

7.8.8

 

Idem aa. Aemiliano magistro officiorum.

 

Secuti suggestionem tuam a fabricensium domibus omnem molestiam hospitum praecipimus amoveri. De qua re et ad illustrem virum comitem et magistrum militum per Orientem sacras litteras dedimus, ut det Antiochenae civitatis fabricensibus excusandorum hospitiorum facultatem, absente scilicet sacro comitatu, quo et Antiochensibus et ceterarum civitatum fabricis similis domorum excusatio praebeatur.

 

Dat. XI kal. feb. Constantinopoli Stilichone et Aureliano conss. (400 [405] ian. 22).

 

7.8.9

 

Impp. Honorius et Theodosius aa. Sapidiano.

 

Licet proxime iusserimus quinque librarum auri condemnatione proposita praedia, quae ex gildonis bonis ad nostrum aerarium delata sunt, ab hospitibus excusari, nunc etiam praecipimus, ut omnes domus ex eodem iure venientes, in quibuslibet civitatibus sunt constitutae, ab hospitibus excusentur, quo possint conductores facilius inveniri. Si quis igitur contra nostram fecerit iussionem, multa pridem ferietur inflicta.

 

Proposita Karthagine VIII id. aug. Honorio VIII et Theodosio III aa. conss. (409 aug. 6).

 

7.8.10

 

Idem aa. Iohanni praefecto praetorio.

 

pr. Devotum possessorem ab omni inquietudine liberamus.

 

1. Primo igitur omnium ad nullum praedium per Africam vel publicum vel privatum domus nostrae vel cuiuscumque iuris nullus metator accedat, si a quoquam fuerit destinatus. Licentiam enim domino actori ipsique plebi serenitas nostra conmisit, ut eum, qui praeparandi gratia ad possessionem venerit, multandi expellendi habeat facultatem nec crimen aliquod pertimescat, cum sibi arbitrium ultionis suae sciat esse concessum recteque sacrilegium arceat qui primus invenerit. Administrantem vero eiusque officii proceres, quorum praecepto inhibitam personam ad agrum aliquem destinarit, in tempore proscribi debere censemus.

 

2. Solam sane hospitalitatem sub hac observatione concedimus, ut nihil ab hospite, quod vel hominum vel animalium pastui necessarium creditur, postuletur omniumque sit adceleratum iter atque continuum nec ulli liceat residere, ne diuturnitas conmanentium ulla ex parte praedium vexet. Decem etiam librarum auri multa ferietur, quisquis administrator togatus apparitor ullus aut militans vel iter agens ullo in loco aliquid ab hospite postularit. In tantum enim inhiberi sceleratum morem iubemus, ut ipsis quoque praebentibus impunitum esse non patiamur, si quid vel sponte contra praeceptum nostrum probati fuerint obtulisse.

 

Dat. prid. id. iun. Ravenna post cons. Honori VIIII et Theodosii V aa. (413 iun. 12).

 

7.8.11

 

Idem aa. Probo comiti sacrarum largitionum.

 

Post alia: de hospitalitate iudicum et omnium personarum quid sibi etiam ipse possessor praesumere debeat quave censura omnia, quae ad sui dispendium pertinebunt, submota sint, iam missa super hac re auctoritas declaravit.

 

Praelata litteris ad Eutychianum praef. urbi die IIII id. ian. Constantio et Constante vv cc conss. (414 ian. 10).

 

7.8.12

 

Idem aa. Hadriano praefecto praetorio.

 

Africae hoc prospectum est, ut infausta hospitalitatis praebitio tolleretur, nec privatum quisque a domino aedium postulet. Et cetera.

 

Dat. V non. mart. Ravenna Constantio et Constante conss. (414 mart. 3).

 

7.8.13

 

Idem aa. Eustathio praefecto praetorio.

 

Devotissimos milites ex procinctu redeuntes vel proficiscentes ad bella muri novi sacratissimae urbis singulae turres in pedeplanis suis suscipiant. Nec aliquis possessorum graviter ferat quasi illa dispositione, quae super publicis aedificiis processerat, violata, cum privatae quoque domus tertiam partem talis rei gratia soleant exhibere.

 

Dat. V non. mart. Constantinopoli Honorio XIII et Theodosio X aa. conss. (422 mart. 3).

