Capitulare Saxonicum.

Anno ab incarnatione domini nostri Iesu Christi DCCXCVII et XXX ac XXII regnante domno Carolo praecellentissimo rege, convenientibus in unum Aquis pilatio in eius obsequio venerabilibus episcopis et abbatibus seu inlustris viris comitibus V Kalendas Novembris, simulque congregatis Saxonibus de diversis pagis tam de Westfalahis et Angrariis quam et de Oostfalahis, omnes unianimiter consenserunt et aptificaverunt, ut de illis capitulis pro quibus Franci, si regis bannum transgressi sunt, solidus LX conponunt, similiter Saxones solvent, si alicubi contra ipsos bannos fecerint. Hec sunt capitula.

I. Primus, ut ecclesiae, viduae, orfani et minus potestes (!) iustam et quietam pacem habeant et ut raptum et fortiam nec incendium infra patriam quis facere audeat presumptive et de exercitu nullus super bannum domini regis remanere praesumat.

II. Si quis supradicta VIII capitula transgressus fuerit, omnes statuerunt et aptificaverunt, ut Saxones similiter sicut et Franci LX solidos conponant.

III. Item placuit omnibus Saxonibus, ut ubicumque Franci secundum legem solidos XV solvere debent, ibi nobiliores Saxones solidos XII, ingenui V, liti IIII conponant.

IV. Hoc etiam statuerunt, ut qualiscumque causa infra patriam cum propriis vicinantibus pacificata fuerit, ibi solito more ipsi pagenses solidos XII pro districtione recipiant et pro wargida que iuxta consuetudinem eorum solebant facere hoc concessum habeant; si autem in presentia missorum regalium causae definite fuerint, pro iam dicta wargida supra scriptos solidos XII ipsis pagenses habeant concessos et pro hoc quia missus regalis ex hac re fatigatus fuerit, alios XII solidos inde recipiat ad partem regis; si autem ipsa causa ad palatium in presentia regis ad definiendum fuerit producta, tunc utrique solidi XII id est pro wargida et quod vicinis debuit conponere, eo quod infra patriam diffinita ratio non fuerit, ad partem reges faciant conponere, quod sunt solidi XXIIII. Nam si fuerit aliquis qui in patria iuxta quod sui convicini iudicaverint seque pacificare noluerit et ad palatium pro huius rei causa venerit et ibi ei fuerit iudicatum quod iustum iudicium iudicassent, in prima vice ut supra dictum est solidos XXIIII ad partem regis conponat; et si tunc inde rediens se pacificare et iustitiam facere rennuerit et iterum pro ista causa ad palatium fuerit convocatus et deiudicatus, bis XXIIII solidos conponat; si vero necdum correptus tertia vice pro eadem re ad palatium remeaverit triplam conpositionem exinde faciat ad partem regis.

V. Si quis de nobilioribus ad placitum mannitus venire contempserit, solidos IIII conponat, ingenui II, liti I.

VI. De presbiteris statuerunt, quod si aliquid eis aut eorum hominibus quis contrarium facere aut tollere presumpserit contra iustitiam, omnia in duplum restituat ei et conponat.

VII. De missis regis statuerunt, ut si ab eis aliquis interfectus evenerit, in triplum eum conponere debeat qui hoc facere presumpserit; similiter quicquid aut eorum omnibus factum fuerit, omnia tripliciter faciant restaurare et secundum eorum ewa componere.

VIII. De incendio convenit quod nullus infra patriam presumat facere propter iram aut inimicitiam aut qualibet malivola cupiditate excepto si talis fuerit rebellis qui iustitiam facere noluerit et aliter districtus esse non poterit et ad nos ut in presentia nostra iustitiam reddat venire dispexerit; condicto commune placito simul ipsi pagenses veniant et si unianimiter consenserint pro districtione illius causa incendatur; tunc de ipso placito commune consilio facto secundum eorum ewa fiat peractum et non pro qualibet ira aut malivola intentione nisi pro districtione nostra; si aliter incendium facere ausus fuerit, sicut superius dictum est solidos LX conponat.

IX. Item placuit ut quandoquidem voluit domnus rex propter pacem et propter faidam et propter maiores causas bannum fortiorem statuere una cum consensu Francorum et fidelium Saxonum secundum quod ei placuerit, iuxta quod causa exigit et oportunitas fuerit solidos LX multiplicare in duplum et solidos C sive usque ad mille conponere faciat qui eius mandatum transgressus fuerit.

X. De malefactoribus, qui vitae periculum secundum ewa Saxonum incurrere debent, placuit omnibus ut qualiscumque ex ipsis ad regium potestatem confugium fecerit aut in illius sit potestate utrum interficiendum illis reddatur aut una cum consensu eorum habeat licentiam, ipsum malefactorem cum uxore et familia et omnia sua foris patriam infra sua regna aut in marcu ubi sua fuerit voluntas collocare et habeant ipsum quasi mortuum.

XI. Illud notandum est quales debent solidi esse Saxonum: id est bovem annoticum utrisque sexus autumnali tempore sicut in stabulum mittitur pro uno solido; similiter et vernum tempus quando de stabulo exiit et deinceps quantum etatem auxerit tantu in pretio crescat ; de annona vero Bortrinis pro solido I scapilos XL donant et de sigule XX; Septentrionales aut pro solidum scapilos XXX de avena et sigule XV; mel vero pro solido Bortrensi sigla I et medio donant, Septentrionales aut duos siclos de melle pro I solido donent. Item ordeum mundum sicut et sigale pro I solido donent. In argento XII denarios solidum faciant et in aliis speciebus ad istum precium omnem estimationem compositionis sunt.