Capitulatio de partibus Saxoniae.

Capitula quae de partibus Saxoniae constituta sunt.

I. Primum de maioribus capitulis hoc placuit omnibus, ut ecclesiae Christi quo modo construuntur in Saxonia et deo sacrate sunt, non minorem habeant honorem sed maiorem et excellentiorem quam vana habuissent idolorum.

II. Si quis confugiam fecerit in ecclesiam, nullus eum de ecclesia per violentiam expellere presumat sed pacem habeat usque dum ad placitum presentetur et propter honorem dei sanctorumque ecclesiae ipsius reverentiam concedatur ei vita et omnia membra; emendat autem causam in quantum potuerit et ei fuerit iudicatum et sic ducatur ad presentiam domini regis et ipse eum mittat ubi clementiae ipsius placuerit.

III. Si quis ecclesiam per violentiam intraverit et in ea per vim vel furtu aliquid abstulerit vel ipsam ecclesiam igne cremaverit, morte moriatur.

IV. Si quis sanctum quadrangensimale ieiunium pro despectu christianitatis contempserit et carnem comederit, morte moriatur; sed tamen consideretur a sacerdote, ne forte causa necessitatis hoc cuilibet proveniat, ut carnem commedat.

V. Si quis episcopum aut presbiterum sive diaconum interficerit, similiter capite puniatur.

VI. Si quis a diabulo deceptus crediderit secundum morem paganorum virum aliquem aut feminam strigam esse et homines commedere et propter hoc ipsam incenderit vel carnem eius ad commedendum dederit vel ipsam commederit, capitis sententiae punietur.

VII. Si quis corpus defuncti hominis secundum ritum paganorum flamma consumi fecerit et ossa eius ad cinerem redierit, capitae punietur.

VIII. Si quis deinceps in gente Saxonorum inter eos latens non baptizatus se abscondere voluerit et ad baptismum venire contempserit paganusque permanere voluerit, morte moriatur.

IX. Si quis hominem diabulo sacrificaverit et in hostiam more paganorum demonibus obtulerit, morte moriatur.

X. Si quis cum paganis consilium adversus Christianos inierit vel cum illis in adversitate christianorum perdurare voluerit, morte moriatur; et quicumque hoc idem fraude contra regem vel gentem christianorum consenserit, morte moriatur.

XI. Si quis domno regi infidelis apparuerit, capitali sententia punietur.

XII. Si quis filiam domini sui rapuerit, morte moriatur.

XIII. Si quis dominum suum vel dominam suam interficerit, simili modo punietur.

XIV. Si quis vero pro his mortalibus criminibus latenter commissis aliquis sponte ad sacerdotem confugerit et confessione data ageri penitentiam voluerit, testimonio sacerdotis de morte excusetur.

XV. De minoribus capitulis consenserunt omnes, ad unamquamque eclesiam curte et duos mansos terre pagenses ad ecclesiam recurrentes condonant et inter centum XX homines, nobiles et ingenuis similiter et litos, servum et ancillam eidem ecclesiae tribuant.

XVI. Et hoc Christo propitio placuit, ut undecumque census aliquid ad fiscum pervenerit, sive in frido sive in qualicumque banno et in omni redibutione ad regem pertinens, decima pars ecclesiis et sacerdotibus reddatur.

XVII. Similiter secundum dei mandatum precipimus, ut omnes decimam partem substantiae et laboris suis ecclesiis et sacerdotibus donent tam nobiles quam ingenui similiter et liti iuxta quod deus unicuique dederit christiano, partem deo reddant.

XVIII. Ut in dominicis diebus conventus et placita publica non faciant nisi forte pro magna necessitate aut hostilitate cogente, sed omnes ad ecclesiam recurrant ad audiendum verbum dei et orantibus vel iustis operibus vacent: similiter et in festivitatibus praeclaris deo et ecclesiae conventui deserviant et secularia placita demittant.

XIX. Similiter placuit his decretis inserere, quod omnes infantes infra annum baptizantur et hoc statuimus, ut si quis infantem intra circulum anni ad baptismum offerre contempserit sine consilio vel licentia sacerdotis, si de nobile generi fuerit CXX solidos fisco conponat, si ingenuus LX, si litus XXX.

XX. Si quis prohibitum vel inlicitum coniugium sibi sortitus fuerit, si nobilis solidos LX, si ingenuus XXX, si litos XV.

XXI. Si quis ad fontes aut arbores vel lucos votum fecerit aut aliquit more gentilium obtulerit et ad honorem demonum commederet, si nobilis fuerit solidos LX, si ingenuus XXX, si litus XV; si vero non habuerint unde praesentaliter persolvant, ad eclesiae servitium donentur usque dum ipsi solidi solvuntur.

XXII. Iubemus ut corpora christianorum Saxanorum ad cimiteria ecclesiae deferantur et non ad tumulus paganorum.

XXIII. Divinos et sortilegos ecclesiis et sacerdotibus dare constituimus.

XXIV. De latronibus et malefactoribus qui de una comitatu ad alium confugium fecerint, si quis eos receperit, in suam poteste et septem noctibus secum detenuerit nisi ad preesentendum, nostrum bannum solvat; similiter si comis eum absconderit et ad iustitiam faciendam praesentare noluerit et ad hoc excusare non potest, honorem suum perdat.

XXV. De pignore, ut nullatenus alterum aliquis pignorare presumat et qui hoc fecerit bannum persolvat.

XXVI. Ut nulli hominum contradicere viam ad nos veniendo pro iustitia reclamandi aliquis presumat et si aliquis hoc facere conaverit, nostrum bannum persolvat.

XXVII. Si quis homo fideiussorem invenire non potuerit, res illius in forbanno mittantur, usque dum fideiussorem presentet; si vero super bannum in domum suum intrare praesumpserit aut solidos X, aut unum bovem pro emendatione ipsius banni conponat et insuper unde debitor exstitit persolvat; si vero fideiussor diem statutum non observaberit, tunc ipse tantum damni incurrat quantum manus sua fideiussoris exstitit; ille autem qui debitor fideiussori exstitit, duplum restituat pro eo quod fideiussorem in damnum cadere permisit.

XXVIII. De premiis et muneribus, ut munera super innocente nullus accipiat et si quis hoc facere praesumpserit, nostrum bannum solvat et si, quod absit, forte comis hoc fecerit, honorem suum perdat.

XXIX. Ut universi comites pacem et concordiam ad invicem habere studeant; et si forte inter eos aliqua discordia aut conturbium ortum fuerit, aut nostrum solatium vel profectum pro hoc non demittant.

XXX. Si quis comitem interficerit vel de eius morte consilium dederit, hereditas illius ad partem regis eveniat et in ius eius redicatur.

XXXI. Dedimus potestatem comitibus bannum mittere infra suo ministerio de faida vel maioribus causis in solidos LX. De minoribus vero causis comitis bannum in solidos XII constituimus.

XXXII. Si cuilibet homini sacramentum debet, aframeat illum ad ecclesiam sacramenta ad diem statutum; et si iurare contempserit, fidem faciat et solidos XV conponat, qui iactivus apparuit et deinceps causam pleniter emendare faciat.

XXXIII. De periuris secundum legem Saxonorum sit.

XXXV. Interdiximus, ut omnes Saxones generaliter conventus publicos nec faciant, nisi forte noster de verbo nostro eos congregare fecerit; sed unusquisque comis in suo ministerio placita et iustitias faciat et hoc a sacerdotibus consideretur, ne aliter faciat.