 

7.8.14

 

Impp. Theodosius et Valentinianus aa. Helioni patricio et magistro officiorum.

 

Universi cuiuslibet ordinis, cuiuslibet etiam dignitatis, si quidem felicibus pro salute rei publicae expeditionibus occupati aliarum provinciarum aliarumque urbium domiciliis detinemur, propriis domibus nullo vetante pro dignitatibus suis vel praestitis sibi beneficiis perfruantur; si vero secundum communia vota securi intra huius florentissimae urbis tecta residemus, nullius specialiter domum illustrium quoque, etiamsi ad summa conscenderint fastigia dignitatum, praeter singulas tantum, in quibus eosdem manere constiterit, excusari ab hospitibus praecipimus cessante omni beneficio principali.

 

Dat. X kal. iul. Constantinopoli Hierio et Ardabure vv cc conss. (427 iun. 22).

 

7.8.15

 

Idem aa. Iohanni comiti et magistro officiorum.

 

Nemo in hac alma urbe, qui propriae domus possessione laetatur, militari sacramento munitus alterius domum infestare pertemptet, sed aut sua contentus abstineat aliena aut certe in suis recipiat, qui in alterius sibi metatum existimat vindicandum. Nec enim videtur esse conveniens, cum illustribus viris unam, in qua ipsi habitant, domum excusare concessum sit, alios et suas omnibus domus extruere et alienis aedibus inferre molestiam.

 

Dat. VIII kal. mart. Constantinopoli Theodosio a. XIII et qui fuerit nuntiatus. (430 febr. 22).

 

7.8.16

 

Idem aa. Valerio magistro officiorum et ex consule ordinario.

 

pr. Consulares viri binas proprias domos in hac alma urbe ab hospitum molestia habeant sibi inmunes. Sin vero fati munus expleverint adque ad liberos vel parentes, fratres sororesve, uxores etiam domus eorum fuerint delatae, una e duabus aliena sit a metatorum molestia. Sed et si unam quis eorum dereliquerit domum, illa ipsa in memoratorum excusetur personis.

 

1. His vero, qui praefecturae dignitatem habent aut ipsius apicis administratione aut actu magisteriae militum potestatis aut quod praepositi sacri nostri cubiculi fuerint aut quod honorarios eiusdem praefecturae meruerint codicillos, cum priore lege una domus excusaretur, alterius etiam, si habere in hac alma urbe eos contigerit, dimidiam partem nostra liberalitate, dum in vita versantur, ita excusari decernimus, ut de altera parte dimidia pars tertia hospitibus deputetur: post fata vero si ad parentes liberos fratres sorores uxoresve fuerint delatae, duas ab una domo partes ipsis electionem habentibus metatorum molestia liberari, tertiae videlicet partis parte tertia hospitibus praestanda. Aliis sane illustribus viris, quibus una domus honoris excusatur gratia, hoc praebendum esse censemus, ut, si ipsi decesserint et eorum domus ad supra scriptas personas pervenerint, medietatem domus, quam ipsi elegerint, habeant excusatam, altera videlicet parte dimidia hospitiorum praebitioni in parte tertia subicienda.

 

Dat. IIII id. mart. Constantinopoli d. n. Theodosio a. XV et qui fuerit nuntiatus. (435 mart. 12).

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

7.9.0. De salgamo hospitibus non praebendo.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

7.9.1

 

Impp. Constantius et Constans aa. ad provinciales.

 

Quicumque propria voluntate eum, quem domum receperit, necessariis rebus, oleo et ligno aliisve huiusmodi voluerit adiuvare, facultatem sibi istius rei sciat esse concessam. Quod si quis contra interdictum nostrum eadem ipsa a vobis violenter voluerit usurpare, interpellandi praepositum habebitis copiam deque iniuria conquerendi liberam facultatem, ut nec spontanea in vobis humanitas retardetur nec contra voluntatem vestram ac patronorum vestrorum familiaris res adteratur.

 

Dat. prid. id. aug., acc. Capuae Acyndino et Proculo conss. (340 aug. 12).

 

7.9.2

 

Idem aa. Leontio praefecto praetorio.

 

Ne quis comitum vel tribunorum aut praepositorum aut militum nomine culcitas lignum oleum a suis extorqueat hospitibus nec volentibus, vel magistratibus vel hospitibus in praedictis speciebus aliquid auferant, sed provinciales sint nostri ab hac praebitione securi, comitibus tribunis vel certe praepositis militibusque gravi vexationi subiacentibus.

 

Dat. V id. oct. ...... conss. (a. 340/361 oct. 11).

 

7.9.3

 

Imppp. Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. Abundantio, Stilichoni et ceteris comitibus utriusque militiae.

 

Nemo militum a suo hospite salgami aliquid nomine postulet, id est ne lignum aut oleum culcitaeve poscantur.

 

Dat. IIII kal. aug. Constantinopoli Theodosio a. III et Abundantio v c conss. (393 iul. 29).

 

7.9.4

 

Impp. Honorius et Theodosius aa. Aureliano II praefecto praetorio.

 

Nullus eorum, qui per quaslibet aedes habitaculi causa recepti fuerint, vel oleum et ligna flagitare contendat, nam et sic militibus nostrae sufficient largitates et collatoribus annua tantummodo semper imminebit indictio.

 

Dat. VI id. mai. Theodosio a. VII et Palladio viro clarissimo conss. (416 mai. 10).

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

7.10.0. Ne quis in palatiis maneat.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

7.10.1

 

Imppp. Arcadius, Honorius et Theodosius aaa. ad Anthemium praefectum praetorio.

 

pr. Nulli manendi intra palatia nostra in qualibet civitate vel mansione facultas pateat, sed ea provinciarum rectores et vicarios illustrissimae praefecturae per dioeceses, quas sortiti sunt, maneat cura, ut ab eorum usurpatione, qui in his transeuntes manere consueverant, sacrae domus serventur inmunes, et eorundem provisione nulla neglegentia vel senio quatiantur.

 

1. Quod nisi omni instantia fuerit observatum, triginta libras a vicariis, XX a consularibus seu praesidibus totidemque ab eorum officiis multae nomine profligentur, ita ut ne curiales quidem a condemnatione se cognoscant inmunes futuros.

 

2. Ii quoque, qui huiusmodi sibi mansionem prava temeritate praesumpserint, si vel dignitate aliqua vel fortunis nituntur, XX librarum auri condemnationi subiaceant: qui humilioris fortunae sunt, exilio tradantur.

 

3. Equos sane non nostros ab stabulis prohiberi palatiorum supervacuum iudicamus.

 

Dat. VI id. iul. Ancyrae Stilichone II et Anthemio conss. (405 iul. 10).

 

7.10.2

 

Idem aaa. Anthemio praefecto praetorio.

 

Ordinarii iudices in remotis ab aggere publico civitatibus, si praetoria non sint, metu legis adempto, quae de palatiis lata est, in aedibus, etiamsi palatii nomine nuncupentur, commanendi habeant facultatem.

 

Dat. VIIII kal. dec. Constantinopoli Honorio VII et Theodosio II aa. conss. (407 nov. 23).

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

7.11.0. Ne comitibus et tribunis lavacra praestentur.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

7.11.1

 

Imppp. Arcadius, Honorius et Theodosius aaa. Anthemio praefecto praetorio.

 

Omnem vel ex pristini severitate decreti vel ex hoc sacro praecepto, quod sub eadem poena profertur, inquietudinem a curiis et civitatibus praecipimus prohiberi nec ullas privatas ab his succendi balneas ad tribunorum sive ad minorum comitum usus, sed illustribus tantum viris comitibus ac magistris militum, si tamen id voluerint, concessum esse cognoscant hoc ministerium.

 

Dat. V kal. dec. Constantinopoli Arcadio a. VI et Probo v c conss. (406 nov. 27).

 

7.11.2

 

Impp. Honorius et Theodosius aa. Monaxio praefecto praetorio.

 

Lege dudum lata, quae omnem licentiam exigendi ab provincialibus lavacra tribunis et comitibus inferioribus denegavit, duces limitis eufratensis diurnos tremisses pro lignis et balneis exegisse comperimus. Ideoque praecipimus memorati limitis duces, quos abhinc triennio talia sibi contra legem lucra vindicasse constiterit, in duplum ea redhibere et in posterum sub eiusdem poenae metu hanc exactionis licentiam prohiberi.

 

Dat. V kal. aug. Constantinopoli Honorio a. XI et Constantio II v c conss. (417 iul. 28).

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

7.12.0. De commeatu.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

7.12.1

 

Imp. Constantinus a. et c.

 

Ne cui liceat praepositorum vel decurionum vel tribunorum cohortium quocumque genere cuiquam de militibus a castris atque signis vel his etiam locis, quibus praetendant, discedendi commeatum dare. Si quis vero contra legem facere ausus fuerit et militem contra interdictum commeatu dimiserit atque id temporis nulla eruptio erit, tunc deportatione cum amissione bonorum adficiatur; sin vero aliqua barbarorum incursio extiterit et tunc, cum praesentes in castris atque aput signa milites esse debeant, quisquam afuerit, capite vindicetur.

 

Dat. IIII kal. mai. Severo et Rufino conss. (323 apr. 28).

 

7.12.2

 

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. ad Syagrium magistrum officiorum.

 

Quicumque de scriniis aut agentibus in rebus vel etiam ex officiis palatinis, his videlicet, qui sacrarum et privatarum remunerationum comitibus obsecundant, sex mensum spatium supra diem commeatus aut iussionem evectionis afuerit, is in inferiorem locum quinque antelatis posterioribus revolvatur, is vero, qui anni vacationem arbitratu proprio iudiciarii praecepti oblitus adsumpserit, a decem post se militantibus transeatur, ac deinde, cum iam aliquis desidia quadriennii officium proprium adire neglexerit, quadraginta de sequentibus postferatur, qui vero ne post quadriennii quidem tempus, militantum non inmerito matriculis auferatur.

 

Dat. kal. oct. Auxonio et Olybrio conss. (379 oct. 1).

 

7.12.3

 

Impp. Arcadius et Honorius aa. ad Andromachum praefectum Urbi.

 

Post alia: hi, qui vacationem temporariam, ut saepe adsolet, impetrarint, nihil sibi necessitatis usurpent, nullorum actibus misceantur. Quorum si quis post exactum commeatus diem indultum beneficium morando corruperit, nihil agere intra provinciam possit, intellegens se praeterea praecepto rectoris provinciae ea tenendum legis poena, qua desides gradus proprii deminutione puniti sunt.

 

Dat. prid. non. iun. Mediolano Olybrio et Probino conss. (395 iun. 4).

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

7.13.0. De tironibus.

 

 

--------------------------------------------------------------------------------

 

7.13.1

 

Imp. Constantius a. ad praefectos praetorio.

 

Post alia: quotiens iuniores exhibendi sunt, non ante probentur, nisi praesentibus decurionibus origo eorum quaeratur, ita tamen, ut decurionibus haec fiducia denegetur, ne forte quis fugiens militiam addito nomine decurionis e militia abscedat: de auxiliaribus sane cuneis minime ducibus licentia concedatur, nisi prius certus redditus iudex rescribat, utrum minime decurio sit: ita ut ab anno decimo et nono ad militiam eligantur.

 

Dat. pridie non. iul. Constantio a. VI et c. conss. (353 iul. 6).

 

7.13.2

 

Impp. Valentinianus et Valens aa. ad Fortunatianum.

 

Domum nostram ad exhibenda tironum corpora per eas provincias, a quibus corpora flagitantur, nolumus perurgueri: ceterum sinimus conveniri, in quibus pretia postulantur, ita ut ex certa praebitione redituum vicem concessionis istius repensemus.

 

Dat. prid. kal. feb. Marcianopoli Valentiniano et Valente aa. conss. (368? 370? ian. 31).

 

7.13.3

 

Idem aa. ad Magnum vicarium urbis Romae.

 

In quinque pedibus et septem unciis usualibus delectus habeatur.

 

Dat. V kal. mai. Lupicino et Iovino conss. (367 apr. 27).

 

7.13.4

 

Idem aa. ad Magnum vicarium urbis Romae.

 

Eos, qui amputatione digitorum castra fugiunt, secundum divi Constantini decretum tua sinceritas non sinat manus deformatione defendi, si quidem possint in quacumque rei publicae parte prodesse qui se sponte truncaverunt.

 

Dat. V kal. mai. Lupicino et Iovino conss. (367 apr. 27).

 

7.13.5

 

Idem aa. ad Viventium praefectum praetorio Galliarum.

 

Si quis ad fugienda sacramenta militiae fuerit inventus truncatione digitorum damnum corporis expedisse, et ipse flammis ultricibus concremetur et dominus eius, qui non prohibet, gravi condemnatione feriatur.

 

Dat. VI kal. mai. Treviris Valentiniano et Valente aa. conss. (368? 370? 373? apr. 26).

 

7.13.6

 

Idem aa. ad Modestum praefectum praetorio.

 

pr. Si oblatus iunior fuerit, qui censibus tenetur insertus, ex eo tempore, quo militiae sacramenta susceperit, proprii census caput excuset ac, si quinquennii tempus fida obsequii devotione compleverit, uxoriam quoque capitationem merito laborum praestet inmunem, ea scilicet servanda ratione, ut, quam sibi uxorem copulaverat affectu et in priore lare derelictam memorarit, improbata census sarcinam sustineat.

 

1. Nullus vero tironem vagum aut veteranum possit offerre, cum ad spontaneam singuli militiam propositae inmunitatis commodis invitentur. Circa eos enim legis iubemus valere beneficium, qui indigenas atque ipsius provinciae finibus innutritos vel adfixos censibus vel adcrescentibus suis obtulerint iuniores; neque enim convenit illum inmunitate gaudere, qui vana oblatione vagi atque fugitivi vel veterani filii statum futurae conventionis inviserit.

 

2. Quod hactenus decernimus custodiri, ut oblatus numerus ex adcrescentibus primitus reparetur ac, si compensatio non potuerit convenire neque ex minoribus modus, qui oblatus fuerit, quiverit reparari, ita demum de publicis fascibus hi, qui ex superfluo veniunt, eximantur.

 

Dat. XIIII kal. oct. Hieropoli Valentiniano et Valente III aa. conss. (370 sept. 18).

 

7.13.7

 

Imppp. Valentinianus, Valens et Gratianus aaa. ad Modestum praefectum praetorio.

 

pr. Tironum praebitio in patrimoniorum viribus potius quam in personarum muneribus collocetur, ut proto.. munus, quod provinciarum interna depascitur, ab imis, ut dicitur, radicibus eruatur. Nam inter reliqua vitia haec duo vel maxime intolerabilia iudicamus, quod aurum saepe pro corporibus inmane deposcitur atque advenarum coemptio iuniorum insolentius quam convenit aestimatur. Contra haec sane reperta est et facilitas et commoditas exigendi, cum neque excusari quisquam poterit, ut ante privilegio consueta fuerat hominis vindicatio, nec ullus, qui relevandus fuerit, perpetuae ingravationi addici.

 

1. Illud etiam similiter definitum est, ut ii tantum a consortibus segregentur, quorum iugatio ita magna est, ut accipere non possit adiunctum, cum pro suo numero in exhibendo tirone solus ipse respondeat. Inter quos vero possessionis exiguae necessitas coniunctionem postulat, functionis annorum et praebitionis vicissitudo servetur, quippe ut senatores ceterique, qui primo anno et suo et consortis nomine tironem dederint, insequenti vice habeantur immunes illique in praebitione succedant, a quorum conventione fuerit ante cessatum. Quem ordinem, cum corpora postulantur, conveniet custodiri. Sin vero aurum fuerit pro tironibus inferendum, unumquemque pro modo capitationis suae debitum redhibere oportet.

 

2. Ne aliquid dubium relinquatur, et solidorum numerum, qui temonario inferendus est, designamus, ut, sive senator honoratus principalis decurio vel plebeius tironem suo ac sociorum nomine ex agro ac domo propria oblaturus est, ita se a coniunctis accepturum solidos noverit, ut integri pretii modus in triginta tantummodo et sex solidis colligatur, ut deducta portione, quae parti ipsius competit, reliquum consequatur, sex tironi gratia vestis ac sumptuum praebiturus.

 

3. Ipsorum etiam, qui militaturi sunt, privilegiis accedentibus facilius devotio provocatur, videlicet ut universi, qui militaria sacramenta susceperint, eo anno, quo fuerin